PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XXI.

De Spe.

A. Spes vera et perfecta est exspectatio certa futurae beatitudinis, proveniens ex gratia Dei, et meritis praecedentibus. Haec duo necessaria sunt ad spero. Gratia enim Dei non nisi per merita conservatur : meritis autem sine gratia nemo salvatur. Spes ergo sine meritis non est spes, sed praesumptio.

B. Ille veram spem habet, qui licet

frequenter in bonis operibus se exerceat, numquam tamen in suis meritis, sed solum in superabundanti bonitate et largitate Dei confidit: nesciens utrum bona sua Deo placeant, cum omnes justitiae nostrae sint sicut pannus menstruatae .

Ille veram spem habet, qui Deo sacrificium justum offert, juxta illud : Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino , Sacrificium justum est Domi- nus noster Jesus Christus, unigenitus

Dei Filius, qui se pro peccatis totius mundi obtulit Deo Patri in ara crucis, ampliorem emendam offerens, quam totus mundus debebat. Suffecisset enim, ut dicit 1), Ambrosius, una gutta iam pretiosi sanguinis, ad redimendum totum genus humanum. Sed abundanter effudit, ut abundantiam suae dilectionis ostenderet. In hoc sacrificio est tota spes et salus nostra, juxta illud D. Bernardi : " Peccavi peccatum grande: turbatur conscientia, sed non perturbatur: quoniam vulnerum Domini recordabor. Nempe vulneratus est propter iniquitates nostras. Quid tam ad mortem, quod non Christi morte salvetur? Si. ergo in mentem venerit tam potens, tamque efficax medicamentum, nulla jam possum morbi malignitate terreri. Et ideo liquet errasse illum, qui ait: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear . " Et paulo post: " Ego vero fidenter, quod ex me milii deest, usurpo milii ex visceribus Domini, quoniam misericordia effluunt, nec desunt foramina per quae effluant. Foderunt maniis ejus et pedes, latusque lancea foraverunt : ut per rimas liceret mihi sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo : id est gustare et videre, quoniam suavis est Dominus . " Et paulo post : " At clavis reserans et clavus penetrans factus est mihi, ut videam voluntatem Domini. Quidni videam per foramen? Clamat clavus, clamat vulnus quod Deus sit in Christo , mundum reconcilians sibi. " Iterum paulo post: " Patet arcanum cordis per foramina corporis. Patet magnum illud pietatis sacramentum. Patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto . Quidni viscera per vulnera pateant? In. quo enim clarius quam in vulneribus tuis eluxisset, quod tu, Domine, suavis et mitis, et multae

misericordiae? Majorem enim miserationem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro addictis morti et damnatis. Meum proinde meritum, miseratio Domini. " Hactenus D. Bernardus. Misericordia Domini, in multis patuit: jejunavit enim, vigilavit, oravit, sudavit, lassatus, lacrymatus, flagellatus, passus, crucifixus fuit, ut in ipso supplementum omnium detectuum habeamus.

C. Ad veram spem beatitudinis inducere nos debet excellentissimus amor Jesu Christi, quo eum cogente, cum. tanta amaritudine salutem nostram nobis promeruit. Et ne obtenta nobis salus deperiret, diligentiam tantam adhibuit, ut conferret nobis Angelos ad protectionem, Scripturam ad eruditionem, exempla sua et sanctorum suorum ad viae demonstrationem, corpus suum et sanguinem ad confortationem.

.D. Argumentum verae spei habet, qui viriliter resistit malis, et confortatur in bonis : qui virilis est in aggressa arduorum et fortis In perseverantia ipsorum, juxta illud : Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino .

E. Argumentum falsae spei habet, qui praecepta divina et vota transgreditur, non curans vitam suam corrigere secundum Scripturam, praesumens nimis sine meritis de bonitate Dei. Talis spes vana est, sicut dicitur in libro Sapientiae : Spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quae a procellis dispergitur, et tamquam fumus qui a venio diffusus est, ei tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis .