DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria prima virginitatis votum emisit.
Prima igitur Mariae praerogativa secundum beatum Bernardum est, quod fuit virginitatis primiceria. Bartholomaeus enim Apostolus dicit, manifeste, quod prima vovit virginitatem. Et ideo prima, quia ante eam nulla. Nec timuit maledictum illud quod erat scriptum, Exod.XXIII, 26, et Deuter.VII, 14, ubi pro benedictione dicitur obedienti. : Non erit apud te sterilis utriusque sexus. Unde a contrariis sterilitas pro maledictione reputabatur in lege : erat enim tempore legis opprobriosa virginitas propter adjunctum, id est, sterilitatem. Unde filia Jephte flevit virginitatem suam . Et erat maledictio ista opprobrii : nam opprobrium et utilitas erat mulieri sterilitas sua. Unde dicit Elisabeth concepto Joanne, Luc. I, 25 : Sic fecit mihi Dominus in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. Simile dixit Rachel de nato Joseph , Sed hanc maledictionem, hanc sterilitatem, hoc opprobrium, hunc contemptum contempsit Maria, ut Deo offerret gratissimum sacrificium virginitatis absque omni humano praecepto, consilio, et exemplo, sola inspiratione Spiritus sancti, sicut dicit beatus Bernardus. Ratione autem hujus voti appellatur ipsa Virgo virginum, quasi virginitatis signifera et exemplar. Sed quia Dominus dixerat, I Reg. ii, 30 : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : nec poterat esse mendax, fecit quod promiserat, et glorificavit honorificanlem se. Et ne ex oblatione virginitatis remaneret in opprobrio sterilitatis, sicut ipsa novum fecerat in terra vovendo virginitatem, et sic in ipsa novum fecit super terram, quod novum tota terra, quod novum totus non capit orbis. Jerem.XXXI, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum. (Hoc totum habuisti supra expositum titulo de glorioso conceptu Virginis). Et quia pro amore virginitatis maledictum sterilitatis contempsit, summa benedictione remunerata est in conceptu Salvatoris, dicentibus illi Angelo et Elisabeth, Luc. I, 28 et 42 : Benedicta tu in mulieribus, vel inter mulieres. Et pro illa maledictione de qua non curavit, tam ineffabiliter meruit benedici. IIlis enim qui maledicta hominum non reputant propter Deum, retribuit ipse benedictionem pro maledictione. Matth. v, 11 : Beati estis cum maledixerint vobis homines. In Psalmo cviii, 28, de amatoribus mundi : Maledicent illi, id est, justo, et tu, Domine, benedices. Origines : " Qui bene agit et injuste maledicitur, praemium illi pro maledicto reddetur. "
Magister Hugo de sancto Victore : " Notandum, quod primum quando factus est mundus, per creatorem benedicta est faecunditas , ut multiplicarentur homi- nes. Postea, quando ab uno tantum populo agnitus est Deus, per legem maledicta est sterilitas, ut multiplicarentur fideles. Postremo, quando instabat tempus, in quo nunc ab omnibus gentibus Deus colitur, benedicta est virginitas, ut ad. vitam caelibem a carnis opera cuncti provocarentur : nec foecunditatem carnis meritum, nec sterilitatem dicimus esse culpam : nec per multitudinem filiorum, sed per merita virtutum antiqui vel moderni Domino placuerunt : nec ideo sterilitatem carnis maledictam in lege, ut eam damnabilem lex ostenderet apud Deum : quin potius ut eam (illo tempore quando successio generis in multitudinem filiorum quaerebatur) apud homines infructuosam, et ob hoc quodammodo inhonoratam demonstraret. Non ergo culpanda est Virgo Maria, nec accusanda de contemptu legis, in qua sterilitas maledicitur, imo sola singulariter laudanda, quae prima legis verba non carnaliter sapienda considerans, elegit in terra abjectio plebis fieri, et opprobrium hominum, ut per munditiam integritatis in caelo fieret socia Angelorum. Et pulchre prima inter foeminas pro amore castitatis maledictum legis in carne sua sustinuit, quae illum ex carne sua paritura erat, qui ipse in carne sua maledictum legis pro nobis suscipiens, nos a maledicto legis liberavit . Unde merito ei soli datum est ut Filium Dei pareret, et virgo permaneret : ut quia prima fecunditati carnis virginitatem sponte praetulit, nunc et fecunda sit in carne et integra virginitate.
