CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod omnis actus quoddam bonum appetere videtur.
Quod nos actum appetamus, Graeci
AdminBookmark consueverunt appellare. Dicunt autem Nazianzenus et Joannes Damascenus quod praxis est secundum electionem hominis energia, id est, operatio. Energia enim sive operatio est naturalis uniuscujusque substantiae virtus et motus.
Et rursum diffinientes energiam dicunt, quod energia est naturalis omnis substantiae innatus motus.
Et iterum, Energia est naturalis et manifestiva uniuscujusque substantiae virtus.
Et iterum, Energia est naturalis et prima semper mobilis virtus intellectivae animae : et hoc est semper ipsius mobilis ratio naturaliter, et semper ex ipsa irrigata. Energia igitur idem est quod operationes : praxis autem idem est quod actus vel actiones.
Nos autem dicimus secundum proprietatem Latini sermonis, quod actus sive actio derivatur ab actu qui est complementum et perfectio uniuscujusque rei, et propria operatio secundum actum, qui est perfectio existens, egrediens ab ipso, vocatur actio sive actus : sicut, verbi gratia, a luce egreditur lucere, ab int ellectu intelligere, a voluntate velle, et sic de aliis. Et quia a substantiali actu actio talis egreditur, ideo Graeci energiam vocant, quae componitur ab AdminBookmark quod. est in, et AdminBookmark quod est operatio vel la-
bor. Interior enim operatio est quae de interioribus, hoc est, de substantialibus egreditur. Ideo etiam dicitur substantialis virtus vel motus : per virtutem enim a substantia talis egreditur operatio, et est manifestativa substantiae. Cum autem homo solus inter animalia dominus sit suorum actuum et operationum : nullus autem dominus sit nisi per liberam electionem operetur : ideo dicunt Graeci, quod actus est energia sive operatio hominis secundum electionem. Si autem talis actus per electionem est operatio naturalis, dicimus quod appetitus eligentis ad bonum aliquod est quod per actum adipisci intendit : constat actum omnem aliquod bonum operari. Actus enim sive actio est secundum quam in id quod subjicitur vel intenditur, agere dicitur. Et ex hoc est quod actio et factio differunt. Actio enim est virtutis natura -Iis secundum seipsam actio sine materia exteriori : factio autem est operatio in subjectam materiam exteriorem. Dicitur tamen secundum extensam significationem et est factio actio, et actio factio : secundum quam largitatem etiam operationes exteriores ut loqui, ambulare, comedere et bibere, et hujusmodi, actiones dicuntur : et in tantum aliquando extenditur nomen energiae quod. et passiones energiae dicuntur, ut fames, sitis, et hujusmodi. Aliquando etiam opus virtutis quod a virtute operatum est energia dicitur. Quocumque igitur modo actus sumatur, constat quod actus est actio secundum naturam et formam agendi conveniens : et cum solus homo dominus sit suorum actuum, erit omnis actus sive actio electivus motus appetitus. Nullus autem appetitus movetur nisi propter aliquod bonum. Actus igitur omnis per suam ipsam rationem quoddam bonum appetit.
Sed tunc quaeritur, quare etiam factio inter ea non ponitur quae aliquod bonum appetere videntur? Et dicendum est ad hoc, quod factio non est materialis artis sicut actio virtuti naturali. Est enim ars factivum principium cum ratione : et si factio sit sine actione, in exterioribus erit factio, et non erit factio artis : et quia factio secundum se ad quoddam bonum hominis ut homo est non ordinatur, ideo non semper factio bonum aliquod appetere videtur : et ideo cum principiis bonum aliquod appetentibus non numeratur.