LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
In quas species dividitur genus plantae, ei propter quam causam ?
Si autem consideramus plantas secundum communitatem et ambitum suae praedicationis, tunc partes ejus sunt de quibus univoce nomine et ratione praedicatur : et harum quaedam sunt arbores, quaedam inter arbores et herbas ipso nomine suo se medias demonstrant esse, quae Graece quidem ambragyon, Latine autem arbusta dicuntur communi nomine. Quaedam autem sunt herbae, et quaedam olera virentia. Fere autem omnis planta sub his cadit nominibus : fere autem dico propter fructum magnum, qui medius inter arbustum et arborem esse videtur, plus tamen ad arborem declinans : et secundum hoc summum plantae est arborum, et infimum herbae : et quia natura non subito transit de extremo ad extremum, sed transit per omnia media quae congruum est fieri inter ea, ideo fecit media multa, quorum quidem unum solum per aequidistantiam est me-
dium, et alia sunt quae magis vicinantur extremis.
Hoc autem patebit in exemplis et diffinitionibus nominum inductorum. Arbor enim est quae habet ex sua radice stipitem fortem, super quem nascuntur rami plures, et in ramis virgae plurimae, et in virgis ea quae vocantur flagra plurima, sicut oliva et cypressus et fici sive ficulneae. Plantae autem quae sunt mediae Inter arbores et herbas, quae dicuntur graece ambragyon et Latine arbusta, habent emissos a radicibus suis multos ramos per modum palmitum, et sunt trium generum : quoniam quiddam est sicut Id quod Graece dicitur magnus, et aliud est sicut cannae arundinum magnarum, et tertium est sicut frutex. Vocamus enim frutices ea quae multos ex una radice ramos emittunt : cum tamen sint lignei rami, sicut sunt spineta quaedam : sed medium inter hoc habet nomen proprium apud nos, et vocamus ipsum rubum : et hoc est quod longitudinem magnam habet in ramis, et minorem ligneitatem quam frutex : et quia ex longitudine saepe prosternitur, ideo quidam Auctores vocaverunt ipsum labra : quia lambit illa super quae rependo nititur : et in hoc genere cadit hedera, et alia quaedam talia : tamen haec quando antiquantur multum, lignescunt magis et magis, licet a principio originis suae parum aliquando habeant ligneitatis. Est autem et aliud medium, sed multum ad herbae accedit proprietatem, quod vocatur olus virens ab Auctoribus, quod quidem multos stipites projicit ex una radice, et in stipitibus ramos diversos : sed parum aut nihil habet ligneitatis, licet quaedam eorum durescant ad modum ligni in senectute longa : in quo genere sunt ruta, et caula, et plura alia.
Herbae autem infimum locum plantae retinere videntur, quae sunt id quod ex una radice non profert nisi folia, sicut rapa, porri, et quaedam alia. In hac autem divisione non sunt fungi et tuberes et boleti secundum omnia genera sua, eo quod videntur minime habere de vita plantae et viribus ejus, ita quod nec folia formare valent, sed esse differenter quaedam plantaliter exhalantia et vaporantia ex aliis plantis : propter quod raro nisi inter alias plantas inveniuntur, et parum durant valde. Quaedam etiam omni anno nascuntur ex supra dictis, et praecipue de oleribus, et arescunt eodem anno, sicut triticum, et alia quaedam. herbarum et olerum. Quaedam autem manent continue.
Haec autem nomina de speciebus plantarum posuimus, ut ex his exemplariter propositis et descriptis syllogizemus ex his de naturis et proprietatibus omnium aliarum plantarum quae convenientiam habent cum aliqua istarum. Omnia enim habent convenientiam cum aliquo istorum hic inductorum, aut cum pluribus eorum. Quaedam enim quae videntur esse in genere herbarum, ad duas declinant extremitates, sicut olus quod vocatur olus regis : hujus enim est et olus et herba, et similiter acelga, et multa alia quae primo sunt herbae, et postea sunt olus, sicut sinapis et coriandrum et petrosillum, si usque ad secundum steterit annum, et multa alia. Dico autem haec declinare ad extremitates, non quidem ad eas quae maxime distant in genere plantae, sicut arbor et herba : sed potius secundum quod medium comparatum extremo, est extremum, et sicut olus et herba sunt extrema quaedam. Istorum igitur etiam quaedam post nascuntur, sicut quae declinant in natura eorum quae simpliciter extrema sunt, scilicet arboris, et herbae. Primo igitur nascuntur herbaliter ex gravis seminatis, sicut germina granorum, et post declinant ad naturam perfectam arborum, sicut id quod Graece vovet dicitur et singekest, quod quidam petrosillum vocant, et id quod vocatur bacca caprarum, et alia plurima. Expertum enim est a nobis ita crescere ficulneas et cypressos, et alia plurima genera arborum. Quod autem expressissime in haec extrema per diversitatem declinat, est id quod vocatur arbor trifolii, et ar-
bor quae vocatur arbor malvae quae pro certo experti sumus primo esse herbam tenellam, et postea fere per omnia media transeundo efficiuntur magnae arbores ad longitudinem forte duodecim pedum vel plurium. Et unius quidem folia sunt directe sicut trifolium, et fructus ejus sicut fructus vitis. Altera autem habet directe folia malvae parvae : et non vidi umquam fructum in ea. Myrtus quoque et pyrus et malus ex granis pullulantia sub hoc genere contineri dicuntur : quia quodlibet istorum generum primo emittit multos ex radice ramos, qui post lignescunt, et ad stipites imitantur : et tunc efficiuntur in arborum figura et materia.
Has autem plantas ideo determinare oportuit, et sicut exemplantur proportionale, ex quibus syllogizemus causas proportionaliter omnium aliarum, sicut diximus quod non omnes in specie et numero plantas diffiniendo determinare possumus : hoc enim est infinitum de quo secundum Platonem non potest fieri disciplina.