LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod scientia primi est causa esse et ordinis universorum.
Scientia autem primi causa est esse et ordinis universorum. Quod probatur sic : jam in ante habitis probatum est, quod primum est intellectus universaliter agens : non autem agit nisi per scientiam operativam : cum ergo esse universorum sit a causa antecedente ipsius, ut in ante habitis probatum est, oportet quod esse universorum causetur ab illo qui est universaliter agens : quia si diceretur quod causetur ab aliquo quod est post primum intellectum, per resolutionem causarum secundarum in antecedentes rediret usque in primum : et ideo primum esset universaliter esse causans et fontale ad esse existentium omnium.
Adhuc secunda radicantur in primis, et non e converso : sesundae igitur causae accipiunt a primis : si ergo esse fundant secundae, non erit nisi virtute primarum.
Nos autem hic quaerimus causam quae per se est causa esse.
Adhuc primum causatum est esse : uniuscujusque esse fundamentum est omnium aliorum : causatum autem causae primae oportet esse : causa ergo prima diffusiva est esse in existentibus omnibus.
Si quis autem dicat, quod aliud est esse, et esse hoc : et quod esse potest esse causatum primae causae, et esse hoc erit a causa secunda : uniuscujusque autem determinati in esse non est esse simpliciter, sed esse hoc : et sic videtur, quod esse uniuscujusque secundum quod est unumquodque, non sit a causa prima, sed a causa proxima. Dicimus, quod cum dicitur esse hoc vel esse hujus, duo dicuntur, esse scilicet, et ipsius esse determinatio. Constat autem quod hoc esse est determinatio esse per naturam et intellectum. Si ergo a causa proxima est determinatio ipsius esse, relinquitur quod esse quod ante ipsum est per naturam et intellectum, sit a causa antecedente omnem causam, quae est causa determinationis esse : hoc autem est a causa prima : ergo esse uniuscujusque quod est esse non est nisi effectus causae primae in omnibus existentibus . Et hoc est quod probare intendimus. Omnis enim causa determinans esse, ante se supponit esse : et nisi supponeret, non determinaret. Quod autem sit causa ordinis universorum, est per intellectum secundum quod intellectus est. Cum enim sint principia, natura intellectus, nec plura sint in genere effectiva principia, constat quod natura non est nisi ad unum : unius autem ad se non est ordinatio : intellectus autem in omnibus in quibus est, plurium est, sicut patet in intellectu artis, quae plurium est, sicut in intellectu domificatoris, qui est fundamenti, parieris, et tecti in domificatione.
Et si aliquis instet per virtutem formativam quae est in semine, quod illa plurium est, sicut in planta, radicis, stipitis, ramorum, et foliorum, et fructuum, et in seminibus animalium, cordis, capitis, dextri, sinistri, inferioris, et superioris : non est instantia. Hujusmodi enim virtus quae formativa dicitur, non habet hoc in quantum forma est, vel natura, sed in quantum est exemplum intelligere, in se continens intelligere virtutem : propter quod in sexto de Animalibus dicitur : " Intelligentia est in semine, et totum opus naturae dicitur esse opus intelligentiae " Non est instantia de virtute formativa.
Diversitas ergo non est ab intelli- gentia, nec ab alio potest esse principio. Aut ergo diversitas ordinata est ab intellectu, aut non ordinata. Si non ordinata, tunc privatio causam habebit efficientem : et a sapientissimo quod est principium omnis sapientiae, esset id quod careret ratione sapientiae et intelli-
gentiae, quod omnino inconveniens est. Dicit enim philosophus in primo philosophiae primae, quod sapientis est ordinare et non ordinari, eo quod rationem ordinis habet in seipso, cum sit sapiens per intellectum.
Adhuc in his quae confuse et sine ordine producta sunt, nullum est primum, et nullum est secundum, sed omnia ex aequo procedunt, vel ordine perverso, ita quod secundum est ante primum, quod in universitate rerum non videmus observari, sed potius ordinem servari videmus. Hujus ergo ordinis causa vel est primum,vel est secundum. Si secundum, cum secundum ordinatum sit, erit id quod ordinatum est, causa universalis ordinis, quod est impossibile. Relinquitur ergo quod causa ordinis universi primum est : et sic habetur propositum quod a principio intendimus, scilicet quod primum est causa ordinis et esse universi