Beda. Humani generis statum describens, quid superbi et quid humiles mereantur, ostendit dicens fecit potentiam in brachio suo, idest in ipso dei filio: sicut enim tuum brachium est quo operaris, sic brachium dei dictum est eius verbum, per quod operatus est mundum.
Origenes in Lucam. Timentibus autem se fecit potentiam in brachio suo: quia licet infirmus ad deum accesseris, si timueris eum, promissam virtutem consequeris.
Theophylactus. In brachio suo, scilicet eius filio incarnato, potentiam fecit: quia natura devicta est, virgine pariente et deo humanato. Graecus. Vel dicit fecit pro faciet potentiam; non ut dudum per Moysen contra Aegyptios, nec per Angelum, puta quando multa millia rebellium prostravit Assyriorum, nec quoquam alio mediante, nisi in proprio brachio triumphum docuit, intelligibiles hostes superando; unde sequitur dispersit superbos mente cordis sui, scilicet quamlibet mentem elatam, non parentem eius adventui; quin etiam aperuit, et vitiosas ostendit superbas cogitationes eorum. Cyrillus.
Magis autem proprie de Daemonum hostili caterva intelligenda sunt haec: hos enim saevientes in terra dissipavit adveniens dominus, et compeditos ab eis obedientiae suae restituit. Theophylactus.
Potest hoc etiam et de Iudaeis intelligi, quos in omnem dispersit regionem sicut nunc dispersi sunt.