AUTOGRAPHI DELETA

 3S

 PG205

 PG206

 PG208

 PG209

 PG210

 PG211

 PG212

 PG214

 PG215

 PG216

 PG218

 PG219

 PG221

 PG222

 PG224

 PG225

 PG226

 PG227

 PG446

 PG447

 PG448

 PG450

 PG451

 PG453

 PG456

 PG457

 PG458

 PG459

 PG460

 PG461

 PG462

 PG609

 PG610

 PG611

 PG612

 PG613

 PG614

 PG615

 PG616

 PG617

 PG621

 PG622

 PG623

PG448

L.4

Responsio. Dicendum quod sicut supra dictum est, habitus ad hoc sunt necessarii ut potentiae quae / non sunt determin- / indifferenter se habent ad multa / per / potentiam / naturam non sunt determinatae ad / unum / actum / bonum / perfectum determinentur per habitum.

Contingit autem quandoque quod inferior potentia non est determinata ad illum actum / bonum / perfectum / sed superior...#

L.12

Essentiam autem alicuius rei intellectus noster tripliciter / cogn- / comprehendit. Uno modo comprehendit essentias reru quae cadunt in sensum / depurando ab / abstrahendo ab omnibus individuantibus...#

L.29

Videtur quod non omnis virtus in nobis sit habitus: omne enim quod est, habet virtutem ad hoc quod sit, vel semper vel in tempore determinato, ut dicitur in primo caeli et mundi. Sed virtus qua aliquid est non est habitus, immo forma sua substantialis. Ergo non omnis virtus est habitus.

Praeterea. Corpus nostrum, cum in eo abundet terra, est grave. Sed omni gravi est virtus qua moveatur deorsum, ut dicitur in secundo caeli et mundi, et haec est sua gravitas.

Ergo gravitas est virtus quaedam et non est habitus, ergo idem quod prius.

Praeterea. Vis videtur idem esse quod virtus. Sed potentiae animae dicuntur vires. Ergo possunt dici virtutes. Ergo non omnis virtus in nobis est habitus.

Praeterea. Non laudamur neque meremur nisi propter virtutes. Sed non laudamur neque meremur ex hoc quod sumus habiles ad aliquid faciendum sicut neque ex hoc quod sumus potentes, sed ex hoc quod agimus. Ergo sicut potentia non est virtus, ita nec habitus sed solum actus.

Praeterea. Virtus est circa difficile, ut dicitur in secundo ethicorum.

Sed omnis habitus tollit difficultatem. Ergo habitus non potest esse virtus, sed magis actus qui non est ex habitu.

Sed contra est quod Augustinus dicit quod virtus est bona qualitas mentis, sed omnis qualitas mentis est habitus, ergo virtus est habitus.

Praeterea. Hoc patet per philosophi diffinitionem in secundo ethicorum, ubi dicit quod virtus est habitus voluntarius vel electivus, etc..

Praeterea. Actus virtutum non sunt in dormiente, sed sunt ibi virtutes, ergo virtutes non sunt actus sed habitus.

Responsio. Dicendum quod nomen virtutis secundum primam sui impositionem videtur in quandam violentiam sonare; unde / dicit philosophus / in tertio caeli et mundi quod motus accidentalis, idest violentus, est qui est a virtute non cum auxilio naturae,/ et sic sumitur in Ps. Qui confidunt in virtute sua etc.. Sed quia non potest aliquid alteri violentiam inferre nisi per potentiam perfectam per quam agat et non patiatur, inde tractum est nomen virtutis ad significandum omnem potentiam perfectam, sive qua potest in se ipso / stare,/ sive qua potest operari; et sic dicitur in primo caeli et mundi quod virtus est ultimum potentiae et / mensuratur ex hoc quod maxime potest, sicut dicitur virtutem suam ponere ad levandum pondus qui non potest ultra ferre. Et quia / mala operatio / contingit ex defectu potentiae agentis, ideo ultimum potentiae est ut actum bonum educat;/ et propter hoc / dicit philosophus / in secundo ethicorum quod virtus est quae bonum facit habentem et bonum opus / reddit, et in / secundo / VII physicorum quod est dispositio perfecti ad optimum,/ scilicet in quod potest. Virtus / autem / humana erit quae perficiet / potentiam humanam / ad actum / perfectum, (de his) enim virtutibus loquimur.

Quia autem potentiae / rationales / humanae / ut ex praedictis patet / non sunt perfectae ex habitu / non possunt in actum perfectum nisi per habitum,/ ideo habitus / ut prius dictum est, ideo virtutes potentiarum sunt ipsi habitus quibus / disponuntur / perficiuntur ad actus illos, et non sunt virtutes ipsi actus, quia virtutis nomen dicitur per ordinem ad aliud sicut et nomen potentiae, actus autem non est ordinatus ad aliud in quantum huiusmodi.

Ad primum ergo dicendum quod virtus essendi dicitur virtus secundum quod per eam aliquis potest stare in se ipso ne corrumpatur, virtus autem secundum quod nunc loquimur de virtutibus, est secundum quam aliquis potest facere perfectam operationem et stare in illa.

Ad secundum dicendum quod gravitas potest dici virtus, sed non est ad operationem quae est hominis in quantum homo; et ideo de tali virtute non loquimur hic.

Ad tertium dicendum quod potentiae animae possunt dici vires vel virtutes in quantum perficiunt potentias corporales ad actus qui exercentur per organa, sed sic non loquimur hic de virtute.

Ad quartum dicendum quod actibus laudamur et meremur; sed totam illam bonitatem ex qua sunt laudabiles actus vel meritorii, causant in eis habitus et non potentiae sufficienter. Et ideo habitus dicuntur virtutes, et non potentiae.

Ad quintum dicendum quod virtus dicitur esse circa difficile quod habet difficultatem ex natura rei; quod tamen propter virtutem fit facile operanti, et delectabile.