SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 7

Coordinatio autem tota etc..

Postquam Aristoteles improbavit positionem socratis quantum ad disciplinas legum, hic improbat eam quantum ad ordinem civitatis.

Et primo quantum ad populum. Secundo quantum ad principes, ibi, quidam quidem igitur dicunt etc..

Ad evidentiam autem eorum quae hic dicuntur, considerandum est, quod sex sunt species ordinationis civitatum, ut in tertio dicetur.

Omnis enim civitas, aut regitur ab uno, aut a paucis, aut a multis.

Si ab uno; aut ille unus est rex, aut tyrannus.

Rex quidem, si sit virtuosus tenens communem utilitatem subditorum. Tyrannus autem, si sit malus omnia retorquens ad suum commodum, utilitate subditorum contempta.

Si vero regatur civitas a paucis; aut illi eligentur propter virtutem qui bonum multitudinis procurent; et tale regimen dicitur aristocratia id est potestas virtuosorum vel optimorum. Aut eligentur aliqui pauci propter potentiam, aut divitias, et non propter virtutem, qui omnia quae sunt multitudinis ad suam propriam utilitatem retorquebunt; et tale regimen dicitur oligarchia, id est principatus paucorum.

Si vero civitas regitur a multis, similiter, siquidem regatur a multis virtuosis, tale regimen vocabitur communi nomine politia. Non autem contingit multos inveniri virtuosos in civitate, nisi forte secundum bellicam virtutem: et ideo hoc regimen est quando viri bellatores in civitate dominantur.

Si vero tota multitudo populi dominari velit, vocatur democratia id est potestas populi.

Dicit ergo primo, quod secundum legem socratis tota coordinatio multitudinis, scilicet civitatis, neque est democratia, neque oligarchia, sed est media horum, quam communi nomine nominant aliqui politiam; et consistit ex his qui utuntur armis. Cum enim socrates multitudinem civitatis divideret in duas partes, quarum una erat pugnatorum, alia artificum et agricolarum (agricolas autem oportet in agris manere) relinquitur quod quasi multitudo habitantium civitatem esset virorum bellatorum.

Deinde cum dicit siquidem igitur ut communissimam etc., ostendit quantum ad quid bene dixit, et quantum ad quid male.

Et dicit quod si ipse instituit talem ordinationem tamquam communissimam inter alias politias, forte bene dixit. Nam oligarchia est solum magnorum: democratia vero est solum infirmorum: haec vero politia est ex his qui sunt medii inter utrosque: unde communior est, utpote cum utriusque participans.

Sed si ipse instituit talem ordinationem quasi optimam post primam, non bene dixit.

Primam autem ordinationem dicit regnum, vel quia est prima tempore (a principio enim omnes civitates regibus regebantur), vel quia est optima dummodo rex sit bonus. Post hanc autem primam politiam non potest dici quod politia virorum bellantium sit optima; multo enim melior est aristocratia, quae est principatus virtuosorum, per quem modum regebantur lachoni vel si qui alii cives adhuc magis aristocratice reguntur.

Deinde cum dicit quidam quidem igitur dicunt etc., improbat ordinem quem socrates in civitate statuebat quantum ad principes.

Et circa hoc duo facit. Primo ponit positionem eius. Secundo improbat eam, ibi, quas aut omnino etc..

Circa primum duo facit. Primo proponit quod expedit in civitatibus commisceri praedicta regimina. Secundo ostendit qualiter socrates commiscebat, ibi, in legibus autem iis dictum est etc..

Dicit ergo primo, quod quidam dicunt quod optimum regimen civitatis est quod est quasi commixtum ex omnibus praedictis regiminibus.

Et huius ratio est, quia unum regimen temperatur ex admixtione alterius, et minus datur seditionis materia, si omnes habeant partem in principatu civitatis; puta si in aliquo dominetur populus, in aliquo potentes, in aliquo rex: et secundum hoc maxime laudabitur ordinatio civitatis Lacedaemoniorum: de qua tamen erant duae opiniones.

Quidam enim dicebant eam componi ex tribus civilitatibus, scilicet ex oligarchia, id est principatus divitum, et monarchia, id est potestate unius, et democratia, id est potentia populi: habebant enim in civitate regem, quod pertinebat ad monarchiam: habebant etiam seniores quosdam ex maioribus civitatis assumptos, quod pertinebat ad oligarchiam: habebant etiam quosdam principes qui eligebantur ex populo, et vocabantur ephori, idest provisores, et hoc pertinebat ad democratiam.

Aliorum autem opinio fuit quod principatus ephororum pertineret ad tyrannidem, quia pro voluntate dominabantur; sed erant in civitate alii principatus qui disponebant de conviviis communibus et de aliis pertinentibus ad quotidianam vitam civitatis, puta de victualibus et aliis rebus venalibus; et id dicebant pertinere ad democratiam.

Deinde cum dicit in legibus autem etc., ostendit quomodo socrates commiscebat suam politiam: et dicit, quod in legibus socratis dictum est, quod optima politia debet componi ex tyrannide et democratia; forte propter hoc, ut potentia populi refrenaretur per potentiam tyranni, et iterum quod potentia tyranni refrenaretur per potentiam populi.

Deinde cum dicit quas aut omnino etc., improbat quantum ad hoc socratis dictum.

Et primo ostendit hanc ordinationem secundum se inconvenientem esse. Secundo ostendit, quod ea, quae statuebat, non erant convenientia huic commixtioni, ibi, deinde neque habens videtur etc..

Dicit ergo primo, quod praedictae duae politiae, scilicet tyrannis et democratia, vel non sunt dicendae politiae, quia non sequuntur ordinem rationis, sed impetum voluntatis: vel sunt dicendae pessimae inter omnes: unde inconveniens est, quod ex pessimis politiis componatur optima politia. Multo igitur melius faciunt illi, qui ex pluribus politiis commiscent ordinationem civitatis: quanto enim est ex pluribus commixta, tanto melior est, quia plures habent partem in dominio civitatis.

Deinde cum dicit deinde, neque habens etc., improbat dictum socratis quantum ad ea quae instituebat, (quae) non conveniebant commixtioni praedictae.

Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod ea quae statuebat socrates, non conveniebant praedictae commixtioni. Secundo, quod erant secundum se periculosa, ibi, habet autem, et circa electionem etc..

Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, palam autem ex principantium etc..

Tertio ostendit quomodo praedicta commixtio fieri posset, ibi, quomodo quidem igitur etc.. Dicit ergo primo, quod cum socrates vellet commiscere politiam ex democratia et tyrannide, quae est monarchia quaedam, siquis consideret ea, quae ipse statuit, nihil est ibi monarchicum, id est pertinens ad principatum unius: sed omnia sunt oligarchica et democratica, id est pertinentia ad potentes, vel populum; sed magis declinat sua ordinatio ad oligarchiam.

Deinde cum dicit palam autem etc., ostendit propositum.

Et primo circa electionem principum.

Secundo circa electionem consiliorum, ibi, oligarchicam autem etc..

Dicit ergo primo, quod hoc quod dictum est, manifestum est ex institutione principum, quam socrates determinat: dicit enim quod debebant aliqui eligi ex quibus per sortem assumerentur principes: et hoc commune erat et democratiae et oligarchiae, quia isti electi erant et de populo et de maioribus.

Sed quaedam alia instituebat pertinentia ad oligarchiam: scilicet quod ad divites civitatis pertineret convocare multitudinem, et quod ipsi deferrent principes electos ad populum; et omnia huiusmodi, quae pertinebant ad communitatem civitatis volebat fieri per divitiores, et in his alios dimittebat: similiter etiam oligarchicum erat, quod volebat plures principes fieri ex divitibus, et in maioribus officiis constitutos.

Deinde cum dicit oligarchicam autem etc., dicit quomodo in electione consiliariorum declinabat ad oligarchiam: et dicit, quod secundum socratem cives distinguebantur per quatuor gradus, et ex omnibus gradibus aliqui erant, qui eligebant consiliarios: sed omnes, qui erant de prima honorabilitate, ex necessitate cogebantur ad eligendum: illi vero qui erant in secunda honorabilitate, non omnes eligebant, sed aliqui aequales numero primis; et tamen isti etiam ex necessitate cogebantur eligere.

Deinde ex tertio gradu eligebantur aliqui aequales, et similiter ex quartis: sed tamen non erat necessarium, quod omnes qui eligebantur ex tertiis vel quartis eligerent; sed ex quarto gradu qui erat quartorum, nullus poterat eligere consiliarios, nisi illi qui erant de primo vel de secundo gradu: et ita dicebat socrates, quod aequalis numerus consiliariorum proveniebat de quolibet gradu civitatis. Sed hoc non est necessarium: quinimo semper erunt plures et meliores ex maximis honorabilitatibus, eo quod populares non omnes eligent, cum non habeant necessitatem eligendi.

Deinde cum dicit quomodo quidem igitur etc., dicit, quod ex his quae dicta sunt, potest esse manifestum qualiter oporteat institui politiam ex democratia et monarchia: et iterum ex his, quae dicentur posterius, quando inciderit consideratio de politia sic commixta.

Deinde cum dicit habet autem et circa electionem etc., ostendit, quod electio principum quam socrates instituebat, est periculosa. Et dicit, quod periculosum est civitati, quod socrates instituebat circa electionem principum, ut scilicet ex aliquibus electis, alii electi eligerentur. Illi enim primi electi ex quibus eliguntur principes, sunt pauci respectu totius multitudinis civitatis, et ideo facilius erit eos pervertere quam totam multitudinem: unde si sint aliqui qui velint semper institui in principatu, etiam si sint mediocres multitudine, semper ad horum voluntatem eligentur principes, quia mutuo se eligent, et mutuo sibi succedent in principatibus.

Ultimo epilogando concludit, quod ea quae sunt in legibus, circa politiam socratis habent hunc praedictum modum.