APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum XXI.
De disciplina in comestione .
1. Ad haec debent cum timore Dei comedere, disciplinam semper tam in modo se habendi quam in cibo servantes , vitantes nihilominus quasdam minus decentes saecularium consuetudines super mensam. Placet vel pauca de singulis exempla subnectere, quae ad similium considerationem transmittant.
Honeste se debent habere, ut, dum comedunt aut bibunt, sedeant: bibentes cum duabus manibus scyphum teneant; membrorum agitationem et quarundam anhelationnm vel labiorum tumultnm, quae animi notant intemperantiam, vitent ; oculos a circumspectione, linguam a locutione cohibeant. " Oculorum custodia inter epulae propterea necessaria est, quia non decet ibi praecipue, ut vagos habeant oculos neque curiose et, ut amplius dicam, impudenter quae apud alios aguntur circumlustrando prospiciant, sed ut potius pudice demissis lnminibus ea tantum, quae sibi antepositis sunt, attendant ". Loqui vero seu mussitare ad mensam, ubi silentium est servandum, turpe vitium est. Declinanda mussitatores societas, qui, lege licet et honestate prohibitus, linguae tamen non valet volubrum retinere. Si quando etiam per diem extraordinarie bibunt, sive adsint sive non adsint extranei, quamdiu bibitur, sileant. Culpanda nimis verborum multiplicatio iuxta potum.
2. In cibo tam in qualitate quam in quantitate ipsius quam in modo moraque ac frequentia comedendi disciplinam observent: in qualitate, ut nunquam pretiosa vel delicata, nunquam ciborum aut praeparationmn diversitates Affectent . Propitium ad delicata palatum curiositas quaedam honestatis postpositiva declarat, ut verbi gratia: si quis ex vitio meliora de communi eligat portione, ut quod in pane sapidius vel in aliis viderit melius ipse sibi accipiat; si a maioribus panis frustis incipiat, minoribus, si adsint, licet minus delicatis, sine rationabili causa dimissis , cum panis vel res alia quanto magis ad integritatem aeeedit, tanto ad mensam honestius valeat reportari ; si ad maiorem saporis delectationem inveniendam in pana ipsum inordinate frangendo, circumcidendo vel micatonns excrnstando deformet: si vinum cum aqua temperare non curet ; si longam et interpolatum faciat haustum ; si salsam communem panis appositione consumat aut, eam incongrue toto vase transverso vel circulari venatione vindicet, cum sit magis in medio intingendum. Sicut enim apud honestos quosdam in saeculo imputatur, si corrosionibua ossium curiosius insistas, aut carnes per magnos notabiliter boios praeter exigentiam scindas vel edas, aut, dum scindis, scissum immediate morsellum, antequam in communi loco posueris, praeripias
a meta communi, iuxta vulgare proverbium, non curando discrepas
aut tactu more palponis electum post tactum relinquas, vel simile quippiam actites ; sic Religiosis est indecens, si in his quae sibi pro tempore conveniunt cibis notam gulositatis non vitent. Si, quando eos ieiunii tempore vino confecto vel simplici ante comestionem, vel sive ante sive post herbis seu speciebus infirmitas uti coegerit, occulte hniusmodi, si potuerint, sumant, ne simplices, idem sibi ipsis absque sufficienti necessitate licere putantes, ad solvendum ieiunium suo incitentur exemplo.
3. Est insuper diversitas respectu cibi et praeparationum vitanda. Nihil ad mensam speciale apportent vel in mensa requirant praeter sal et aquam, quao possunt semper cum honestato requiri. Privandus communibus est qui specialia in communitate usurpat. Communibus igitur discant esse contenti. Os suum ad omnia, quae alii comedunt, assuescant, ut, si fieri potest, nullum omnino repudient seu abominentur cibum. Grande vitium, si potagium et communia respuas, ut in specialibus lautius precareris. Porro, modo mollia, modo dura, modo frigida, modo calida, modo " frixa, modo elixa praegnantes solent appetere mulieres "; " prudenter antem sobrieque conversanti satis est ad omne condimentum sal cum fame ".
4. Debent etiam excessum in cibis et maxime potus quantitate vitare, ut crapula vel satietas nimia non subrepat. "Nihil sic contrarium omni Christiano, quomodo crapula ", dicit sanctus Benedictus .
5. Amplius quoque qualiter, hoc est, quam decenter, munde ac temperate sit comedendum, attendant . Decentiae detrahit qui, cibum in ore habens vel scyphum in manu detinens, loquitur: qui manu armata, id est cultellum habente, cibum ori ministrat, vel ei nondum expedito a cibo potum nihilominus ingerit, aut dum bibit vel comedit, caput tenet in caputio profundatum.