Si autem quaeratur quare post votum virginitatis Maria virum habere consensit, cum propositum virginitatis numquam mutaverit, nec in carnalem consenserit copulam ? Potest sic responderi : Quia propter hoc virum habere consensit, ut celaretur propositum, approbante et hoc ipsum Joseph et idem proponente. Aut si forte hujus propositi
non erat conscius Joseph (quod fieri potuit) parentibus suis nuptias et imperantibus inobediens esse timuit, et ob hoc viro nubere consensit, speciali (per Spiritum sanctum, qui eam a principio castitatis accenderat) fiducia confirmata, et spe , quam in Deum habebat, non dubia, quod eam divina misericordia ita custodiret, ut posset et voluntati parentum in matrimonio contrahendo obedientiam exhibere, et tamen nihil in eodem matrimonio impedimenti inventum esset, pro quo votum virginitatis (quod pro amore castitatis susceperat) cogeretur frangere. Suscepit ergo conjugium, sed non mutavit virginitatis propositum. Et quia castitatem dilexit, et obedientiam tenuit, inventa est in ea et sine detrimento virginitatis conjugalis sanctitas, et sine opprobrio sterilitatis fecunda virginitas. Sic ille beatus Patriarcha fidei forma et obedientiae exemplum, Abraham in. repromissione acceperat, quod in Isaac benediceretur semen ejus : et tamen postea jussus a Deo eumdem, quem unigenitum habebat ex Sara uxore sua, filium Isaac immolare : sine mora aut cunctatione paruit, sciens pro certo, quod tametsi secundum humanam rationem promissioni contraria Dei videretur jussio, secundum illam tamen virtutem, qua Deo possibilia sunt omnia, et cum obedientia jussionis impleri posset promissio. Sicque factum est ut et devotio obedientiae (qua Deo jubenti parere non distulit) inveniret meritum : et fides qua Deo promittenti credidit, promissionis fidelis consequeretur effectum. Ita etiam hic fieri potuit, ut beata ista Virgo Deo commendans omne desiderium suum, tantam in ipso fiduciam habuerit, ut indubitanter crederet, et parentibus se posse debitam obedientiam exhibere, et votum castitatis, cujus ipse solus conscius erat, quemadmodum vellet eo patrocinante, inviolatum conservare. Sed sive ita factum sit, nos quidem nullatenus ambigere debemus, beatam Mariam certa ac rationabili causa post votum servandae virginitatis propositumque continentiae, conjugii sacramentum suscepisse, et tamen virginitatis propositum non mutasse, veraciterque nomen sumpsisse conjugis, et perseveranter votum tenuisse integritatis . "
Item, Votum perpetuae virginitatis se fecisse innuebat Maria respondens Angelo Filium nuntianti : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Istud quomodo, non est dubitationis, sed admirationis, ut sit sensus : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? id est, admirabili modo fiet, et vere admirabili, quia virum non cognosco. Beda : " Quomodo, inquit, fieri potest, ut concipiam pariamque filium, quae in castimonia virginitatis vitam consummare disposui? " Quasi diceret : Propositum habeo virum non cognoscere, propositum habeo virginitatis decus usque in finem inviolatum custodire. Quomodo si dixerit quis : Vinum non bibo, non possum calicem hunc gustare, hoc est, quia in voto habeo vinum non bibere, non possum calicem hunc gustare. Tale est illud : Nazaraei comam non incidunt , id est, votum habent comam non incidendi. Nec dixit : Virum non cognovi : hoc enim nihil impediret virginem sponsatam, et virum cognituram, filiumque parituram, sed virginem non permansuram. Et ait Angelus ei : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi . Noli, inquit, propter propositum virginitatis de promissione prolis diffidere. Spiritus sanctus superveniet in te, id est, concipies filium, non e viro, sed de Spiritu sancto. Promissio quidem mea implebitur, sed tamen propositum tuum non violabitur. Tu vovisti virum te non co- gnituram, et ego praedico te filium parituram. Et idcirco miraris, ne forte vel promissio cassa sit, permanente proposito , vel propositum violetur, si impleatur promissio. Non enim ratio humana hoc comprehendit, ut pariat virgo, intacta generet, et sine opera carnis caro procedat ex carne. Idcirco miraris quomodo fiet istud : quia virum non cognoscis. Nam interim quantum in te est, nihil invenire potes, cur de tua perseverantia debeas dubitare : et ob hoc quaeris, quomodo de mea possis promissione confidere. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Noli propter propositum de promissione diffidere : quia Spiritus sanctus superveniet in te. Noli propter promissionem de proposito formidare, quia virtus Altissimi obumbrabit tibi. Spiritus sanctus superveniet in te, ne per coitum corrumpatur integritas tua. Virtus Altissimi obumbrabit tibi, ne per libidinem polluatur castitas tua. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ministrabis substantiam, et non senties concupiscentiam. Non suscipies semen ex viro, et foecunda fructum ventris germinabis in filio. Noli ergo dicere : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? quia per virum hoc non fiet, sed per Spiritum sanctum. Spiritus enim sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce jam habemus Mariam desponsatam virginem, et adhuc tamen in virginitatis proposito permanentem. Veraciter desponsatam virginem, nec minus veraciter in virginitatis proposito permanentem . " Huc usque Magister Hugo.
Noverat siquidem gloriosa Virgo divinitus inspirata Filium Dei desiderare
virginitatem in qua pasceretur. Unde de ipso dicitur, Cantic. II, 16 : Qui pascitur inter lilia. Et ideo vovit virginitatem quasi hoc ipso diceret: Lilia desiderabat, lilia ei exhibeo, id est, duplicem virginitatem, scilicet mentis et corporis. Quod notatur per hoc quod dicitur : Inter lilia. Et hoc est quod Apostolus dicit, 11 ad Corinth. XI, 2 : Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, Cum enim dixisset virginem, noluit subsistere, sed subjunxit castam, ut sic innueret ipsum requirere duplicem castitatem, nec unam sine altera ei complacere.
Item, Ratione hujus voti quod ipsa prima emisit, dicunt ei, Judith, xv, 10 et 11, Joacim et omnes sacerdodores, id est, Filius Dei et omnes Sancti : Tu gloria Jerusalem, id est, sanctorum : tu laetitia Israel, id est, Angelorum : tu honorificentia populi nostri, id est, totius generis humani : quia fecisti viriliter, votum virginitatis emittendo prima : et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, etc. (Manc auctoritatem peroptime expositam habuisti titulo, Benedicta tu, circa medium capituli).