Fere autem similiter et quae circa leges etc..
Postquam philosophus improbavit positionem socratis de communitate mulierum et puerorum et possessionum, quod ponebat quasi principale in sua politia, hic inquirit de aliis consequentibus legibus.
Et primo narrat eas. Secundo disputat contra eas, ibi, superfluum quidem igitur etc..
Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo prosequitur intentum, ibi, dividitur autem in duas partes etc..
Dicit ergo primo, quod sicut habet multas dubitationes lex de communitate mulierum et possessionum, ita etiam et aliae eius consequentes leges; et ideo melius est quod de tota eius politia aliqua pauca hic dicantur; quia de paucis in sua politia determinavit socrates, scilicet de communitate uxorum et filiorum et possessionis, quomodo debeat se habere; et super hoc determinavit ordinem politicae conversationis.
Deinde cum dicit dividitur autem in duas etc., recitat ea quae socrates dixit de ordine politiae nam de communitate satis supra dictum est.
Et primo quantum ad partes civitatis.
Secundo quantum ad disciplinam civium, ibi, et de disciplina qualem quamdam etc..
Circa primum quatuor dicit. Quorum primum est quod socrates totam multitudinem habitantium civitatem dividebat in duas partes: quarum una erat agricolarum et aliorum artificum; alia vero erat vivorum bellatorum: addebat autem et tertiam partem, scilicet consilium et principes civitatis.
Secundo dicit quod socrates omisit dicere de agricolis et artificibus, utrum debeant aliquem principatum habere, et utrum etiam debeant aliquo modo pugnare vel non.
Tertio dicit, quod socrates existimavit quod oportebat mulieres bellare et alia similia facere viris.
Quarto dicit quod alias quidem partes suae politicae implevit multis sermonibus extraneis qui non pertinebant ad materiam politicae, interponens multa de naturalibus et de aliis scientiis.
Deinde cum dicit et de disciplina etc., narrat quid socrates dixit de disciplina civitatis, et circa hoc tria facit. Primo dicit in communi quod socrates dixit de disciplina civitatis quod oportet aliquam disciplinam habere municipes, id est habitatores civitatis.
Secundo, ibi, legum autem etc.. Ponit ea in quibus conveniebat cum aliis politiis: et dicit quod magna pars legum, quas socrates ponebat, sunt leges quae modo in civitatibus observantur. Cum enim ipse dixerit de politia, idest conversatione civitatis, et induxerit quamdam maiorem communitatem in civitate quam sit consuetum, paulatim instituendo leges deveniebat ad alteram politiam, quae nunc observatur; quia praeter communionem mulierum et possessionis quae erat propria suae politiae, omnia alia tradidit quae possint esse communia ambabus politiis, scilicet et illi quae observat hanc communitatem, et illi quae non observat: eamdem enim disciplinam dixit esse utrorumque: puta quod homines viverent de necessariis operibus cum quadam moderantia et abstinentia, et quod facerent quaedam convivia in civitate ad maiorem civium familiaritatem, quae etiam apud alias civitates observabantur, quamvis oportuisset quod instituerent multo differentem disciplinam, ut supra dictum est.
Tertio cum dicit, verum tamen in hac inquit etc., narrat quaedam propria quae socrates ponebat: quorum unum erat quod fierent etiam convivia mulierum et non solum virorum: aliud autem erat quod determinabat numerum bellatorum; scilicet quod in civitate essent ad minus mille arma portantes et ad plus quinque milia.
Deinde cum dicit superfluum quidem igitur etc., obiicit contra praedicta alia quae socrates inducebat.
Et primo obiicit contra disciplinam legum.
Secundo contra ordinem partium civitatis, ibi, coordinatio autem tota vult etc..
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, quoniam et nunc dictam etc..
Dicit ergo primo, quod sermones socratis habent aliquid superfluum, inquantum replet suam politiam extraneis sermonibus; et leve, inquantum erant insufficientes rationes, et sine experientia prolatae; et novum, inquantum erat contra communem consuetudinem.
Et erat quaestionibus plenum per multas difficultates consequentes; et quod in omnibus bene diceret difficile est asserere.
Deinde cum dicit quoniam et nunc dictam manifestat quod dixerat.
Et primo improbat dicta socratis quantum ad mensuram quam civitati imponebat.
Secundo quantum ad distinctionem, ibi, fidon quidem igitur etc..
Circa primum duo facit. Primo improbat dictum eius quantum ad numerum bellatorum.
Secundo quantum ad quantitatem possessionis quam taxabat, ibi, et multitudinem autem possessionis etc..
Dicit ergo primo, quod si quis consideret praedictam multitudinem bellatorum, quam socrates instituebat in civitate, manifeste apparet quod civitas talis indigebit maxima latitudine camporum, sicut est circa Babyloniam, ad hoc quod nutriantur exinde quinque millia bellatorum, qui nihil aliud operentur, et praeter eos multo maior alia turba, et mulierum et famulorum. Et secundum hoc oportet quod ille qui talem civitatem instituit, habeat multitudinem camporum ad votum; quod tamen non est impossibile: sed tamen hoc considerandum quod ille qui vult legem in civitate statuere, non debet statuere legem secundum illud quod cogitat quod sit possibile, sed respiciendo ad ea quae ei existunt; et praecipue quidem ad duo: scilicet ad regionem, ut non constituat maiorem civitatem quam regio illa pascere possit, et iterum ad homines ut conveniant leges hominibus secundum eorum conditiones. Tertio autem est apponendum, ut ponat leges respiciendo ad loca vicina: et hoc quidem primo est necessarium si civitas debet habere vitam non solitariam, sed politicam, idest communem cum multis aliis civitatibus, cum quibus societatem habeat non solum in pace, sed etiam in bello: quia talem civitatem non solum necessarium est uti talibus armis ad bellum et in tanto numero secundum quod utile est ad propriam regionem; sed etiam in exterioribus locis, in quibus conversantur vel hostes vel amici. Secundo autem si quis non approbet vitam bellicosam, neque ut propriam alicuius hominis, neque ut communem totius civitatis, nihilominus tamen quantum ad hoc oportet cives esse armatos et bellicosos, ut sint terribiles inimicis, non solum cum veniunt in regionem, sed etiam quando discedunt.
Deinde cum dicit multitudinem autem etc., improbat positionem socratis, quantum ad mensuram possessionum quam in civitate statuebat.
Et circa hoc duo facit. Primo improbat mensuram possessionum a socrate positam secundum se. Secundo quantum ad hoc quod praetermisit mensurare generationem, ibi, inconveniens autem et possessiones etc..
Circa primum ponit duas rationes. Dicit ergo primo, quod oportet considerare ne forte alio modo possit planius determinari quantitas possessionum quas civitas debet communiter habere, quam socrates determinaverat.
Dicit enim socrates quod tanta debet esse possessio civitatis, ut ex ea possint cives vivere temperate: sed planius diceretur si quis diceret, quod tanta debet esse possessio civitatis, ut ex ea vivatur bene: haec enim determinatio est magis utilis, eo quod plura in se comprehendit bene vivere quam temperate vivere.
Secundam rationem ponit, ibi, adhuc autem est temperate quidem etc.. Et dicit quod contingit aliquem temperate vivere, qui tamen misere vivit, idest cum magna penuria. Et sic patet quod praedicta determinatio socratis non sufficit; sed melior determinatio est ut dicatur quod tanta debet esse possessio, ut vivatur temperate et liberaliter. Si enim alterum eorum separatim dicatur, sequetur inconveniens.
Ex una enim parte si dicatur quod debeat vivere liberaliter, sequetur quod homo in superfluis delitiis vivat. Ex alia vero parte, si dicatur quod debet vivere temperate, sequetur quod possit homo vivere cum penuria et labore: ideo ad excludendum utrumque inconveniens oportet dicere, temperate et liberaliter; et ista determinatio sufficit; quia solae hae duae virtutes faciunt hominem bene se habere circa usum substantiae, idest possessionis: et hoc patet in aliis virtutibus: non enim potest dici quod aliquis utatur sua possessione mansuete aut fortiter.
Mansuetudo enim est circa iras, et fortitudo circa timores et audacias; et sic in nullo respiciunt usum possessionum: sed temperantia quae est circa concupiscentias ciborum et venereorum propter quas multi consumunt suam substantiam, et liberalitas quae est circa donationes et acceptiones manifeste respiciunt usum possessionis: unde potest dici quod aliquis utatur sua possessione temperate et liberaliter: unde cum per utrumque istorum videtur esse inconveniens circa usum possessionum, necessarium est circa ipsas esse usus hos, scilicet temperantiae et liberalitatis.
Deinde cum dicit inconveniens autem etc., improbat positionem socratis ex hoc quod determinans quantitatem possessionum non determinabat quantitatem generationis.
Et circa hoc sex facit. Primo quidem proponit esse inconveniens id quod socrates dicebat: et dicit quod inconveniens est quod aliquis velit possessiones civitatis adaequare idest ad certam quantitatem reducere, et cum hoc non instituat aliquid ad determinandum multitudinem civium, sed permittat generationem civium in infinitum fieri, sicut socrates faciebat.
