IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a)Ad aliud. Doctor hic recitat rationem Henrici, Quodlib. 13. quaest. 5. quam improbat. Dicit enim Henricus quod persona, inquantum persona divina, terminat dependentiam naturae creatae, et in genere causae formalis et efficientis. Secundum patet, quia Verbum assumit, id est, ad se sumit; sumere enim aliquid ad se videtur dicere quamdam efficientiam, quia videtur quod faciat illam dependentiam ad se terminare, et ultra, quia Verbum incarnari, est specialiter illabi, et illabi pertinet ad causam efficientem. Et quia Verbum est potentia operativa Patris, ideo potest habere actionem propriam, praeter illam, quae est communis toti Trinitati. Primum declaratur, quia terminat inquantum persona, et sic terminare dicit causam formalem, sic quod proprietas est ratio formalis terminandi ; non ergo dicitur causa formalis ut forma partis,
neque ut forma totius, neque ut forma exemplaris, quia haec est communis toti Trinitati, sed causa formalis, quia formaliter terminans, hoc est, dans formam specialiter intervallo illi, quod est inter naturam unitam et ipsum ut terminum.
(o) Contra hoc. Hic Doctor improbat Henricum quoad illa duo. Et primo de illa efficientia Verbi, non communi toti Trinitati, quia contra hoc est Magister et auctoritates Sanctorum quae adducuntur a Magistro in 2. dist. 1. Est enim impossibile aliquam personam agere aliquid ad extra sine alia, loquendo de quocumque esse creaturae, sive simpliciter, sive secundum quid, sive possibile, sive cognitum, sive volitum ; et hoc prolixe ostensum est in 2. dist. 1. quaest. 1. et vide quae ibi exposui.
Et si dicas, quod aliquis modus agendi specialis. Quia diceret Henricus, licet non possit aliquid agere sine aliis personis, potest tamen dici agere propter aliquem modum specialem agendi, qui modus erit specialiter sustentare naturam, qui modus non convenit aliis, sicut etiam dicitur forte habere modum specialem creandi, quia ut potentia operativa Patris.
(d) Contra, in actione ad extra, etc. Doctor improbat hanc responsionem, quia in actione ad extra nullus est modus agendi, nisi consequens originem, id est, quod sicut Pater quod habet, habet a se, ita quidquid operatur sive ad intra sive ad extra, a seipso operatur, quia principium formale operandi habet a se. Similiter Filius quidquid habet, habet a Patre, ideo Filius, nec ad intra, nec ad extra operatur a se, sed a Patre, quia a Patre habuit per generationem principium formale operandi tam ad intra quam ad extra. Sed ista distinctio non est ratio quare una persona dicatur assumere,et non alia, puta, quia Filius operatur istam incarnationem non a se, sed a Patre, ideo solus Filius potest assumere istam naturam. Et quod haec non sit ratio, patet, quia Pater potuit eamdem assumere, ut infra patebit, et tamen operaretur illam a seipso.
(q) Praeterea, respectus personalis non potest esse propria ratio agendi ad extra, ut patuit in 1. dist. 4. q. 2. et dist. 18. de dono, in additionibus positis ad illam, dist. 18. Hoc idem in 1. dist. 27. et in 2. dist. 1. q. 1. art. 1. et in Quodlib. quaest. 8.
(r) Praeterea, suppositum creatum non agit respectu naturae cujus est, patet, quia est simpliciter posterius ipsa; ergo nec illud, quod supplet vicem suppositi creati, inquantum scilicet supplet, quia ut sic, tantum habet terminare dependentiam naturae, etsi suppositum divinum possit agere istam unionem, una cum aliis personis, tamen inquantum praecise terminat, non potest agere, sicut licet substantia absolute possit producere accidens, tamen inquantum praecise terminat dependentiam illius, nullo modo potest agere, ut patet.
(s) Quod secundo dicitur de forma. Hic improbat secundum dictum Henrici de forma, et dicit quod haec locutio est abusiva, quia sic sequeretur quod Pater, inquantum pater, esset causa formalis Filii, quia inquantum Pater, terminat relationem Filii ad Patrem.
Si dicatur, quod in hoc videtur sibi contradicere, quia in 1. d. 30. probat quod relatio terminatur ad absolutum,
nec enim paternitas terminatur ad filiationem, nec ad Filium, inquantum Filius, sed ad absolutum Filii.
