Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Letter XLV.
A short letter to Paulinus and Therasia repeating the request made in Letter XLII., and again complaining of the long silence of his friend.
EPISTOLA XLV . Augustinus Paulino, rogans ut demum rescribat post biennii silentium, mittatque sibi opus contra Paganos, quod ab ipso elaborari dudum audivit.
Dominis germanissimis, dilectissimis et in Christo laudabilibus PAULINO et THERASIAE, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Nequaquam nos nescio qua vestra cessatio, qua 0181 ecce per totum biennium, ex quo nobis dulcissimi fratres Romanus et Agilis ad vos remeaverunt, nullas a vobis litteras sumpsimus, pigros ad scribendum fecit. Nam cum in aliis rebus quanto quisque amplius diligitur, tanto dignior imitatione videatur, in hac re contra est. Quo enim vos amamus ardentius, eo minus ferimus quod nobis non scribitis; nec vos in eo volumus imitari. Ecce igitur salutamus vos, si non respondentes epistolis vestris, quae nullae ad nos veniunt, saltem expostulantes, et non dolore mediocri, quamvis fortasse etiam Charitas vestra similiter conqueratur, siquidem missas a vobis nostis quae ad nos non pervenerunt, vicissimque a nobis quae emissae erant non sunt vobis datae. Quod si ita est, querelas nostras convertamus in preces ad Dominum, ne tanta solatia deneget nobis.
2. Scribere te audieramus adversum Paganos; quod si absolutum est, quaesumus ne differas mittere per latorem hujus epistolae. Charus nobis est, cujus aestimationi in regionibus nostris possumus non temere bonum testimonium perhibere. Rogat per nos Sanctimonium vestrum, ut eum commendare dignemini cum quibus ei negotium est, et apud quos ne bona causa ejus opprimatur, timet. Quid in re agatur commodius ipse narrabit: quid etiam ad singula, quae forte animum moverint inter . . . gratissimum habemus, et apud Dominum Deum nostrum sincerissimae vestrae benignitati gratias agimus, si per vestram operam de christiani fratris securitate gaudeamus.