Deinde cum dicit, voce, ostendit experimentum auxilii. Et ponit tria: scilicet orationem, ibi, voce mea. Secundo exauditionem, ibi, et exaudivit me. Tertio ostendit in quo est exauditus, ubi ait: ego dormivi etc.. Circa primum duo tangit quae debent esse in oratione: nam debet esse attenta. Et ideo dicit: voce mea, scilicet cordis, quae sonat deo, qua Moyses tacens ore, clamabat corde ad dominum: Exod. 14: dixit dominus: quid clamas ad me etc.. Hac etiam voce clamans susanna est exaudita; Dan. 13: quae flens suspexit in caelum, erat enim cor ejus habens fiduciam in domino etc.. 1 Reg. 1: porro Anna loquebatur in corde suo etc.. 1 Cor. 14: orabo spiritu, orabo et mente. Et ideo dicit mea.
Vox enim quando non procedit ex corde non est mea. Item debet esse recta; tunc enim est recta, quando tendit ubi debet: et ideo dicit, ad dominum, ubi est auxilium: 2 Paral. 20: cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te: Ps. 120: auxilium meum a domino. Item debet esse devota: unde addidit, clamavi: clamosa namque dicitur oratio, propter magnitudinem affectus: Ps. 10: clamor meus ad te veniat etc..
Heb. 5: cum clamore valido et lacrymis etc..
Deinde ponitur exauditio, cum dicit: et exaudivit me de monte, idest de sublimitate divinae majestatis, quae inaccessibilis est: Ps. 23, quis ascendet in montem domini, idest ad omnipotentiam suam: vel de altitudine justitiae suae, quia incomprehensibilis est: Ps. 35: judicia tua abyssus multa: vel de monte sancto, idest de me qui eram mons sanctus, de quo Is. 2: et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini etc.. Sequitur, ego dormivi.
Ubi ostendit in quo sit exauditus. Quia surrexi.
Est autem differentia inter mortuum et dormientem: quia mortuus non resurgit: job 14: putasne mortuus homo rursum vivat; dormiens vero resurgit: Ps. 40: numquid qui dormit non adijciet ut resurgat? sic ergo quando tribulatio est tanta ut homo non redeat ad statum priorem, dicitur mors. Sed quando tribulatus, vel tentatus cadit in peccatum et resurgit, dicitur dormire. Sic David quasi dormivit, quia liberatus est a filio et peccato. Dicitur autem dormire, quasi parum; soporari vero, quasi multum: unde alia littera dicit, somnum cepi, idest profunde dormivi. Sic christus dicitur dormivisse, quia sponte se passioni obtulit; et quia soporatus est, mors subsecuta est. Unde a dormitione transivit ad somnum. Iste sopor signatur in sopore Adam. Gen. 2: immisit dominus soporem in Adam etc. Quia de latere christi in cruce mortui formata est ecclesia. Ait ergo, et exsurrexi, propria scilicet virtute: joan. 10: potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et hoc est, quia dominus suscepit me. Alia littera, sustentavit. Habuit enim virtutem divinitatis, quod surgeret. Ps. 36: cum ceciderit justus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam.