Postquam philosophus ostendit de quibus considerat scientia naturalis, hic incipit ostendere ex quibus causis demonstret.
Et dividitur in partes duas: in prima determinat de causis; in secunda vero ostendit ex quibus causis naturalis demonstret, ibi: quoniam autem causae quatuor etc..
Circa primum duo facit: primo ostendit necessitatem determinandi de causis; secundo incipit de causis determinare, ibi: uno quidem modo etc..
Dicit ergo primo quod postquam determinatum est quid cadat sub consideratione scientiae naturalis, restat considerandum de causis, quae et quot sunt.
Et hoc ideo, quia hoc negotium quo intendimus de natura tractare, non ordinatur ad operationem, sed ad scientiam: quia nos non possumus facere res naturales, sed solum de eis scientiam habere.
Sed nos non opinamur nos scire unumquodque, nisi cum accipimus propter quid, quod est accipere causam: unde manifestum est quod hoc observandum est nobis circa generationem et corruptionem et omnem naturalem mutationem, ut cognoscamus causas, et reducamus unumquodque de quo quaeritur propter quid, in proximam causam.
Hoc autem ideo dicit, quia considerare de causis inquantum huiusmodi, proprium est philosophi primi: nam causa in eo quod causa est non dependet a materia secundum esse, eo quod in his etiam quae a materia sunt separata, invenitur ratio causae. Sed a philosopho naturali assumitur consideratio de causis propter aliquam necessitatem; nec tamen assumitur ab eo considerare de causis nisi secundum quod sunt causae naturalium mutationum.
Deinde cum dicit: uno quidem modo etc., determinat de causis.
Et circa hoc tria facit: primo assignat diversas species causarum manifestas; secundo de quibusdam immanifestis causis determinat, ibi: dicitur autem fortuna etc.; tertio ostendit quod non sunt plures neque pauciores, ibi: quae autem sunt causae etc..
Prima dividitur in duas: in prima determinat species causarum; in secunda determinat modos diversarum causarum secundum unamquamque speciem, ibi: modi autem causarum etc..
Circa primum duo facit: primo inducit diversas species causarum; secundo reducit eas ad quatuor, ibi: omnes autem nunc etc..
Circa primum duo facit: primo ponit diversitatem causarum; secundo exponit quaedam consequentia ex diversitate praedicta, ibi: contingit autem multipliciter etc..
Dicit ergo primo quod uno modo dicitur causa ex quo fit aliquid cum insit, sicut aes dicitur causa statuae et argentum causa phialae: et etiam genera horum dicuntur causae earundem rerum, sicut metallum vel liquabile vel huiusmodi.
Apposuit autem cum insit, ad differentiam privationis et contrarii: nam statua quidem fit ex aere, quod inest statuae iam factae; fit etiam ex infigurato, quod quidem non inest statuae iam factae. Unde aes est causa statuae, non autem infiguratum, cum sit principium per accidens tantum, ut in primo dictum est.
Secundo modo dicitur causa species et exemplum: et hoc dicitur causa inquantum est ratio quidditativa rei; hoc enim est per quod scimus de unoquoque quid est.
Et sicut dictum est circa materiam quod etiam genera materiae dicuntur causa, ita et genera speciei dicuntur causa. Et ponit exemplum in quadam consonantia musicae quae vocatur diapason, cuius forma est proportio dupla, quae est duorum ad unum. Nam proportiones numerales applicatae ad sonos sicut ad materiam, consonantias musicales constituunt: et cum duo vel duplum sit forma consonantiae quae est diapason, et genus duorum, quod est numerus, est causa. Sicut enim dicimus quod forma diapason est proportio duorum ad unum, quae est proportio dupla, ita possumus dicere quod forma diapason, est proportio duorum ad unum, quae est multiplicitas.
Et ita ad hunc modum causae reducuntur omnes partes quae ponuntur in definitione: nam partes speciei ponuntur in definitione, non autem partes materiae, ut dicitur in VII metaphys.. Nec est hoc contra id quod supra dictum est, quod in definitione rerum naturalium ponitur materia: nam in definitione speciei non ponitur materia individualis, sed materia communis; sicut in definitione hominis ponuntur carnes et ossa, non autem hae carnes et haec ossa.
