REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Naturam non rationalem assumi posse a Verbo, est contra Henric. quodl. 3. q. 5. Carthus. hic q. I. art. 2. sed est communis, et ratio unica sufficit, cum ex imperfectione natura sit assumptibilis et naturalis, quae est aliis perfectior, assumpta sit, multo magis aliae naturae assumi possunt.
De secundo articulo : An posset assumi natura non nata frui ? Dicit idem Doctor quod non, quia ex quarto Metaphysicorum, tunc unumquodque dicitur singulariter, cum potest in operationem debitam ; igitur non potest illabi illapsu generali in aliam naturam, nisi ipsa possit in operationem generalem consequentem ; igitur nec illapsu speciali, nisi illa natura possit operari specialiter ; igitur nulli naturae potest Deus illabi specialiter per unionem, nisi illa possit frui, cum frui sit operatio consequens ; igitur nulla natura potest personari personalitate divina, nisi natura rationalis.
Dico tamen oppositum, quod alia natura potest assumi in unitatem suppositi, quia alia potest dependere dependentia ad extrinsecum, quae est ad suppositum, quia ex quo natura rationalis potest sic dependere, multo fortius quaecumque alia creata, quia ratione imperfectionis est, quod natura dependeat hac dependentia, quae est ad suppositum alterius naturae ; igitur si illud repugnaret alicui naturae, hoc esset propter perfectionem intrinsecam sibi inhaerentem. Sed nulla creatura habet in se majorem perfectionem, quam natura intellectualis ; igitur non habet in se aliam perfectionem, propter quam repugnat sibi dependere hac dependentia, et Verbum potest terminare dependentiam, sicut dependentiam naturae rationalis creatae. Quia si Verbum non esset persona, sed tantum suppositum, posset terminare dependentiam lapidis, et ipsum suppositare, ut si non esset naturae intellectualis ; igitur non potest.
Tamen hic est difficultas, si lapis possit personari personalitate divina, esto quod possit suppositari, dicitur quod lapis non potest ibi personari, sed potest hypostasiari, quia est ibi distinguere hypostasim et personam ; hypostasis potest dependentiam lapidis terminare, sed non personalitas divina ; sed ista distinctio non valet, quia realis unio habet terminum realem. Sed in Verbo persona et hypostasis non possunt distingui nisi ratione, et terminus realis nihil necessario includit, quod est ens solum rationis, ideo nihil est dicere, quod lapis potest hypostasiari, et non personari, quantum est ex parte Verbi, tamen si posset hypostasiari, et non personari, hoc erit ratione lapidis, quia personari dicit uniri personae, et quod sit talis naturae, quae est personabilis in se ; ideo dependentia lapidis potest terminari ad Verbum, ut persona est, et assumi a Verbo. Vel, esto quod personari non significet illud, quod natura uniatur personae, sed quod natura in se sit personabilis, tamen hoc connotat, et haec est causa quare accidentia non personantur.
Ad rationes contra, cum probatur quod lapis non possit ad operationem, quae consequitur illapsum specialem, dico quod posset in operationes, sicut natura, si esset sibi dimissa. Unde si Deus esset in igne specialiter per illapsum, non propter hoc sequitur quod ignis possit intelligere intellectione creata, quia illa non est operatio naturae dimissae sibi. Ideo dicitur quod Deus ambulavit, quod Deus comedit, quia tales sunt operationes naturae sibi devinctae, et natura assumpta habet operationes divinas; unde frui non est operatio sequens illapsum specialem.
Ad primum principale dico, quod illa unio major est naturae assumptae ad Verbum, quam sit potentiae ad objectum, quantum ad actum primum supernaturalem illius naturae assumptae, et ideo summa gratia est cuicumque uniatur respectu unitorum, non tamen quantum ad operationes, quae sunt visio et fruitio.
Ad aliud, dico quod ista unio facit naturam assumptam impeccabilem, verum est de congruo, si est rationalis natura, sed non necessitate absoluta; et sic intelligit Augustinus, quod secundus homo est impeccabilis, quia est Deus, non tamen est sic ex necessitate absoluta.
Ad aliud, concedo quod natura non nata frui potest assumi, et cum dicitur, igitur posset esse communicatio idiomatum, concedo, sed ex hoc non sequitur quod tunc posset esse perfectius communicatio operationum quam modo, si natura assumpta sit homogeneum, sicut lapis, quia etsi partes homogeneae sint subjectivae respectu communis abstracti, non tamen est aliqua pars integralis hujus lapidis, illud idem totum, cujus est pars, sed species abstractiva praedicatur de toto et de omnibus partibus. Nunc autem si Deus assumeret lapidem, dictum est quod primo assumeret totam naturam lapidis, ita quod primo hypostasiatus esset totus lapis, et nulla pars ejus, nisi per accidens, inquantum est aliquid totius, et certum est quod nulla pars hujus lapidis est hic lapis. Similiter lapis in universali non es primo assumptus a Verbo, sed haec natura ideo non esset verius communicatio idiomatum, si Verbum assumeret lapidem, nec perfectius quam nunc.