CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad secundum respondet Doctor ibi : Ad secundum dicitur, quod diversa ratio, etc. Haec est responsio Sancti Thomae, quae stat in hoc quod eadem conclusio potest sciri per aliud et aliud medium ; et diversitas mediorum inducit diversitatem notitiarum ejusdem conclusionis, ut patet in ista conclusione : Terra est rotunda, quae ab Astrologo probatur per medium Mathematicum, puta sic arguendo : Omne illud a cujus centro ad circumferentiam ejusdem, omnes lineae eductae sunt aequales, est rotundum ; sed a centro terrae ad circumferentiam ejusdem, omnes lineae ducuntur aequales, ergo terra est rotunda. Physicus vero sive Naturalis probaret per medium circa materiam consideratum, ut sic arguendo : illud est rotundum, cujus partes moventur circa centrum, sed partes terrae sunt hujusmodi; ergo, etc.
(b) Contra hoc. Hic Doctor arguit contra Thomam primo, quia si cognoscibilia in Theologia possunt sciri medio Theologico et medio naturali, sequitur quod istorum non sit simpliciter necessaria notitia supernaturalis, quia naturalis est sufficiens, et patet littera.
Ibi : Dicta autem respotisio ad secundum exponitur sic. Haec responsio est ad aliud argumentum, scilicet quo probatur, quod alius et alius habitus specie distinctus, non potest esse ejusdem conclusionis sive ejusdem objecti, quia scientia specificatur ab objecto ; ergo scientiae specie distinctae erunt objectorum specie distinctorum, et similiter conclusionum specie distinctarum. Respondet Thomas 1. 2. quaest. 54. art. 2. et Goffredus Quodlib. 14. quod habitus scientiae potest dupliciter considerari. Uno modo, ut est habitus, et sic habet distinctionem ab objecto, et sic distincti habitus specie sunt distinctorum objectorum specie. Alio modo, inquantum est forma, et sic habet distinctionem a principiis, quae sunt causae effectivae habitus scientifici. Licet ergo ubi est eadem conclusio, non sit distinctio habituum per objecta, potest tamen esse distinctio habituum circa eamdem conclusionem per diversa principia sive per diversa media, quae sunt causae effectivae notitiae.
(c) Contra istud. Doctor improbat hanc responsionem, et primo in hoc quod dicit, quod licet ejusdem conclusionis non sit alius et alius habitus in ratione habitus, tamen ejusdem conclusionis potest esse alius et alius habitus in ratione formae; sic quod habitus, ut habet rationem formae potest esse alius et alius, ut vero habet rationem habitus, erit tantum unus respectu unius conclusionis. Et Doctor probat hoc esse impossibile, quia est impossibile quod aliqua distinguantur in superiori, et non distinguantur in inferiori, ut quod homo et asinus distinguantur in animali sive in ratione animalis, et quod non distinguantur in rationibus propriis. Cum ergo omnis habitus sit forma et non e contra, est impossibile quod habitus dicatur distingui in forma, et non in ratione habitus. Et certe isti non possunt respondere ad istud argumentum, nisi aliter ex ponant responsionem Thomae.
(d) Praeterea supponit, quod principia distinguant in alio genere quam in genere causae efficientis. Hoc Thomas non supponit loco supra allegato, sed hoc supponit in 1. 2. quaest. 1.art. 3. ubi vult, quod objecta distinguant habitus in genere causae formalis vel finalis. Dicit enim, quod objectum est forma extrinseca ipsius habitus et dat ei speciem. Et hoc improbat Doctor, ut patet in littera.
Et nota, quod Doctor accipit principia pro objectis non pro praemissis, aliter nihil concluderet contra Thomam, quia ponit alias et alias praemissas respectu alterius et alterius syllogismi, etiam secundum Doctorem. Principia ergo distincta sive media distincta, quibus distinguuntur scientiae, accipiuntur pro alio et alio objecto, et Thomas vult quod hujusmodi objecta distinguant formaliter, ut supra dixi. Et Doctor hoc improbat subtiliter, quia si hujusmodi objecta habent rationem aliquam distinguendi habitum, nullam aliam habere possunt nisi effectivam, quia scientia causatur ab objecto, et ex hoc specificatur ab illo, et sic accipit distinctionem ab illo ; et de hoc vide quae dicit Doctor infra, distinct. 3. quaest. 7 et vide quae ibi exposui.
(e) Ideo ad argumentum respondeo. Dicit Doctor quod licet in illis scientiis speculativis tractetur de omnibus speculabilibus, saltem in communi, non tamen tractatur de omnibus quoad multa alia, puta quoad proprietates incomplexas pri- mae substantiae.
Sed aliqui expositores Theologiae dicunt quod Thomas non intendit, quod per medium revelatum solum sciantur ea, quae in aliis scientiis humanitus inventis traduntur, imo multae aliae necessitates sunt, ad quas inlelleclus non potest aspicere nisi supernaturaliter adjutus. Vult ergo dicere, quod de eisdem rebus possunt esse diversae scientiae, secundum quod eadem res potest considerari secundum diversa media. Et addunt, quod etiam posito, quod eadem res possit sciri per medium naturale et Theologicum, tamen Theologia non superfluit,.etc.
Sed haec responsio non solvit, quia non concluditur necessitas simpliciter alicujus supernaturalis, ut patet intuenti.
Ad aliud de habitu et forma, dicunt quod non intendit aliqua distingui in ratione superioris, puta formae, et non distingui in ratione inferioris, puta habitus ; sed intendit, quod habitus possunt distingui secundum modum distinctionis formarum, et secundum modum distinctionis proprium habitibus.
Sed haec responsio non evacuat rationem Doctoris. Primo, quia Thomas non intendit, ut isti exponunt, ut patet prima 2. quaest. Si art. 2. vide ibi. Secundo, quia modus formae in plus se habet quam modus habitus, ut patet, et sic ratio Doctoris adhuc stat. Et ultra, non quaerit Thomas de distinctione habituum secundum modum, sed secundum rem, scilicet quomodo isti habitus distinguuntur, etc.