21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
Antiplionae.
1. Viri vere portendentes
Principes ecclesiae,
Verbum vitae continentes,
Disperguntur hodie.
2, A se vadunt non divisi,
Quibus unus spiritus,
Ab aeterno sic provisi.
Sic electi coelitus.
3. Hi bis seni fide pleni,
Semina justitiae
Dum dispensant, recompensant
Fructibus laetitiae.
4. Semen sanctum, verbum Dei
Quia duris mentibus
Depulerunt, sunt Judaei
Relicti sub sentibus.
5. Gaudent gentes attendentes
Fidei doctrinae,
Error cedit et obedit
Gratiae divinae.
R. Christi testes et amici
Nimis honorati,
Super omnem Inimici
Nimis confortati
In verbo virtutem,
Coelum claudunt, reserant,
Verbo ligant, liberant,
Verbo dant salutem.
V. Quorum linguae coeli claves,
Pia prece nostros graves
Excessus operiant
Et nobis aperiant
Ad vitam Ingressum.
Ad Magnificat.
A. Mira Dei gratia
Dispersis apostolis
Per terrarum spatia
Gloriosae sobolis
Collegit ecclesiam
Et sic Idolatriam
Fidei subegit.
Super Nunc dimittis.
A. Corruscante fidei
Luce per apostolos,
Testes veritatis,
Infidelitatis
Tenebrae fugerunt,
Et gentes viderunt
Salutare Dei.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
In apostolorum
exsultemus gaudiis
Et In psalmis jubilemus
regi saeculorum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. In messem discipulos
Deus, sator omnium.
Mittit, ut manipulos
Inferant fidelium,
2. Ibant flentes et cum luctu
Semina mittebant,
Veniebant et cum fructu
Gaudia metebant.
3. Hi sunt fontes populum
In Helim potantes,
Nobis rite poculum
Vitae propinantes.
Kesponsoria.
1. Romam Petrus consecravit,
Paulum habens socium,
Una dies ambos stravit,
Quos In unum complantavit
Fidei consortium.
V. Laetus his pro gloria
Dies est pro merito,
Tyranni pro victoria.
2. Andreas, vir mitissimus
Et crucis amator,
Gaudet In supplicio
Christi sine vitio
Verus Imitator.
V. Sic respondens vocabulo
Populum docebat
Pendens In patibulo.
3. Filii tonitrui
Meruere cernui
Faciem videre
Christi transformati
In figurae speciem
Gloriae futurae.
V. Jacobus In gladio
Triumphator caesus,
Johannes In dolio
Dolore non laesus.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. His Innixa fundamentis
Surrexit ecclesia
Et Imbuta sacramentis
Profecit In gratia.
2. Isti sunt lenunculi
Throni Salomonis,
Qui In suis singuli
Sunt sessuri thronis.
3. Ut leonum rugiet
Fremitus eorum,
Dum In malos saeviet
Vox judiciorum.
Responsoria.
1. Thomas vero jam non nutans
Nec a Deo fidem mutans,
Gentibus salutem
Praedicavit et monstrant
Fidei virtutem;
V. Declarando veritatem,
Quam palpando majestatem
Et vidit et credidit.
2. Jacobus Alphaei
Vultu frater Dei
Merito succedit
Fratris pontificio,
Philippus In filio
Patrem essc credit;
V. Ad Eunuchum spiritu
Jubente condescendens
Et, quem In propheta
Legerat, ostendens.
3. Judas Christum Indicans
Et baptismi gratiam,
Bartholomaeus praedicans
Fidei justitiam
Gentibus ostendit
Et eas a diaboli
Cultura suspendit.
V. Aquis poenitentiae
Flebiles emundans,
Fructibus justitiae
Steriles fecundans.
In 3. Nocturno.
Antiplionae.
1. His alumnis nos nutriti
Fidei doctrinis,
His columnis stabiliti
Vitae disciplinis.
2. Hi vere duodecim
Cophini fuerunt,
Qui fragmenta literae
Spiritu legerunt.
3. Quibus dum gentilitas
Pasta convalescit,
Judaeorum caecitas
Misere tabescit.
Responsoria.
1. Ad apostolatus
Gratiam vocatus
Levi thronum meruit,
Dum statim deseruit
Statum, quem habuerat,
Ab eoque fuerat
Subito mutatus.
V. Mutatos Aethiopes
Fide vestit gratiae
Fonte dealbatos.
2. Simon Chananaeus,
Virtutis zelator,
Torculus Thaddaeus
Cordis habitator,
Cultor castitatis,
Gloriosi facti sunt
Testes veritatis,
V. Agonistae fidei
Et cognati sanguinis
Et amici Dei.
3. Dono Dei nobis datus,
Loco proditoris
Est Matthias subrogatus,
Nam locus honoris;
Honor loci hunc decebat,
Quem sors signo praeferrebat
Meriti majoris.
V. Iste talis est electus,
Ut sacrati compleretur
Numeri defectus.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Patriarchae victoria
Hos In typo posteris
Erant praetendentes
Populi parentes.
2. Ut ex Illis plurimi
Carne propagati,
Sic es his In numeri
Spiritus renati.
3. Hi sunt bovem aenenm
Mare supportantes,
Baptismi mysterium
Mundo praedicantes.
4. Ad versanda gentium
Corda destinatis
Jugum est Impositum
Suave caritatis.
5. Missi contumeliis
Fortiter affecti,
Gaudent Christi servuli
Taliter effecti.
Ad Benedictus.
A. Electos ecclesiae
Architectos hodie
Dominus divisit
Et In viam misit
Gentium, ut gratis
Fundamenta jaciant
Et ut opus faciant
Novae civitatis.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Duodenae margaritae
Portae nobis sanctae vitae
Fidei doctrina,
Dum de mundo vos elegit
Et a carne vos abegit
Gratia divina,
Quaesumus devote,
Memorum vestrorum
In sorte justorum
Memores estote.