Dico, quod si loquamur de ratione formali terminandi, paternitas non est ratio formalis terminandi, sed absolutum. Si vero loquamur de conditione terminantis, adhuc paternitas non est conditio terminantis relationem ; patet, quia absolutum, ut praeintelligitur suo modo, paternitate terminat filiationem, et per consequens est ibi ratio formalis terminandi, puta, natura illius absoluti,et conditio terminantis, puta, singularitas illius absoluti. Si vero loquamur de aliquo uno termino, non per se, sed eo modo quo potest poni terminus, sic Filius terminatur ad Patrem. Dico tamen, quod ratio Doctoris specialiter concludit in divinis, sustinendo quod personae constituantur in esse personali per relationes, ut videtur tenere communis opinio, et sic paternitas est ratio formalis terminandi filiationem ad se; non enim essentia est ratio formalis terminandi, quia tunc esset realiter distincta a filiatione, licet enim fundet illas immediate, non tamen terminat ; sequerentur etiam alia inconvenientia. Pater ergo, et si sit correlativum Filii, ad quem Filius refertur, quia dicimus, Filius Patris Filius ; paternitas tamen, cum sit ratio constituendi personam Patris, erit ratio formalis terminandi, et sic ratio Doctoris si concludit, specialiter concludit de personis divinis.
(t) Quod etiam adducitur ibi de supposito. Hic Doctor adducit unam rationem Henrici, quam intendit probare, quod suppositum habeat rationem formae, quia habet rationem totius ; ergo et rationem formae. Patet consequentia, quia totum habet rationem formae ex 5. Metaph. text. com. 2. et 31.
Respondet Doctor quod antecedens est falsum, et consequentia nulla; patet primum, scilicet quod suppositum non dicat aliquod totum sine persona, quia persona nullam addit entitatem absolutam ultra naturam singularem, et ita nec suppositum in communi, sicut nec persona in natura intellectuali, et per consequens non est totum respectu naturae singularis.
Si dicatur: Nonne persona divina ultra entitatem singularem addit aliquam entitatem ipsi singulari? Certum est quod sic, ut tenet ipse Doctor in praesenti dist. et alibi; ergo, etc.
Dico primo, quod persona, etsi addat entitatem positivam, quae dicit tantum actum personalem, sive suppositalem, ut patet a Doctore in i. dist. 26. non tamen addit entitatem ut perficientem vel informantem, ut patet a Doctore ubi supra. Modo in composito vel quasi composito, aliquid se habet ut perfectibile vel quasi perfectibile, et aliquid ut actuans et perficiens, sive informans vel quasi perficiens ; modo natura singularis in divinis non est perfectibilis, nec quasi perfectibilis, ut probat Doctor in 1. dist. 5. quaest. 2. et dist. 26. nec entitas suppositalis actuat naturam singularem, nec quasi actuat, imo proprietates illae magis dicuntur esse in natura singulari, sicut subsistens in natura, in qua subsistit, ut patet a Doctore ubi supra. Loquendo etiam in nobis, tenendo quod suppositum dicat entitatem absolutam, talis entitas non dicitur perficere naturam singularem, nec natura singularis est in potentia ad illam, ut perfectibilis ab illa, et per consequens ex natura singulari, et entitate suppositali non fit aliquod totum, multo minus fiet lotum ex natura singulari, et illa duplici negatione. Singulare tamen in creaturis potest dici totum, quia natura nata est contrahi et perfici entitate singularitatis, ut patet a Doctore in 1. dist. 5. q. 2. et sic potest dici totum, sed non fit totum ex natura singulari et ratione suppositali. Singulare vero in divinis non est totum, nec quasi, cum omnia, quae sunt ibi, sint simpliciter in ultima actualitate, ut patuit in 1. dist. 2. 5. et 6. et q. 1. quodl. et alibi saepe; et quod consequentia non valeat, scilicet est totum, ergo habet rationem formae, patet ibi.
(n) Secundum probatur. Dicit Doctor quod totum ex hoc dicitur forma, quia quaelibet pars illius est in potentia ad illud, quasi ad perfectionem, et ex hoc dicitur forma, quia perficit partes.
Sed in hoc videtur sibi contradicere, quia infra dist. 2. q. 2. dicit quod forma totius non perficit nec materiam nec formam.
Dico quod non est contradictio, quia ibi loquitur de perfectione essentiali per informationem, sicut materia essentialiter perficitur per formam substantialem, ad quam est in potentia ; et sic nec materia nec forma dicuntur aliquid essentialiter perfectibile, per receptionem formae totius, cum illa non recipiatur, ut patet. Hic autem loquitur de perfectione participata, quia pars, ut est in composito, dicitur perfectior participatione totius quam extra, et hoc patet a Doctore in secundo, distinct. 17. et in quarto, distinct. 43.
(x) In proposito. Hic Doctor dicit duo.
Primum, quod Verbum absolute sumptum non est potentiale respectu personae quasi compositae, ita quod per sona incarnata dicatur persona quasi composita, et sic Verbum sit quodammodo potentiale respectu illius. Sequitur secundum ibi: Si etiam deberet, id est, si etiam concederetur ipsum Verbum esse personam compositam, ut concludit Damascenus, hoc non est de persona absolute accepta, id est, quod si accipiatur ipsum Verbum secundum suam personalitatem propriam comparatam ad naturam humanam, tunc sequitur quod ipsum Verbum vel persona Verbi non dicitur causa formalis respectu naturae.
