In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua : Talia fecit Christus in primo adventu, et ideo glorificandus : et etiam quia veniet ad remunerandum. Unde: " Ecce. " Quasi dicat: prope et in promptu est. " Venit. " Isa. III, 13 : Stat ad judicandum populos.
" Cum nubibus, " scilicet materialibus ad litteram. Act. I, 11 : Quemadmodum vidistis eum euntem in caelum, etc. Daniel. VII, 13 : Adspiciebam in visioni noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat.
Vel, " Cum nubibus, " id est, cum sanctis Apostolis, et Praedicatoribus, qui sunt elevati a terrenis per paupertatem, praedicationibus sicut imbre corda rigant, miraculis vel bonis operibus coruscant, et alios illuminant. Unde, Isa. lx, 8 : Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas ? Cum istis nubibus veniet Dominus ad judicium. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui.
Vel, " Cum nubibus, " sanctis et immaculatis assumptae carnis. Isa. XIX,1 : Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur aegyptum : et commovebuntur simulacra, etc. Dicitur ergo venire cum nubibus : quia in carne gloriosa veniet, in qua tonabit, disceptando, sententiando. Job, XXVI, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Item, coruscabit, occulta cordium manifestando. I ad Corinth. IV, 5 : Veniet Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum. Item, pluet, aeterna supplicia infligendo. Psal. x, 7 : Pluet super peccatores laqueos, ignis, etc.
" Et videbit eum omnis oculus, " scilicet tam bonus quam malus. De bonis constat, Isa. xxxiii, 17 : Regem in decore suo videbunt oculi ejus. Sed de malis est dubium : quia, Isa.XXVI, 10 : " Tollatur impius ne videat gloriam Dei , " secundum aliam litteram. Responsio. In divinitate non videbunt eum mali, sed in humanitate tam boni quam mali: sed differenter, quia boni videbunt eum blandum et mitem, mali vero terribilem. Gregorius : " Apparebit terribilis malis, blandus justis . " In divinitate vero videbunt eum boni, et inde gaudebunt, et gaudium eorum nemo tollet ab eis . Sed tunc quaeritur de pueris non baptizatis, An videbunt eum mitem, vel terribilem : si mitem, ergo gaudebunt: si terribilem, ergo dolebunt : quorum utrumque est inconveniens. Responsio. Iste terror vel blandities nascetur ex conscientiis videntium, vultu judicis penitus non mutato : sicut quando duo stant coram judice, ille quem remordet conscientia, putat judicem terribilem : iste quem non remordet, mitem : adstantes alii neque terribilem, neque mi- tem : quia non sunt conscii suae liberationis, aut punitionis, cujusmodi sunt pueri non baptizati.
" Et qui eum pupugerunt, " id est, crucifixerunt, et hoc procurando ut Judaei, imperando ut Pilatus, exsequendo ut Gentiles, iterando quantum in se est ut omnes peccatores. Joan. XIX, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. Sumptum est hoc de Zacharia, xii, 10 : Adspicient ad me quem confixerunt. Hoc autem erit eis magna paena. Unde Glossa : " Hoc ut magis crucientur. "
" Et plangent se super eum. " Non dicit, plangent se : sed se super eum, id est, propter eum, scilicet, quia eum crucifixerunt. Vel secundum Glossam, dolebunt adspiciendo eos qui fundati sunt super eum : quia non tam dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.
" Omnes tribus terrae, "id est, multi de omnibus tribubus terrae. Vel, " Omnes tribus terrae, " id est, omnes qui magis dilexerunt terram quam Deum. Matth. XXIV, 30 : Tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis, etc. Et est sumptum de Zacharia, XII, 12 : Et planget terra : familiae et familiae seorsum : familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum, etc. Iste planctus erit de quo dicitur, Sapient. v, 4 et 5 : Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore : ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, etc.
" Etiam. Amen. " Idem est quod amen, amen. Quasi dicat: Ita vere fiet. Et nota quod istam confirmationem ponit in duplici lingua, Latina scilicet, et Hebraea : ut omnes ad judicium venire ostendat: Ad Roman. XIV, 10 : Omnes stabimus ante tribunal Christi.
" Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, Omnipotens. "
Supra descripsit Christiani quantum ad humanam naturam, hic describit eum quantum ad divinam.
Et describit quoad tria. Primo, quia est principium omnium. Secundo, quia finis omnium. Et tertio, quia conservator omnium Dominus Deus. Et quantum ad haec tria, subduntur tria : " Qui est, " ut Dominus.: " Qui erat, " ut principium : " Et qui venturus est, " ut finis.