Postquam dionysius exposuit, secundum quam rationem pulchrum sit causa, hic ostendit quorum sit causa; et circa hoc duo facit: primo, proponit in generali; secundo prosequitur distinguendo per singula; ibi: ex hoc...p dicit ergo, primo, quod bonum et pulchrum, quamvis sit unum esse, est tamen causa omnium bonorum et pulchrorum, quae sunt multa.
Deinde, cum dicit; ex hoc..., prosequitur per singula, de his quorum pulchrum est causa; et primo, quantum ad ipsum ens; secundo, quantum ad unum; ibi: unitiones...; tertio, quantum ad ordinem; ibi: providentiae...; quarto, quantum ad motum et quietem; ibi: stationes...p dicit ergo, quod ex pulchro causantur omnes essentiae substantiales entium.
Omnis enim essentia vel est forma simplex vel habet complementum per formam; forma autem est quaedam irradiatio proveniens ex prima claritate; claritas autem est de ratione pulchritudinis, ut dictum est.
Deinde, cum subdit: unitiones..., ponit ea quae pertinent ad considerationem unius. Ubi considerandum est quod unum addit supra rationem entis, indivisionem: est enim unum, ens indivisum; unde unitati distinctio sive discretio opponitur; et ideo, primo, ponit unitiones et discretiones rerum a divina pulchritudine causari. Unum autem in substantia facit idem, distinctio autem in substantia facit diversitatem et ideo subiungit: identitates et alteritates idest diversitates.
Ex uno autem in qualitate causatur simile, ex discretione autem dissimile et ideo subiungit: similitudines, dissimilitudines. Similiter autem, unum in quantitate causat aequalitatem et discretio inaequalitatem, sed de his mentionem non facit, quia pertinent ad commensurationem rerum, de qua post aget.
Observatur autem hoc in rebus, quod et dissimilia in aliquo conveniunt: sicut contraria, in genere et materia; et quae uniuntur secundum aliquid, manent distincta: sicut partes in toto; et ideo subdit: communiones contrariorum, quantum ad primum; et incommixtiones unitorum, quantum ad secundum.
Haec autem omnia ad causalitatem pulchri reducuntur, quia pertinent ad consonantiam, quae est de ratione pulchritudinis, ut supra dictum est.
Deinde, cum dicit: providentiae superiorum..., enumerat ea quae pertinent ad ordinem rerum; et primo, quantum ad actionem, prout superiora provident inferioribus, quod tangit cum dicit alternae habitudines coordinatorum, idest aequalium; et prout inferiora convertuntur ad recipiendum a superioribus, perfectionem et regimen; et hoc est quod dicit: conversiones minus habentium.
Secundo, tangit ea quae pertinent ad existentiam rerum in seipsis; et hoc est quod subdit quod ex pulchro sunt mansiones conservativae eorumdem, idest, aliquorum in seipsis. Ex hoc enim aliquid conservatur quod infra limites naturae suae manet; si enim totaliter extra se efflueret, periret; sed addit: et intransmutabiles collocationes, idest fundationes; sicut enim ex hoc quod aliquid manet in seipso, conservatur, ita ex hoc quod habet aliquid firmum in seipso super quod fundatur, intransmutabile est.
Tertio ponit ea quae pertinent ad mansionem unius rei in alia. Unde sciendum est quod, cum ex aliquibus aliquid constitui oportet, primo quidem requiritur quod partes conveniant: sicut multi lapides conveniunt ad invicem ex quibus constituitur domus et similiter omnes partes universi conveniunt in ratione existendi; et hoc ideo dicit, quia non solum ex pulchro sunt mansiones rerum in seipsis, sed etiam communiones omnium in omnibus secundum proprietatem uniuscuiusque; non enim uno modo omnia sunt in omnibus, sed superiora quidem in inferioribus participatione, inferiora vero in superioribus excellenter et tamen omnia cum omnibus aliquid commune habent. Secundo, requiritur in partibus quod in hoc etiam quod diversae sunt, invicem coaptari possint; non enim ex coemento et lapide fieret domus, nisi invicem coaptarentur et similiter partes universi coaptantur, inquantum possunt cadere sub uno ordine; et hoc est quod dicit: et adaptationes.
Tertio, requiritur quod una pars iuvetur ex alia: sicut paries et tectum sustentantur ex fundamento et tectum cooperit parietem et fundamentum et similiter in universo superiora dant perfectionem inferioribus et in inferioribus virtus superior manifestatur; et hoc est quod dicit: et inconfusae amicitiae, quia mutuum iuvamentum est absque praeiudicio distinctionis rerum.
Quarto, requiritur debita proportio in partibus, ut scilicet tale sit fundamentum quod congruat aliis partibus; et hoc est quod dicit: et harmoniae cunctae rei, idest omnium partium universi. Harmonia enim causatur in sonis ex debita proportione numerorum.
Partibus ergo sic dispositis, sequitur earum compositio in toto, secundum quod ex omnibus partibus universi constituitur una rerum universitas; et hoc est quod subdit: in omni, idest in universo, concretiones.
Haec autem concretio partium in universo attenditur dupliciter: primo quidem per modum localis continentiae, secundum quod superiora sunt in entibus, aliquo modo, locus inferiorum vel spiritualis vel corporalis; et hoc est quod subdit: indissolubiles continentiae existentium secundum scilicet quod superiora continent inferiora, indissolubili ordine. Secundo, quantum ad temporis successionem, sed tamen in generabilibus et corruptibilibus, in quibus posteriora prioribus succedunt; et hoc est quod subdit: indeficientes successiones eorum quae fiunt. Dicuntur autem indeficientes successiones rerum, non quia in perpetuum durent genera, sed quia absque interpolatione succedunt quaedam quibusdam, quamdiu durat iste cursus mundi. Haec autem omnia dicit ex pulchritudine causari, inquantum pertinent ad rationem consonantiae, quae est de ratione pulchritudinis.
Deinde, cum dicit: stationes omnes... Prosequitur de quiete et motu, quae etiam, inquantum important aliquam habitudinem unius ad alterum, pertinent ad rationem consonantiae et pulchritudinis; et circa hoc, tria facit: primo, proponit causalitatem pulchri, respectu quietis et motus; secundo, exponit quosdam motus qui videbantur non motus; ibi: et moveri...; tertio, concludit propositum; ibi: igitur...p dicit ergo primo quod ex pulchro divino causantur omnes stationes, idest quietes, et motus sive sint mentium sive animarum sive corporum. Et hoc ideo dicit, quia illud plerumque quod est super omnem quietem et motum est causa omnibus et quietis et motus, inquantum collocat unumquodque in propria sua ratione in qua res habet suam stationem et inquantum movet omnia ad divinum motum, quia motus omnium ordinantur ad motum quo moventur in deum, sicut motus qui sunt ad fines secundos, ordinantur ad motum qui est ad finem ultimum. Forma autem a qua dependet propria ratio rei, pertinet ad claritatem; ordo autem ad finem, ad consonantiam; et sic motus et quies reducuntur in causalitatem pulchri.