CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rejecta solutione Henrici et Goffredi ad tertium, solvit illud explicando quomodo in primis principiis non includuntur omnes conclusiones scibiles. Licet enim termini talium principiorum sint communes, et naturaliter cognoscibiles, et distributi pro inferioribus, tamen distribuuntur tantum respectu praedicati communis, et ideo virtute talium principiorum non sciuntur particulares proprietates de inferioribus, sed tantum communes. Quod optime explicat exemplo, atque adeo ad cognoscendas particulares proprietates Dei et aliorum objectorum non sufficiunt prima principia,et sic ponenda est specialis scientia respectu hujusmodi scibilium. Exponit duo axiomata Logica.
Ad tertium (a) respondetur sic. quod prima principia non possunt applicari ad conclusiones aliquas, nisi sensibiles: tum, quia termini eorum sunt abstracti a sensibilibus, et ita sapiunt naturam eorum: tum, quia intellectus agens, per quem debet fieri applicatio, limitatur ad sensibilia.
Contra (b) certum est intellectui, quod illa principia prima sunt vera, non tantum in sensibilibus, sed in insensibilibus: non enim magis dubitatur, quod contradictoria non sunt simul vera de eodem immateriali quam materiali, quare responsio nulla. Et quod (c) dicitur, quod terminus primi principii est ens, quod dividitur in decem genera, et illud non extendit se ad objectum Theologicum, hoc nihil (d) valet, quia non magis dubitamus, quod contradictoria non sunt simul vera de Deo quam de altero. ut quod Deus est beatus et non beatus.
Alia datur responsio, (e) quod ex majoribus solum non sequuntur conclusiones, sed cum minoribus adjunctis, nunc autem minoresnon sunt naturaliter manifestae, quae debent illis adjungi. Contra, minores (f) sumendae sub primis principiis, praedicant de sumptis sub terminos subjectos primorum principiorum, sed notum est, terminos primorum principiorum dici de quolibet, quia sunt communissimi ;ergo.
Ideo respondeo, (g) quod secunda pars minoris est falsa, haec scilicet quod in primis principiis includuntur virtualiter omnes conclusiones scibiles. Ad probationem (h) dico quod sicut termini subjecti sunt communes, ita et termini praedicati; quando igitur termini subjecti sic distributi accipiuntur pro omnibus, non accipiuntur nisi respectu terminorum praedicatorum, qui sunt communissimi, et per consequens virtute talium principiorum, non sciuntur de inferioribus nisi praedicata communissima.
Hoc patet ratione, quia medium non potest esse propter quid respectu passionis nisi quae includitur virtualiter in ratione illius medii: in ratione autem subjecti principii communissimi non includitur propter quid aliqua passio particularis, sed tantum communissima: ergo illud subjectum non potest esse ratio cognoscendi aliquas passiones, nisi communissimas. Sed praeter passiones communissimas sunt multae aliae passiones scibiles, ad quas non possunt rationes primorum principiorum esse media, quia non includunt illas: ergo sunt multae veritates scibiles, quae non includuntur in primis principiis. Hoc patet ex hoc exemplo, quia istud : Omne lotum est majus sua parte, etsi includat istam : Quaternarius est major binario, et alias similes de eodem praedicato, non tamen includit istas, scilicet : Quaternarius est duplus ad binarium, et ternarius se habet in proportione sesquialtera ad dualitatem. Nam ad ista praedicata, oportet habere media specialia concludentia ipsa.
Secunda ratio (i) Logica est, quia licet contingat descendere sub subjecto universalis affirmativae. non tamen sub praedicato. Multa autem praedicata contenta sub praedicatis primorum principiorum sunt scibilia de inferioribus ad subjecta illorum: igitur illa praedicata per prima principia non sciuntur de illis subjectis.
Contra istud (k) objicitur, de quolibet affirmatio vel negatio est de necessitate vera; sequitur ergo de necessitate : Hoc esse album, vel non album, ita quod licet ibi descendere sub praedicato et sub subjecto. Respondeo, illud principium : De quolibet affirmatio vel negatio, etc. valet istam : De quolibet cujuslibet contradictionis altera pars est vera, altera falsa. Ubi duplex est distributio ex parte subjecti, scilicet De quolibet et cujuslibet, et sub utroque distributo licet descendere: igitur de hoc : Hujus contradictionis altera pars est vera, altera falsa. Sed sub praedicato stante confuse tantum non licet descendere, quia non sequitur : De quolibet cujuslibet altera pars, etc. ergo haec pars, et ita in aliis principiis, semper praedicatum universalis affirmativae stat confuse tantum, sive sint ibi duae distributiones in subjecto, sive una.
Et in proposito exemplo adhuc patet propositum, quia de homine verum est, quod sit risibilis. Nunquam tamen per hoc principium : De quolibet, etc. potest plus inferri, nisi, ergo de homine risibile vel non risibile. Altera igitur pars praedicati disjuncti nunquam scietur de subjecto per hoc principium commune, sed requiritur aliquod principium speciale tanquam medium determinatum, et ratio sciendi risibile de homine.