Hic tria considero: Primo, ipsum Verbum secundum suam propriam personalitatem. Secundo, naturam humanam ad quam comparatur. Tertio, entitatem totius creati, scilicet entitatem totius incarnationis, sive unionis, qua aliquid dicitur incarnatum, quae quodammodo resultat ex Verbo et natura humana. Et tunc manifestum est quod si ponatur ipsa unio quasi compositio, quod ipsum Verbum non est causa formalis respectu naturae, sed magis materialis, sicut etiam patet de materia respectu formae partis. Et hoc est quod dicit ibi: Si enim absolute consideratur, etc. Sed si concedatur ipsum Verbum esse personam compositam, ita quod dicatur ex hoc quasi forma totius, dicit Doctor quod hoc debet intelligi de persona ipsius Verbi existente in natura humana comparata ad ipsam naturam humanam ; et sic Verbum, non ut absolute sumptum, dicitur persona quasi composita, et per consequens forma. Sed ipsum Verbum, ut incarnatum hoc totum debet dici persona quasi composita, et sic Verbum ut incarnatam, erit forma, non autem Verbum absolute sumptum. Et tunc non est ad propositum Henrici, quia ipse vult quod Verbum absolute sumptum sit formae ipsius naturae absolutae.
(y) Quod autem adducitur. Hic Doctor respondet ad probationes, quas facit Henricus pro efficientia suppositi, et dicit quod sumere, ut notat absolute actionem, est commune tribus. Et sensus est, tres personae assumunt, id est, efficiunt unionem, qua natura vere assumitur, sive faciunt naturam dependere ad Verbum ; si vero ad se sumere notat terminum actionis, est Verbi, ut terminat dependentiam assumptae naturae. Et cum dicit, quod ly ad se, ut notat terminum actionis, non debet accipi proprie terminus actionis, quia talis est unio passiva causata a Trinitate, et non Verbum, ut patet ; accipitur ergo ibi actio passive, sive acta, quae est ipsa unio realis, quae vere terminatur ad Verbum.
Et quod dicit de illabi, dicit Doctor quod potest dupliciter intelligi. Primo, ut notat efficientiam, vel conservationem, et sic est commune tribus suppositis divinis, et communiter illabi notat efficientiam, ut patet a Doctore in secundo et in quarto. Secundo, ut notat quamdam intimitatem sive specialem intimitatem. Hoc modo Verbum illabitur naturae unitae, licet enim tota Trinitas sit perfecte praesens, et perfecte intima omni creaturae, non tamen est intima ista speciali, qua Verbum dicitur intimum naturae assumptae ; ista autem specialis intimitas est praecise terminare dependentiam naturae humanae, et talis illapsus specialis non est aliqua efficientia, sed omnino prioritas alterius rationis, id est, quod
Verbum, ut terminat istam unionem non dicit ordinem alicujus prioris puta causae ad effectum, vel conservantis ad conservatum, vel mensurantis ad mensuratum; sed praecise dicit ordinem, ut personantis, vel suppositantis siv e sustentantis naturam humanam ; vel dicit ordinem, ut prioris terminantis dependentiam, quae est simpliciter alterius rationis a dependentia causati ad causam, ut supra patuit.
Et quod addit, quod Verbum est potentia operativa Patris, patet quod dicitur potentia operativa Patris, quia operatur non a se, sed ab alio, scilicet a Patre, id est, ideo dicitur potentia operativa Patris, quia a Patre habet principium operandi tam ad intra quam ad extra ; et hoc patet in 1. dist. 27. et in 2. dist. 1. q. 1. art. 1. et in quodlib. q. 8. et sic patet quomodo ex hoc non habet specialem actionem.
(z) Ad argumentum igitur principale. Nunc Doctor respondet ad argumentum factum, et dicit quod dependentia causati, vel conservati, vel mensurati, et breviter (ut patet ex supradictis) omnis dependentia, quae fit ratione naturae, terminatur ad absolutum, Ista autem dependentia specialis potest terminari ad relativum, maxime quando relatio est constitutiva personae in esse personali, aliter non esset ratio formalis terminandi, quia tunc non esset ratio independendi independentia opposita dependentiae naturae ad suppositum, ut supra patuit in secundo articulo. Si enim persona esset constituta per proprietatem absolutam, illa proprietas esset praecisa ratio terminandi.
Ultimum argumentum, scilicet, omnis dependentia est causati ad causam, vel causati posterioris ad causatum, prius clarum est cum sua responsione.