Quod autem vigesimo primo ponitur, essentia est principium actuum notionalium prout est coniuncta cum proprietatibus personalibus, non habet calumniam ex hoc quod dicit essentiam esse coniunctam proprietatibus eo modo quo supra expositum est.
Habere autem calumniam magis videtur ex hoc quod dicitur, essentia est principium actuum notionalium: est enim falsum, si intelligatur essentia esse principium huiusmodi actuum ut generans vel spirans; sed si intelligatur esse principium actuum notionalium ut quo, consonat dictis magistri, in VII dist. Primi Lib., ubi dicit, quod potentia generandi est divina essentia; potentia autem generandi est principium generationis ut quo generans generat.