IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(x) Ad quoestionem ergo, etc. Haec est tertia pars principalis hujus quaestionis, in qua habetur resolutio principalis, ejusque probatio. Praemissa duplici acceptione tam causae principalis, quam instrumentalis, concludit quando instrumentum est proprie activum, necessario habere formam aliquam intrinsecam, per quam constituatur per modum actus primi ad actionem, quae est actus secundus, eamque formam vel in esse quieto, vel in fieri, id est, dum actu movetur, debere inesse. Alias si non requireretur talis virtus activa, ut principium agendi, sequeretur quod quodlibet assumi posset ut instrumentum respectu cujuslibet, et posset Deus per muscam creare coelum, quod est futile, quia si alicui naturae repugnet, quod sit principium aliquarum actionum, non est possibile, per quamcumque potentiam adhibitam, ut sit principium earum, etsi posset Deus absolute creare frigus, non tamen per calorem, ita ut calor sit in aliquo ordine principium activum frigoris, id est, in ordine causae principalis aut instrumentalis, causae naturalis aut supernaturalis. Hinc.habes resolutionem Doctoris circa potentiam illam obedientialem activam, quam statuunt quidam moderni in omni ente per modum virtutis inchoatae, ut quidam volunt ; eam negabis ex his principiis, quia nimis libere, et sine urgenti fundamento astruitur. Hanc tamen dissertationem brevitatis causa hic omittemus, quia etiam concessa tali potentia obedientiali, non sequitur eam facere ad terminum creationis, neque ut instrumentum disponens praevie, quia id repugnat termino creationis, ut supponat dispositionem ex parte objecti, cum nullum praeexigat ; si autem ex parte agentis per modum alicujus determinationis prioris vel applicationis, perinde fieri potest a causa principali, secundum virtutem innatam, et talis dispositio non abstrahit a subjecto ; ergo ad eam frustra fingitur potentia obedientialis ex hoc capite.
Supposita itaque illa conditione circa formam activam instrumenti, et communi sententia Theologorum, qua asseritur Deum agere principaliter in omni actione causae secundae, et hoc modo non posse creaturam agere principaliter ad creationis terminum, id est, sine subordinatione ad Deum causam superiorem ; sumendo tamen causam principalem pro ea, quae agit per virtutem innatam, cum subordinatione praedicta ad primam causam, licet etiam neque agat ad terminum creationis, aut agere possit, superest dubium, an haec conclusio negativa teneatur sola fide, an etiam ratione probari possit. Negat Varro secundum in 2. dist. 1 quoest. 6. asserit vero Landulphus in 4. dist. 1. quoest. 1.et Quodl. 1. quia sicut formalis et materialis necessario se exigunt, ita etiam efficiens limitatum exigit materiam concomitantem ad fieri rei, quia agens limitatum est: Deus autem, qui est supra totum genus agentis limitati, non sic exigit materiam, quia eam in sua virtute includit.
Dicit autem Doctor, quod licet haec ratio fundata in limitatione agentis creati,
sit per causam, tamen non esse adeo plus notam in hac generalitate, quam sit ipsa conclusio, ideo tertium modum proponit ipse Doctor g sequenti.