Deinde cum dicit, non timebo, ponitur fiducia securitatis: quasi dicat; ex quo sic sum exauditus, non timebo etc.. Infra Ps. 26: si consistant adversum me castra etc.. In quo signatur, quod christi ecclesia non potest omnino deprimi. Christo etiam post resurrectionem multitudo populi, quae crucifixum circumstetit, nihil nocere potuit: nam christus resurgens ex mortuis jam non moritur, Rom. 6. Et unde habeat istam fiduciam, ostendit cum dicit, exurge, scilicet manifesta virtutem tuam faciendo me resurgere a morte: et hoc est, salvum me fac etc.. Quoniam tu percussisti etc.. Supra duo dixerat: quod tribulant eum: domine quid multiplicati sunt, qui tribulant me: et contra hos dicit: quoniam tu percussisti, item infamabant, non est salus illi etc.: et contra hos, gentes peccatorum, idest maledica verba in irritum deduxisti; job. 19: conterebam molas iniqui etc.. Littera Hieronymi habet, percussisti molas et dentes; quasi dicat: ita fortiter percussisti quod dentes contriti sunt. Maxilla fuit Absalon, dentes vero adhaerentes sibi. Unde destructo Absalone, alii sunt contriti.