DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis ad perceptionem Sacramenti Eucharistiae ibidem d. 8. q. 3.d. 9.q. un. et d. 3. q. 2. a n. 7. An vero Sacerdos celebrans et communicans, uno vel duplici peccato delinquat, non declarat expresse, licet d. 9. citata videatur potius in illam abire sententiam, quod dupliciter peccet. Etenim n. 5. g. Ad secundum, ait Sacerdotem priusquam consecret, teneri laborare ut sit extra peccatum mortale; et si contingat quod post consecrationem, ante tamen communionem, occurrat sibi memoria peccati mortalis, de quo non praecessit paenitentia interior vel exterior, teneri tunc habere paenitentiam interiorem antequam percipiat, et differre paenitentiam exteriorem, donec occurrat opportunitas confitendi. Cum itaque idoneam requirat dispositionem absque peccato ad consecrandum, et post consecrationem paenitentiam, sive dolorem peccati, cujus recordatur ante perceptionem Sacramenti, videtur duplex ibi statuere peccatum. An autem liceat Sacerdoti ad fugiendum hoc secundum peccatum, vel in alio casu post consecrationem, recedere ab altari absque perceptione Sacramenti, determinat Doctor negative d. 8. q. 3. a n. 4. De contrectatione tandem Eucharistiae in peccato mortali, an mortaliter fiat, vide de his latius differentem Suar. citatum disp. 62. sect. 4.

Sed quid de ministrante Sacramentum Eucharistiae, (quod non est Sacramentum necessitatis) in peccato mortali ? Distinguo, quod aut ministrat Sacramentum a se conficiendum, ut puta, quando dicit Missam et conficit, et postea ministrat ; aut ministrat Sacramentum prius a se, vel ab alio confectum. In primo casu dico quod ministrans Sacramentum a se conficiendum, peccat duplici peccato mortali : primo, peccat conficiendo hoc Sacramentum, propter summam reverentiam huic Sacramento exhibendam : secundo, peccat mortaliter communicando, quia ex statuto Ecclesiae sacrificans hoc Sacramentum debet communicare; sed nullus in peccato mortali potest communicare, nisi peccet mortaliter. Probatur hoc, quia illud est Sacramentum unitatis Christi et Ecclesiae, et non competit alicui, nisi membris in corpore Ecclesiae, quae per gratiam Christo capiti sunt unita: ergo peccabit duplicipeccato mortali. Et confirmatur secundum Apostolum, 1. Corinth. 11. Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat, etc.

Sed circa hoc posset oriri dubium, utrum melius et tutius esset existenti in peccato mortali, conficere et non communicare, ut non peccaret isto duplici peccato mortali, ut jam dictum est? vel etiam tutius esset existenti in peccato mortali, simpliciter non conficere, nec communicare, sed simulare se conficere, ut quando Missam diceret, et non conficeret.

Respondeo quod in primo casu, tutius est celebranti, existenti in peccato mortali communicare. quam non communicare. Quod probatur, quiagravissime peccant qui sacrificant et non communicant, et suspenduntur a communione uno anno, secundum quod habetur de Consecratione dist. 2. cap. Episcopus, ex Concilio Arelaten. ubi dicitur quod certum est quod ii qui sacrificantes non edunt, rei sunt dicti Sacramenti, nam quale erit sacrificium, ut nec ipse sacrificans particeps esse dignoscatur;quicumque ergo Sacerdotum deinceps de medio altari oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, a communionis gratia repulsum se noverit uno anno.

In secundo vero casu respondeo, quod similiter multo tutius estexisten ti in peccato mortali conficere et communicare, quam non conficere et simulare se conficere. Probatur hoc, extra de celebratione Missarum, cap. de homine, ubi dicitur : Is qui sui criminis conscientia reputat se indignum etsi se ingerat irreverenter ad illud, gravius tamen videtur offendere, qui sic fraudulenter illa praesumpserit simulare, cum ille in solius misericordis Dei manum incidat ; iste vero non solum Deo, cui non veretur illudere, sed populo quem decipit, se astringat: ergo multo tutius est existenti in mortali conficere quam non conficere, et simulare se conficere.

Istae duae responsiones possunt confirmari per illam maximam, quando de aliquibus duobus sunt duo praecepta, quorum unius transgressio majori paena plectitur quam aliud, tutius est transgrediendum, quod minori nexu noscitur obligare. Probatur hoc dist. 13. cap. Duo mala : sed tam in primo casu quam in secundo, transgressiones illae majori paena plectuntur ; ergo tutius est existenti in mortali communicare et conficere, quam non conficere et simulare se conficere.

