Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
De toto autem homine in paradiso collocato haec tenenda sunt, scilicet quod datus est ei duplex sensus, scilicet interior et exterior, mentis et carnis. - Datus est ei duplex motus, scilicet imperativus in voluntate et exsecutivus in corpore. - Datam est ei duplex bonum, unum visibile, alterum invisibile. - Datum est ei duplex praeceptum, scilicet naturae et disciplinae; praeceptum naturae: Crescite et multiplicamini ; praeceptum disciplinae: De ligno scientiae boni et mali ne comedas.
Iuxta quae datum est sibi quadruplex adiutorium, scilicet scientiae, conscientiae, synderesis et gratiae, ex quibas sufficienter habuit, ut posset stare in bono et proficere et a malo cavere et declinare.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium fecit mundum istum sensibilem ad declarandum se ipsum, videlicet ad hoc, quod per illum tanquam per speculum et vestigium reduceretur homo in Deum artificem amandum et laudandum. Et secundum hoc duplex est liber, unus scilicet scriptus intus, qui est aeterna Dei ars et sapientia: et alius scriptus foris, mundus scilicet sensibilis. Cum igitur esset una creatura, quae sensum habebat intus ad cognitionem libri interioris, ut Angelus; et alia, quae totum sensum habebat fons, ut quodlibet animal brutum: ad perfectionem universitatis debuit fieri creatura, quae hoc sensu duplici esset praedita ad cognitionem libri scripti intus et foris, id est Sapien tiae et sui operis. Et quia in Christo simul concurrit aeterna Sapientia et eius opus in una persona: ideo dicitur liber scriptus intus et foris ad reparationem mundi.
Et quia cuilibet sensui respondet motus, ideo duplex datus est homini motus: unus secundum instinctum rationis in mente, alius secundum instinctum sensualitatis in carne . Primi est imperare, secundi est obtemperare, secundum rectum ordinem: quando autem fit e converso, tunc rectitudo et regimen animae praecipitatur de statu suo.
Et quia cuilibet motui et sensui respondet appetitus ad aliquod bonum, ideo praeparatum est homini duplex bonum: " unum visibile, alterum invisibile: unum temporale, aliud aeternam; unum carni, alterum spiritui. Ex his bonis Deus unum dedit, alterum promisit, ut unum gratis possideretur, alterum per meritum quaereretur ".
Et quia frustra datur bonum, nisi custodiatur: frustra promittitur, nisi ad ipsum perveniatur: ideo duplex datum est homini praeceptum: unum naturae ad custodiendum bonum datum, alterum disciplinae ad promerendum bonum promissum, quod nullo modo melius poterat mereri quam per meram obedientiam. Obedientia autem mera est, quando praeceptum ex se solo obligat, non ex aliqua alia causa: et tale dicitur praeceptum disciplinae, quia per ipsum discitur, quanta sit virtus obedientiae, quae suo merito ducit ad caelum, suo vero contrario praecipitat in infernum. Non ergo datum est illud mandatum homini propter indigentiam aliquam, quam Deus haberet de humano obsequio: sed ad dandam viam merendi coronam per meram et voluntariam obedientiam.
Et quoniam homo ratione naturae defectivae, ex nihilo formatae nec per gloriam confirmatae poterat cadere: benignissimus Deus quadruplex ei contulit adiutorium: duplex naturae et duplex gratiae. Duplicem enim indidit rectitudinem ipsi naturae: unam ad recte iudicandum, et haec est rectitudo conscientiae ; aliam ad recte volendum, et haec est synderesis , cuius est remurmurare contra malum et stimulare ad bonum.
Duplicem etiam superaddidit perfectionem gratiae: unam gratiae gratis datae, quae fuit scientia illuminans intellectum ad cognoscendum se ipsum, Deum suum et mundum istum, qui factus fuerat propter ipsum: aliam gratiae gratum faeientis, quae fuit caritas habilitans affectum ad diligendum Deum super omnia et proximum sicut se ipsum . - Et sic ante lapsum homo perfecta habuit naturalia, supervestita nihilominus divina gratia. Ex quo manifeste colligitur, quod si cecidit, hoc non fuit nisi ex culpa sua, quia obedire contempsit.