CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod omnis electio bonum aliquod appetere videtur.
Electio etiam aliquod bonum appetere videtur. Eligere enim, ut dicit Damascenus, est duobus vel pluribus propositis hoc illi praeoptare : et sic electio Ex duobus componitur, ratione scilicet proponente et ponderante apposita, et appetitum optante et volente unum ex illis. Unde cum dicunt Damascenus et G regorius Nazianzenus quod post electionem est impetus ad opus, et post opus usus : et inde cessat ab usu jam habens quod intendit. Cum igitur electio cum appetitu sit est ratione inclinans ad actum, constat quod electio bonum aliquod appetat sicut et actus. Verificatum est generaliter, quod omnis ars et omnis do- ctrina, similiter autem et omnis actus et electio bonum quoddam appetere videtur .
si autem quis quaerat, cum multa sint in homine, sicut sensus, aestimatio, concupiscentia, irascibilis, et multa hujusmodi, quae omnia ad bonum aliquod ordinantur, quare ista non ponantur inter ea quibus homo ordinatur ad aliquod bonum appetendum? Respondendum est, quod communibus positis, singula particulariter ponere non oportuit. Omne enim quod appetitum boni disponit, aut est apprehensivum, aut motivum, aut ex apprehensivo et motivo compositum. Et si quidem est apprehensivum, est sicut dirigens ad bonum. Directio autem haec non potest esse nisi in exterioribus, vel in interioribus substantialibus. Et si est in exterioribus, est ars vel per modum artis. si autem in interioribus, est doctrina methodalis, vias docens per quas obtineatur quod appetitur. si autem ex parte appetitus simplicis, tunc est energia sive actus. si autem ex utroque, tunc est electio. Ex qua ratione etiam sumitur ordo istorum. Electio enim aliqua sequitur, ut compositum aliqua sequitur, ut simplicia. simplex enim est ante compositum, maxime illud simplex quo componitur compositum. Ex actu autem et doctrina sive arte componitur electio, quam Graeci prohaeresim vocant. Haeresis enim Graece secta est: propositis enim pluribus electio sectatur unum. Inter simplicia autem prius est dirigens quam exsequens : et sic ars et doctrina sunt ante actum. Inter dirigentia vero quoddam est praeparans instrumentum Ad adipiscendum bonum, quoddam autem sicut viam dans ad adipiscendum. Instrumentum enim facit facilem adeptionem : ostensio autem viae non nisi simplicem ostendit directionem : propter ergo facilitatem adeptionis ars ponitur ante doctrinam in his quae bonum appetere utun-
tur. Et hoc est quod dicit Victorinus, quod " natura facit habilem, ars facilem, usus potentem. " Usus est enim saepius reiteratus actus. Dicit autem Tullius, quod exercitium est causa potestatis : per exercitium enim innascitur habitus consuetudinalis. Dicit autem Aristoteles, quod consuetudo in naturam transponitur, et facit hominem potentem ut non impedito faciat operationes.
Eustratius tamen aliam rationem assignat ordinis, dicens quod illa remotius ponuntur et posterius ab appetitu boni, quae minorem habent influxum : et sic ars et doctrina distantius ponuntur quam actus et electio. Actus autem quia consequentis est, est enim intelligentiae actus aliquando et rationis et inquisitionis qui non ita appropinquat bono sicut electio quae semper est cum appetitu boni: et ideo electio immediatius se habet ad bonum quam actus. Doctrina etiam methodalis viam dans ad bonum, vicinior est bono,quam id quod adminiculatur extrinsecus sicut ars : ideo remotissime ponitur ars, vicinius autem doctrina, et adhuc propinquius actus, immediate autem ad bonum electio.