In secundo casu, scilicet si ministrat hoc Sacramentum ab alio, vel a se prius consecratum? Respondeo, aut est deputatus ex officio et ordinatione Ecclesiae, et Sacerdos curatus ; et tunc dico sicut prius dixi de Sacerdote curato ministrante Sacramenta necessaria tempore necessitatis, quod peccat mortaliter; quia tenetur semper ex propria obligatione se idoneum exhibere ad tale ministerium exercendum, aut officio et obligationi recusare. Si autem est Sacerdos non curatus, nec ex officio deputatus, tunc est duplex opinio i quidam dicunt quod quilibet Sacerdos peccat mortaliter tangendo Eucharistiae Sacramentum quocumque tempore hoc faciat existens in peccato mortali, nisi prius confiteatur de peccato mortali, etiamsi tempus confessionis non habeat. Quod probatur sic: sicut sumens Sacramentum Eucharistiae in peccato mortali peccat mortaliter, et efficitur profanus, ita et tangens, hoc est propter eximiam Sacramenti hujus sanctitatem, licet non ita gravi mortali peccato peccet : sed iste tangit; ergo peccat mortaliter.

Sed aliis videtur ista sententia nimium dura, et ideo respondent ad eorum rationem, quando dicunt sic; sicut sumens Sacramentum Eucharistiae in peccato mortalipeccat mortaliter, ita tangens propter nimiam sanctitatem Sacramenti: negant proportionem, et hoc propter tria: quia sumens Eucharistiam sumit realiter, et veraciter corpus Christi, ut habetur Extra de Trinit. et fid. Cath. cap. firmiter credimus : sed tangens Eucharistiam, tangit solum species sensibiles et materiales, quae non habent sanctitatem nisi sicut signa ; ergo non est bona proportio.

Praeterea, si ista esset bona similitudo quod propter reverentiam specierum non deberent tangi immediate, potest Sacerdos digitos panniculo circumvolvere, et non tangeret illas species immediate, et sic non peccaret tangendo.

Praeterea, non magis reverenter tangendae sunt plures species materiales istius Sacramenti quam verum corpus Christi, dum ambulavit in terra : sed si existens in peccato mortali quantum reverentius potuisset tetigisset corpus Christi, dum ambulavit in terra, non puto eum peccasse mortaliter: ergo nec modo si tangere reverenter posset species Sacramenti, peccaret mortaliter. Propter hoc ergo et alia hujusmodi, non puto quod Sacerdos non curatus tangens Sacramentum Eucharistiae tempore necessitatis, ut quando est procurandus infirmus, peccaret mortaliter. Nec similiter puto quod Sacerdos curatus ex tactu solum hujus Sacramenti, vel etiam aliorum peccaret mortaliter, nisi quia propria obligatione voluntatis suae se obligavit Ecclesiae ad semper exhibendum se paratum ad exequendum officium suum; et transgressio illius obligationis est sibi peccatum mortale, quia enim hic bona Ecclesiae percipit et dignitatem tenet, ideo hoc onus sibi confertur cum onere.

Quare autem dixi quod Sacramentum Eucharistiae sit etiam necessitatis Sacramentum, licet non ita necessarium sicut alia duo Sacramenta, ut visum est: hoc est propter curationem infirmorum qui debent communicare, ne sine communione moriantur, secundum quod habetur de Consecratione dist. 2. et probatur, ubi dicitur, Presbyter Eucharistiam semper paratam habeat, ut quando fuerit infirmitas, statim infirmum communicet, ne sine communione moriatur.

Ex his visis facile solvitur ad argumenta principalia. Ad primum, quando dicitur faciens quod tenetur facere, non peccat faciendo illud: respondeo quod aliquis potest aliquid facere, ad quod tenetur dupliciter. Uno modo simpliciter ut faciat illud, sive bene, sive male. Alio modo ut faciat illud eo modo quo tenetur facere, et quando tenetur, et secundum debitas circumstantias. Secundo modo faciens quod tenetur facere cum debitis circumstantiis, non peccat faciendo, non autem primo modo, eo modo quo facit Sacerdos existens in peccato mortali ministrans Sacramenta, quia tenetur ea munde et sine peccato ministrare, et ideo in peccatis ministrans peccat, secundum quod visum est in corpore quaestionis.

Ad secundum de dante eleemosynam in peccato mortali, dico quod non est simile, quia eleemosynae quae pauperi confertur, non est talis reverentia exhibenda, sicut Sacramentis quae immediate respiciunt gratiam gratum facientem; et per consequens sanctitatem requirunt in ministrante et suscipiente, quia uterque debet spiritualiter Sacramenta suscipere, et hoc tantum facit qui est sine peccato mortali.

Ad argumentum in oppositum de sanctitate ministrantium, intelligi debet de illis qui ministrant tempore propriae electionis, et qui sunt deputati ex officio, ut sunt Sacerdotes curati: quemadmodum erant Sacerdotes veteris legis omnes deputati singuli ad sua officia, et suo tempore, et tunc ab omni, quod inebriare poterat, et a multis talibus prohibiti ; non autem intelligenda est auctoritas de ministrantibus Sacramenta necessaria tempore necessitatis, ut visum est in corpore quaestionis. Hoc sine temeraria assertione, et sine praejudicio sententiae melioris sit dictum. Deo gratias.