13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
R. O quam dulcis memoria
De sancta Fide virgine,
Quae gaudet coeli curia
Cum angelorum agmine,
In paradisi gloria
Manet cum sancto numine ;
V. Beata Fides fulgida,
Virgo et martyr splendida.
Ad Magnificat.
A. Hodie beata Fides,
Virgo et martyr, floruit,
Quae martyrii corona
Coronari meruit,
Ideo florens ut rosa
Laetatur cum gloriosa
Matre virgine
In coelesti culmine.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Christum, regem gloriae,
Jesum adoremus,
Sanctae Fides hodie
Festum celebremus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sancta Fides igitur
Ageunensi civitate
Ex nobilibus oritur
Proles plena sanctitate.
2. Ilaec induta candida
Stolaque virginitatis
Fulget Fides splendida
Odore suavitatis.
3. Aetate juvencula
Senex summa honestate
Fuit, sine macula,
Plena magna sanctitate.
4. Candore formosissima
Vultusque hilaritate
Claruit sanctissima
Jesu Christi bonitate.
5. Hanc apprehendit Dacianus,
Qui ab imperatoribus
Missus fuit quasi insanus,
Plenus multis sceleribus.
6. Frontem, os, pectus armavit
Ad Dacianum veniens
Et ad Dominum oravit
Signo crucis se muniens.
Responsoria.
1. Hodie mundi salvator,
Nostrae salutis amator,
Sanctam Fidem glorificavit,
In gloria exaltavit
Cum sanctis agminibus
In supernis sedibus.
V, Quae propter sacrum martyrium
Passa est supplicium
Et consecuta est praemium.
2. Sancta Fides igitur,
Agennensi civitate
Oriunda, hic colitur
Mira plena sanctitate
Nitensque mira claritate.
V. Nobilis ex genere,
Nobilior ex munere,
Divinae majestatis.
3. Istam videns Dacianus
Jubet ad se properare,
Infidelis et insanus
Jubet Deos colere,
Quos ipsa vult respuere,
V. Deum unum colere,
Deos plures despicere.
4. O quam dulcis et amoena
Sancta Fides et serena,
Quae suam animam
Transmisit ad gloriam,
V. Quae propter Dei filium
Passa est supplicium
Et post sacrum martyrium.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Quae es, inquit Dacianus,
Die mihi, carissima?
Sum Fides, Christiana
A mea infantia.
2. Recede inquit Dacianus,
Ab ista stultitia,
Ad Deos nostros leva manus
Dans eis sacrificia.
3. O infelix Daciane,
Plene magnae invidiae,
Consilium das inane
Contra regem gloriae.
4. Hinc totus mundus resonet
Sanctae Fidis sanctitatem
Nosterque chorus celebret
Ejusdem festivitatem.
5. In festo hujus virginis
Cantet turba fidelium,
Chorus beatitudinis
Collaudet Dei filium.
6. Gaude, Agennae civitas,
Et tibi sit jucunditas,
Quoniam Fidis sanctitas
Floret in te et caritas.
Responsoria.
1. Candor virginitatis,
Decus mirae caritatis
Est Fides virgo inclita,
V. Ut Rachel amabilis,
Ut Hesther laudabilis,
Ut Ruth admirabilis.
2. Virginis praecouium
Sanctae Fidis nobilis
Chorus concinentium
Cantet laetus et humilis
Cum coelesti curia,
V. Gaudet cum Dei filio,
Cum sanctorum collegio.
3. Magnae dies laetitiae
Beatae Fidis virginis
Illuxit nobis hodie
Atque beatitudinis ;
Hanc Dacianus impius
Martyrizavit impie
Fidemque nostram nesciens
Sed repletus invidia.
V. O infelix Daciane,
Quam tu miser, quam insane.
4. Fides post martyrium,
Quod tulit propter Dominum,
Spiritum exhalavit,
Qui ad coelum volavit,
Ubi gaudet quotidie
Cum rege gloriae.
V. Sancta Fidis anima
Post dura certamina
Paradisum intravit.
In 3. Nocturno.
Ad Cantica.
A. Cantica laetitiae
Decantemus hodie
Ad honorem virginis,
Sanctae Fidis martyris,
Quae propter martyrium
Habet Dei praemium.
Responsoria.
1. O flos vallis virginalis,
Lilium munditiae,
Rosa temporis vernalis,
Fructus patientiae.
Fides, corona regalis
Christi regis gloriae:
V. Virgo Fides, martyr Cbris
Gaudium laetitiae
Et coelestis patriae.
2. Felix Fides sanctissima,
O virgo beatissima,
Quae coeli gaudes curia
Inter sanctorum agmina,
V. Ora pro nobis jugiter,
Ut salvemur perenniter.
3. O beata sponsa Christi,
Virgo beatissima,
Quae Deo grata fuisti,
Virgo prudentissima,
Suscipe jam devotorum
Tuorum precamina ;
V. Virgo dulcis et decora
Pro nobis Deum exora.
4. Hodie beata Fides
Migravit ad Dominum,
Ut, testatur ista dies,
Sustinuit martyrium,
Unde datur sibi quies
Et magnum solatium ;
V. Propter fidem salvatoris,
Jesu Christi redemptoris,
Pervenit ad gaudium.
In Laudibus.
Super Psalmos.
A. Dominus regnavit,
Quem Fides laudavit ;
Laudando laudemus
Deum et amemus.
Ad Benedictus.
A. Hodie beata Fides
Migravit ad Dominum,
Hodie gaudet in caelis
Sistens ante Dominum,
Unde Deus collaudatur
Nunc et in perpetuum.
Ad Horas Antiphonae.
Ad Primam.
A. Ad Primam Fidem laudemus
Cantantes officium,
Cujus festum celebremus
Ejusque martyrium,
Ut cum sanctis exsultemus
In choro laudantium.
Ad Tertiam,
A. In Tertiis decantemus
Nunc sanctae et exsultemus
Ei, qui legem posuit,
Peccata nostra diluit.
Ad Sextam.
In Sexta potens laudetur
Et beata celebretur,
Christus, qui nunquam defecit,
Beatam Fidem elegit.
Ad Nonam.
A. In Nona rerum omnium
Laudemus Christum Dominum,
Qui. fecit mirabilia,
Det nobis coelestia.
In 2. Vesperis.
Antiphonae.
1. Adest dies laetitiae,
In quo Fides sanctissima
Conscendit thronum gloriae
Inter sanctos laetissima.
2. Haec est Fides, quae nescivit,
Virum in deliciis,
Sed Jesu Christo fruitur
Sanctis pudicitiis,
Tandem ad coelos transiit
Fruens summis gaudiis.
3. Haec est Fides speciosa,
Plena sancto flamine,
Virgo redolens ut rosa.
Mira pulchritudine,
Coelo gaudet jucundosa
Cum sanctorum agmine..
4. Sancta Fides veneretur
A cunctis fidelibus,
Et verus Deus laudetur
In supernis sedibus,
Et nobis venia detur
De cunctis criminibus.
Ad Magnificat
Post sacrum martyrium
Et dirum supplicium
Fertur ad coelestia
Virgo Fides egregia,
Quae gaudet in coelestibus
Juncta coeli civibus.