Munditiam debent ad proprium et sociorum cibum et ad mensam ipsam, super quam comeditur, observare. Munditias simul ac decentiae gratia caveant, ne in paropside, scypho vel ovo praemorsum aliquid iterum cornesturi reponant. Foede tuorum reliquias dentium alicui cibo immisces. Nunquam scyphum digitis potagio vel alio quolibet madidatis accipiant, aut pollicem poculo immergant, nec super potum in scypho vel super cibum quemlibet sufflent. Indecenter agitur, si digitos quis immittit potagio et offas vel olera nudis articulis cochlearis vice piscatur ; si superfluitates piscium et similia ex ore proiicit super mensam, vel nuces alii quam sibi frangit cum dentibus ; si quis tussit aut sternutat, non aversa facie a mensa ; raro enim hoc fit Bine qualicumque emissione reliquiarum oris ; si nudam manum in mensa naribus emungendis vel carni nudae scalpendae apponit, vel manum ipsam ad vestimenta detergit. Cavendum quoque, ne quis ante faciem circumstantium Fratrum pro sale et aliis necessariis, quae a Fratribus tradi possunt, manum super mensam extendat, et eorum cibum cum manicis seu habitu suo tangat. Scindendas etiam panis pectori seu vesti communi non est sino interpositione tobaliae applicandus.
Munditia inensae requirit, ut mensalo nequaquam frequenti vel superflua detersione cultelli vel manuum deturpetur, purgandis maxime dentibus nullatenus exponendum. Foedum enim et vile mappas et manutergia Fratrum communia dentium fricationo foedare. Qui conventualia dehonestat committit utique in conventum.
6. " Temperantiam manducandi, ait Hugo , intelligimus in eo, si homo tractim et non cum nimia festinatione comedat ".
Festinatio in inchoatione et prosecutione comestionis attenditur, quando videlicet in initio mensae statim absque orationis alicuius pracambulo ad cibum manus extenditur, aut cum quadam voracitate comeditur: si prius ori cibum ministras, quam ab alio sumto fuerit expeditum . Ceterum per morosam comestionem congregationem detinere ad mensam, aut, si quando extra conventum bibitur, iuxta potum moram contrahere non est decens. Hinc per Sapientem sobrio dicitur: Cessa prior causa disciplinae.
In comedendi et bibendi frequentia servanda est diligenter temperantiae disciplina. Sane post refectionem ad potum redire, aut per diem in domo ex vitiosa consuetudine , aut quod turpius est, post Completorium bibere non mediocris vitii notam habet. Honestius ad mensam, quantum indiges, bibis, quam bibendo per diem meribibnli morem geris. Fructus vel aliud quodcumque extraordinarie saecularium more comedere patens est gulositatis indicium. Siquidem extra duas vices in die, nisi necessitate cogente, in domo vel extra comedero puerorum, immo pecudum est. Senex legem in vicibus comedendi non servans fertur per Angelum asino comparatus. Ad collationem tempore ieiunii faciendam duabus tantum vel tribus, si indiges, bibere vicibus, temperantiae congruit et honestati. Studet sobrius quandam temperantiae legem in ipsis etiam necessariis observare. 7. Denique quorundam saecularium in faciendis convitationibus in poculis, in fragmentis et Uniusmodi consuetudines vitent ad mensam. Non se invicem facile convitent, sed comedat vel bibat unusquisque pro suae arbitrio voluntatis, quantum necessitati suae melius sibi notae quam alii viderit expedire. Congrue tamen senior verecundantes forte vel nimium abstinentes iuniores invitat. Sapor et potagium praegustata, vilium quoque seu quorumlibet ciborum reliquiae, ut ovum unum tantillumve pitantiae, si, ventre iam satiato, supersit, indecenter commensalibus , maxime senioribus ingeruntur. Exenia per mensam non mittant. A fragmentis et reliquiis caveant, sed de pane et aliis ita sibi provideant mensurate, ut coram se vix micas relinquant. In potagio tamen aliquid interdum honeste relinquunt, id sibi pauperum et temperantiae gratia subtrahentes ; verum, etsi quid forte relinquere, non tamen ut paterfamilias ad erogandum congerere permittuntur. Pro sociis autem vix aut nunquam, maxime circa finem refectionis panem vel aliud scindant, aut potum in scypho ponant, nisi saltem quantum ipsi soli comedere vel bibere valeant, si alii, quibus haec offerunt, non acceptant. Nunquam pro buccella, ut dicitur, panem tunc integrum scindant , praesertim si apud socios fractum inveniant. Si scyphum communem habuerint, qui bibere voluerit, non amplius de potu apponat, quam possit bibere una vice. Inter reliquias , quae aliquando fiunt, inutile aliquid vel nocivum, ut quae de nuce, ovo castanoaque proficimus, et alia quaeque uniusmodi nullo modo relinquant.
Murilegos vel aves ad mensam non pascant, cum nec in refectorio debeant sustineri. Possunt cum dictis et similia circa comestionem attendi: verumtamen sunt nonnulla, quae licet communiter vitiosa putentur, interdum tamen inter domesticos in spiritu caritatis sine vitio exercentur.