Secundo, ibi, tamquam sufficienter etc. Ponit rationem quae movebat socratem: contingit enim in civitate multas mulieres esse steriles: et ita licet aliis mulieribus generantibus multos filios, tamen semper conservabitur eadem multitudo civitatis, sicut nunc videmus in civitatibus evenire. Et propter hoc socrati non videbatur necessarium quod circa generationem filiorum aliquid taxaretur.
Tertio quidem, ibi, nunc quidem enim etc., ostendit Aristoteles hanc rationem esse insufficientem: quia nunc in civitatibus, propter hoc quod possessiones sunt divisae, unoquoque habente propriam possessionem, nulla dubitatio potest provenire ad quantamcumque multitudinem proveniat generatio filiorum, quia unusquisque filiis suis studet aliquo modo providere; sed tunc cum possessiones non essent divisae inter cives secundum ordinationem socratis, sequeretur quod illi qui essent abiectiores nihil perciperent de fructibus possessionum, sive multiplicarentur, sive diminuerentur, dum modo illi qui essent potentes multiplicarentur; dum enim potentes civitatis primo sibi et suis necessaria sumerent, sic eorum multitudo excresceret.
Quarto ibi, magis autem suspicabitur etc.. Proponit quod oportet determinare multitudinem circa generationem filiorum; et dicit quod aliquis potest aestimare quod magis oportet determinari generationem filiorum quam etiam multitudinem substantiae; ita scilicet quod non generentur plures cives ab aliquo numero determinato, cui sufficiant civitatis possessiones.
Quinto ibi, hanc autem multitudinem etc., ostendit quid debeat observari in tali determinatione; et dicit quod oportet determinare multitudinem filiorum generandorum respiciendo ad casus fortuitos, puta ad mortes eorum qui nascuntur, et ad sterilitatem mulierum quae non concipiunt, ut scilicet tantum permittatur ex alia parte superexcrescere generatorum numerus, ut huiusmodi defectus fortuiti suppleantur.
Sexto, ibi, sinere autem etc. Ostendit quomodo oportet determinari multitudinem generatorum; et dicit quod hoc ideo necessarium est, quia si permittatur quod in infinitum homines generentur absque aliquo determinato numero, sicut communiter fit in civitatibus, ex necessitate sequitur quod ex hoc proveniat causa paupertatis civibus: multi enim filii pauperes erunt habentes id solum quod eorum pater dives habebat; ex paupertate autem civium, sequitur quod sint seditiosi et maligni; quia dum non habent necessaria vitae, student ea conquirere fraudibus et rapinis.
Deinde cum dicit Phaedon quidem igitur etc., improbat disciplinam legum socratis quantum ad distinctionem quam in civitate faciebat.
Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit quomodo circa distinctionem discordabat ab aliis legislatoribus. Et dicit quod quidam legislator Corinthius, Phaedon nomine, duo dixit esse observanda in civitate: quorum unum est, ut domus antiquorum civium permanerent aequales adinvicem in divitiis et dignitate, etiam si a principio inaequales sortes habuissent: (quomodo autem reduci possint ad aequalitatem infra dicetur): aliud est ut multitudo civium semper aequalis remaneret.
Sed in legibus socratis contrarium invenitur: quia neque ordinat quomodo aequalitas multitudinis civium conservetur, neque etiam statuit quod sint aequales divitiae civium; sed permittit quod quidam habeant maiores divitias aliis, ut postea dicetur: sed de hoc quid melius sit, utrum scilicet quod omnes cives habeant divitias aequales, vel non, postea determinabitur.
Secundo, ibi derelictum autem est etc., improbat legem socratis quantum ad distinctionem principum. Et dicit quod per leges socratis non fuit determinatum quomodo deberent distingui principes a subditis, cum tamen ipse diceret quod oporteret aliquam distinctionem esse inter eos, ut sicut ex alia materia fit filatum lanae quam filatum Lini, ita ex alia conditione oporteret aliquos assumi in principatum et remanere aliquos in subiectione: non enim poterat eos distinguere per originem generis ex quo ponebat pueros et uxores communes.
Tertio, ibi, quoniam autem omnem substantiam etc. Improbat positionem socratis quantum ad distinctionem possessionum; et dicit quod socrates permittebat quod in rebus mobilibus divitiae unius multiplicarentur supra divitias alterius in quincuplum; et pari ratione poterat permittere idem in possessione terrae, ut non faceret omnes agros communes.
Quarto, ibi, et domiciliorum autem etc., improbat distinctionem socratis quantum ad domos. Et dicit quod oportet considerare ne forte distinctio domorum, quam introducebat socrates, non sit utilis oeconomicae. Dicebat enim quod quilibet civis debebat habere duo domicilia, forte propter separationem filiorum: sed hoc est difficile quod aliquis habeat tantam familiam quod possit inhabitare duas domos; et etiam damnosum oeconomicae, ut unus homo faciat duas expensas in duabus familiis.