Secundum ponentes aeternitatem mundi,# de / cum de eius incorporalitate tractaretur.
Quia nihil habet de potentia # nec habet aliquid de potentia.
Factoris # tenet / valet # ut Augustinus narrabat in X de ci.. Dei.
Potentiarum propo- # vel qualicumque # proportiones # est # praeexistit # qualiscumque autem potentiae ab actu quantumcumque remotae, nulla est proportio ad nullam potentiam, sicut nec entis ad non ens. Relinquitur quod nec virtutis activae quae non potest agere nisi / ex / aliqua potentia passiva praesupposita vel praeintellecta, ad illam quae agit nulla praesupposita vel praeintellecta. Omnis autem / potentiae / finitae virtutis ad aliam finitam est aliqua proportio.
De potentia materiae # virtus quae dei est # passiv- # sit # item. Quod de se finitum est non potest alteri infinitatem largiri.
Sed quaedam sunt quorum duratio est infinita, vel ex utraque parte secundum ponentes aeternitatem mundi, vel ex parte finis secundum nos, sicut substantia caeli, animae rationales, et alia huiusmodi. Cum igitur haec / omnia / non habeant esse nec / perfection- / permanentiam a se sed a deo, oportet deum esse infinitum.
Sui # diuturnitatem # vel # etiam # fuerit # doctrinam # de necessitate # sicut Aristoteles demonstrat # his igitur perscrutatis de his quae ad divinae substantiae cognitionem pertinent per viam remotionis, inquirendum est de his / qui / quae ad operationem eius pertinent, in quibus procedendum est / per / praecipue per viam similitudinis. Inter quae primo ostendemus / ex praemissis autem sequitur / deum esse intelligentem. Quod quidem sic probatur ex his quae supra dicta sunt. Ostensum est / enim supra / primum movens esse omnino immobile. Nihil / est / autem invenitur movens omnino immobile nisi appetibile. Nam omne quod movet, movet per naturam vel appetitum. Nam quod movet ex natura, de necessitate movet, natura enim est principium ad unum determinata, et sic non est in movente per / suam / modum naturae movere et non movere. Non est ergo movens ex se, et sic movet ex altero, quod dat ei virtutem movendi.
Est ergo movens motum omne quod per naturam movet. Quod autem movet per appetitum, movetur ab appetibili, nam appetibile comparatur