Natura igitur speciei constituta ex forma et materia communi, se habet ut formalis respectu individui quod participat talem naturam; et pro tanto hic dicitur quod partes quae ponuntur in definitione, pertinent ad causam formalem.
Considerandum est etiam quod duo posuit pertinentia ad quidditatem rei, scilicet speciem et exemplum, propter diversas opiniones de essentiis rerum.
Nam Plato posuit naturas specierum esse quasdam formas abstractas, quas dicebat exemplaria et ideas; et propter hoc posuit exemplum vel paradigma.
Naturales autem philosophi qui aliquid de forma tetigerunt, posuerunt formas in materia; et propter hoc nominavit speciem.
Ulterius autem dicit quod alio modo dicitur causa a quo est principium motus vel quietis; sicut consilians dicitur causa, et pater filii, et omne commutans commutati.
Circa huiusmodi autem causas considerandum est quod quadruplex est causa efficiens, scilicet perficiens, praeparans, adiuvans et consilians.
Perficiens enim est, quod dat complementum motui vel mutationi; sicut quod introducit formam substantialem in generatione.
Praeparans autem seu disponens est, quod aptat materiam seu subiectum ad ultimum complementum.
Adiuvans vero est, quod non operatur ad proprium finem, sed ad finem alterius.
Consilians autem in his quae agunt a proposito, est quod dat agenti formam per quam agit. Nam agens a proposito agit per suam scientiam, quam consilians sibi tradit; sicut et in rebus naturalibus generans dicitur movere gravia vel levia, inquantum dat formam per quam moventur.
Quartum autem modum causae ponit, quod aliquid dicitur causa ut finis; et hoc est cuius causa aliquid fit, sicut sanitas dicitur ambulationis. Et hoc patet quia respondetur ad quaestionem factam propter quid: cum enim quaerimus propter quid ambulat? dicimus ut sanetur; et hoc dicentes opinamur nos assignare causam. Ideo autem potius probat de fine quod sit causa quam de aliis, quia hoc minus videbatur propterea quia finis est ultimum in generatione.
Et ulterius addit quod omnia quae sunt intermedia inter primum movens et ultimum finem, omnia sunt quodammodo fines: sicut medicus ad sanitatem inducendam extenuat corpus, et sic sanitas est finis maciei; maciem autem operatur per purgationem; purgationem autem per potionem; potionem autem praeparat per aliqua instrumenta. Unde omnia haec sunt quodammodo finis: nam macies est finis purgationis, et purgatio potionis, et potio organorum, et organa sunt fines in operatione vel inquisitione organorum.
Et sic patet quod ista intermedia differunt ad invicem, inquantum quaedam sunt organa et quaedam opera, operata scilicet per organa.
Et hoc inducit ne aliquis credat quod solum id quod est ultimum sit causa sicut cuius gratia, propter hoc quod hoc nomen finis ultimum quoddam esse videtur. Est igitur omnis finis ultimum non simpliciter, sed respectu alicuius.
Et ultimo concludit quod fere tot modis dicuntur causae. Et addit fere, propter causas quae sunt per accidens, sicut sunt casus et fortuna.
Deinde cum dicit: contingit autem multipliciter etc., manifestat tria consequentia ex iam dicta causarum diversitate.
Quorum primum est quod cum causae dicantur multipliciter, contingit unius et eiusdem esse multas causas per se et non per accidens; sicut causa statuae est ars statuifica ut efficiens, et aes ut materia. Et inde est quod aliquando unius rei assignantur plures definitiones secundum diversas causas; sed perfecta definitio omnes causas complectitur.
Secundum est quod quaedam sibi invicem sunt causae secundum diversam speciem causae; sicut laborare est causa efficiens bonae habitudinis, bona autem habitudo est causa finalis laboris. Nihil enim prohibet aliquid esse prius et posterius altero secundum diversas rationes: finis enim est prius secundum rationem, sed posterius in esse; agens autem e converso. Et similiter forma est prior quam materia secundum rationem complementi, materia autem est prius quam forma generatione et tempore in omni eo quod movetur de potentia in actum.
