PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" Sanctus. "
Sanctus est in quatuor interpretationibus, quae omnes competunt Incarnationis sacramento. Sanctum enim idem est. quod mundum. Sanctum idem est quod firmum. Sanctum est scientia eorum quae ad Deum justa sunt secundum Aristotelem. Sanctum tandem idem est quod sanguine tinctum. De sancto quod est mundum, dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : " Sanctitas est ab " omni inquinamento libera et perfecta " munditia. "
Sanctitas quae est confirmatio, est de qua dicitur, Eccli. XXIV, 16: In plenitudine sanctorum detentio mea, hoc est, in plenitudine firmitatis. Sanctitas quae est scientia eorum quae ad Deum justa sunt est, quam diffinit Aristoteles in libello Laudabilium bonorum, dicens : " Sanctitas est virtus scire faciens ea quae ad Deum justa sunt. " Sanctitas autem quae est sanguinis tinctio vel tactus, est qua dicuntur leges sanctae, quia sanguine confirmatae sunt. Romulus enim in sanguine Remi fratris sui leges sancivit.
De prima harum sanctitatum, I ad Corinth. VII, 31 : Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu, hoc est, munda. Et, I Reg. XVI, 5 : Sanctificamini, et venite mecum ut immolem.
De sanctitate secunda dicitur, Luc. I, 75: In sanctitate et justitia coram ipso. Exod. XV, 17 : Sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae, etc.
De tertia, Sciendum quod scientia duplex est : contemplativa et practica: unde et Priscianus dicit, quod verba contemplativa construuntur cum accusativo, ut scio grammaticam, et scio logicam, et scio medicinam. Verba autem prohaeretica, hoc est, practica, sive operativa desiderant infinitivum : sicut scio vigilare, scio molere. Et talis scientia est, qua sciuntur ad Deum justa facere, et talis virtus est sanctitas. Sicut sacerdotum est scire quae pertinent ad templi sanctitatem : et haec sunt quae pertinent ad officium sacerdotum et ritum sacrificiorum. Et ad hanc scientiam sanctificantur sacerdotes, Isa. lxi, 6 : Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis, etc. II Machab. VI, 30 : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia cum a morte possem liberari, scilicet secundum corpus, propter te duros corporis sustineo labores. Sapient. X, 10 : Dedit illi scientiam sanctorum. Proverb. XXX, 3 : Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum, hoc est, scientiam sanctitatis. .
De quarta autem sanctitate dicitur, Apocal. vii, 14 : Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ad Hebr. IX, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Alia translatio habet: " sanctificatio, "
Sic igitur " Sanctus superveniet: " quia sanctitatem omnimode in opere Incarnationis facit. Mundavit enim sanguinem, ad ampliorem munditiam deducendo, sicut dicitur in Psalmo l, 9 : Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor. Hyssopus enim herba est sanguinem purificans.
Confirmavit autem cor, ut crederet: et corpus, ut ista contineret. Unde cantat Ecclesia: " Confirmatum est cor Virginis, in quo divina mysteria Angelo nuntiante concepit. " Psal. lxvii, 29 et 30 : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo, hoc est, divinitatis tuae excelso habitaculo : quia nisi ipse confirmaret, nec uterus Virginis nec mundus sustineret.
Similiter autem sanctitatem operatus est in scientia sacramentorum. Qualiter enim virgo simplex congruo ministerio in tanto sacramento ministraret, nisi scientiam sanctitatis haberet. Unde significata per Beseleel, quem replevit Deus sapientia, Exod. XXXI, 3-5 : Implevi eum spiritu Dei, sapientia, intelligentia, et scientia in omni opere, ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere, etc. Et sequitur, v. 11: Omnia quae praecepi tibi, facient. Hoc enim maxime necessarium est in hoc Incarnationis opere, in quo est aurum deitatis, et argentum eloquii Angelici, et aes resonans in vocibus Prophetarum. Beseleel enim umbraculum Dei mei interpretatur : et significat virtutem Altissimi obumbrantem beatae Virgini.
Quid vero magis sanguine tinctum vel tactum est quam uterus, qui ipso sanguine tingitur, qui de ea assumitur in deitatis unionem ? Exod. IV, 23: Spon-sus sanguinum tu mihi es. Ipse enim sanguine tinxit uterum, et candidavit, quem de ipso uteri sanguine assumpsit. Levit. IV, 7: Omnem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti. Beliquus autem sanguis est relictus, quem non assumpsit. Holocaustorum autem altare est corpus Christi, in quo omnia nostra incendimus et immolamus. Basis hujus est uterus beatae Virginis, qui totus est infusus sanguine glorioso et consecrato et sanctificato.
Sic igitur omnem modum sanctificacationis in Virgine Spiritus est operatus. Optime ergo dicit, " Spiritus sanctus. "