Ad argumenta (I) principalia. Ad primum, distinguo de objecto naturali quod potest accipi, vel pro eo ad quod naturaliter sive ex actione causarum naturaliter activarum, potest potentia attingere: vel pro illo, ad quod potentia naturaliter inclinatur sive possit illud naturaliter attingere, sive non. Posset ergo major negari, intelligendo naturale primo modo, quia objectum primum est adaequatum potentiae, et ideo abstractum ab omnibus illis, circa quae potest potentia operari; non autem oportet, si intellectus possit naturaliter intelligere tale commune, quod possit intelligere quodcumque contentum sub illo, quia intellectio alicujus contenti multo excellentior est intellectione confusa talis communis. Et sic, concessa minore in utroque sensu, conclusio intenta non habetur, scilicet de naturaliter attingibili, quia sic major fuit falsa.
Contra hanc (m) responsionem arguo, quia destruit seipsam. Primum enim objectum est adaequatum potentiae, hoc est, quod nihil respicit potentia pro objecto, nisi in quo est ratio illius primi, et in quocumque est ratio illius primi, illud respicit potentia pro objecto: ergo impossibile est aliquid esse objectum primum naturaliter, quin quodlibet contentum sub illo sit per se objectum naturaliter. Da enim oppositum, et tunc non est adaequatum naturaliter, sed excedens, et aliquid eo inferius est adaequatum, et ita primum.
Ratio autem quae adducitur pro responsione, fallit secundum fallaciam figurae dictionis. Licet enim ens, ut est quoddam intelligibile uno actu (sicut homo est intelligibilis una intellecti one) sit naturaliter attingibile (illa enim unica intellectio entis ut unius objecti est naturalis) non tamen ens ut primum objectum, id est adaequatum, potest poni naturaliter attingibile, nisi quodlibet sub eo contentum sit naturaliter attingibile, quia est primum objectum, ut includitur in omnibus per se objectis. Commutatur igitur hoc aliquid in quale quid, cum arguit : ens est naturaliter attingibile; ergo ens ut primum objectum, hoc est adaequatum, est naturaliter attingibile, falsum est, quia antecedens est verum, ut ens est unum intelligibile singulare, sicut album; sed consequens concludit de ente, ut includitur in omni intelligibili, non ut seorsum ab illis intellectum.
Ad argumentum (n) igitur est alia responsio realis, quod minor est falsa de objecto naturali, id est naturaliter attingibili; vera alio modo de objecto, ad quod naturaliter inclinatur potentia, et ita debet intelligi auctoritas Avicennae. Quid autem sit ponendum objectum primum naturaliter attingibile, de hoc infra dist. 3. Confirmatur (o) responsio per Anselmum de lib. arb. c. 2. Nullam (inquit) ut puto, habemus potestatem, quae sola suf ficiat ad actum. Potestatem autem vocat, quod nos communiter dicimus potentiam, sicut patet per exemplum ejus de sensu visus. Non est igitur inconveniens potentiam esse naturaliter ordinatam ad objectum, ad quod non potest naturaliter attingere, sicut quaelibet ex se sola ordinatur ad actum, et tamen non potest ex se sola attingere.
Ad secundum argumentum, nego consequentiam. Ad probationem, patet ex dictis in responsione ad confirmationem primi argumenti pro opinione Philosophi, quod superiora ordinantur ad perfectionem majorem passive recipiendam, quam ipsa possint active producere, et per consequens istorum perfectio non potest produci, nisi ab aliquo agente supernaturali: non sic est de perfectione inferiorum, quorum perfectio ultima potest subesse actioni agentium inferiorum.
Et ideo natura non deficit in necessaris in potentiis superioribus, quia perfectiones ad quas ordinantur, ex causis naturalibus non possunt habere, quia non possunt subesse alicui causalitati agentis naturalis. Quia vero perfectiones inferiorum entium tali causalitati subsunt, deficeret natura, si non daret unde possent.
Ad tertium, dico (p) quod veritati complexae alicui firmiter tenendae intellectus possibilis est improportionatus, hoc est, non est proportionaliter mobile respectu talium agentium, quae ex phantasmatibus et ex lumine naturali intellectus agentis, non possunt cognosci. Cum autem arguis, (q) igitur fit proportionatus per aliquid aliud, concedo: sed per aliud in ratione moventis, quia per movens supernaturale revelans assentit illi veritati: et per aliud in ratione formae, quia per istum assensum factum in ipso, qui est quasi quaedam inclinatio in intellectu ad illud objectum, proportionans illud isti.
(r) Cum ultra de illo alio quaeris, an sit naturale vel supernaturale? dico quod supernaturale, sive intelligas de agente, sive de forma. Cum infers(s), ergo intellectus est improportionatus ad illud, et per aliud proportionatur. Dico quod ex se est in potentia obedientiali ad agens, et ita sufficienter proportionatur illi, ad hoc ut ab ipso moveatur. Similiter (t) si ex se est capax illius assensus causati a tali agente, etiam est naturaliter capax ; non oportet ergo ipsum per aliud proportionari illi assensui in recipiendo. Statur (u) igitur in secundo, non in primo, quia veritas ista revelata non est sufficienter inclinativa intellectus ad assentiendum sibi, et ita est improportionate agens, et passum sibi improportionate. Sed agens supernaturale est sufficienter inclinativum intellectus ad istam veritatem, causando in ipso assensum, quo proportionatur huic veritati, ita quod non oportet intellectum per aliud proportionari tali agenti, nec formae ab ipso impressae, sicut oportet ipsum proportionari tali objecto per aliud duplici modo praedicto.