Tertium est quod idem est causa contrariorum quandoque; sicut per suam praesentiam gubernator est causa salutis navis, per absentiam autem suam causa est submersionis eius.
Deinde cum dicit: omnes autem nunc dictae causae etc., reducit omnes causas superius enumeratas in quatuor species: et dicit quod omnes causae quae enumeratae sunt superius, reducuntur ad quatuor modos, qui sunt manifesti. Nam elementa, idest litterae, sunt causae syllabarum; et similiter terra est causa vasorum et argentum phialae; et ignis et similia, corpora scilicet simplicia, sunt causae corporum; et similiter quaelibet partes sunt causa totius; et suppositiones, idest propositiones syllogismi, sunt causa conclusionum: et omnia ista habent unam rationem causae, prout dicitur causa id ex quo fit aliquid: hoc enim est commune in omnibus praemissis.
Omnium autem nunc enumeratorum, quaedam se habent ut materia et quaedam ut forma, quae causat quidditatem rei: sicut omnes partes se habent ut materia, ut elementa syllabarum et quatuor elementa corporum mistorum; sed ea quae important totum vel compositionem vel quamcumque speciem, se habent in ratione formae; ut species referatur ad formas simplicium, totum autem et compositio ad formas compositorum.
Videntur autem hic esse duo dubia.
Primo quidem de hoc quod dicit, quod partes sunt causae materiales totius, cum supra partes definitionis reduxerit ad causam formalem.
Et potest dici quod supra locutus est de partibus speciei, quae cadunt in definitione totius: hic autem loquitur de partibus materiae, in quarum definitione cadit totum, sicut circulus cadit in definitione semicirculi.
Sed melius dicendum est quod licet partes speciei quae ponuntur in definitione, comparentur ad suppositum naturae per modum causae formalis, tamen ad ipsam naturam cuius sunt partes, comparantur ut materia: nam omnes partes comparantur ad totum ut imperfectum ad perfectum, quae quidem est comparatio materiae ad formam.
Item potest esse dubium de hoc quod dicit, quod propositiones sunt materia conclusionis.
Materia enim inest ei cuius est materia: unde supra notificans causam materialem, dixit quod est ex quo fit aliquid cum insit; propositiones autem sunt seorsum a conclusione.
Sed dicendum quod ex terminis propositionum constituitur conclusio: unde secundum hoc propositiones dicuntur materia conclusionis, in quantum termini, qui sunt materia propositionum, sunt etiam materia conclusionis, licet non secundum quod stant sub ordine propositionum; sicut et farina dicitur materia panis, licet non secundum quod stat sub forma farinae. Ideo tamen potius dicuntur propositiones materia conclusionis quam e converso, quia termini qui coniunguntur in conclusione, separatim ponuntur in praemissis.
Sic igitur habemus duos modos causae.
Quaedam vero dicuntur esse causae secundum aliam rationem, quia scilicet sunt principium motus et quietis. Et hoc modo semen, quod est activum in generatione, dicitur causa; et similiter medicus per hunc modum dicitur causa sanitatis; et consilians est causa per hunc modum, et omne faciens.
Alia littera habet, et propositiones: nam propositiones quidem quantum ad terminos sunt materia conclusionis, ut dictum est; quantum autem ad vim illativam ipsarum reducuntur ad hoc genus causae; nam principium discursus rationis in conclusione est ex propositionibus.
In aliis vero causis invenitur alia ratio causae, secundum scilicet quod finis vel bonum habet rationem causae. Et haec species causae potissima est inter alias causas: est enim causa finalis aliarum causarum causa. Manifestum est enim quod agens agit propter finem; et similiter ostensum est supra in artificialibus, quod formae ordinantur ad usum sicut ad finem, et materiae in formas sicut in finem: et pro tanto dicitur finis causa causarum.
Et quia dixerat quod haec species causae habet rationem boni, et quandoque in his quae agunt per electionem contingit finem esse malum; ideo ad hanc dubitationem tollendam, dicit quod nihil differt utrum causa finalis sit vere bona vel apparens bona, quia quod apparet bonum non movet nisi sub ratione boni.
Et sic ultimo concludit tot esse species causarum quot dictae sunt.