Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
De tempore dicit:
" Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata. "
De hoc tamen non est quaestio : quia iter sabbati quolibet in sabbato poterat ambulare (alias, ambulari) sicut dicitur, Luc. XXIV, 1.
Factum autem subjungit:
" Et discipuli ejus coeperunt progredi et vellere spicas. "
Idem autem continetur, Luc. VI, 1, et Matth. xii, 1. Hic autem dicitur quod " vellebant : " et hoc est quod radicitus extraxerunt. Alii autem dicunt quod fricabant, quia ad litteram tales primitiae primo velluntur, et postea fricantur. Aliquando autem velluntur nisi testae : in calidis enim terris cito apparent quae- dam praecoqua : nec fuit istud factum ex paupertate, cum. multi ministraverint Domino de facultatibus suis, sed potius, sicut innuitur in sequenti capitulo, et sicut dicit Chrysostomus, " tanta fuit " turbarumfrequentia, quod tempus com-" edendi liberum non habebant : " et hoc innuitur, quia praegrediebantur ut Domino viam facerent propter (alias, per) turbas : sicut etiam Joannes viam fecerat ad corda. Luc. I, 76 : Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
" Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? "
Orta est ex facto quaestio : et quia evidens est, dicunt: " Ecce, qui faciunt: " et reprehensionem addunt: " Quod non licet facere sabbatis : " de quo dictum est: Omne opus non facietis in eo . Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedemtuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum.
" Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant :
Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
Itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati. "
Hic tribus rationibus ostenditur justitia Christi esse supra legem, a causa videlicet, et ratione ordinis, et auctoritate novi legislatoris, A causa enim ostendit legem quandoque esse solubilem. A ratione ordinis vero, dicit legem homine esse inferiorem. Ab auctoritate legislatoris ostendit legem esse solutam.
In ratione autem quam sumit a causa, duo inducit: caecitatis reprehensionem, et solubilitatis legis ostensionem: