Beda. Quod dixit fecit potentiam in brachio suo, et quod praemiserat, et misericordia eius a progenie in progenies, his versiculis per singula continuata est annectendum: quia scilicet per omnes saeculi generationes et perire superbi, et humiles exaltari, pia iustaque divinae potentiae dispensatione non cessant: unde dicitur deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Cyrillus. Magna sapiebant Daemones et diabolus, gentilium sapientes, Pharisaei et Scribae: hos tamen deposuit, erexitque humiliantes se sub potenti manu dei, dans illis virtutem calcandi serpentes et scorpiones, omnemque potestatem inimici. Erant et quandoque Iudaei potestate superbi; sed prostravit hos incredulitas; ex gentibus autem ignobiles et humiles per fidem ad apicem conscenderunt. Graecus. Deitatis enim tribunal noster intellectus esse cognoscitur; sed iniquae virtutes post transgressionem incubuerunt praecordiis protoplasti, tamquam in proprio solio. Ob hoc ergo venit dominus, et spiritus iniquos eiecit a sedibus voluntatum, et prostratos a Daemoniis exaltavit, eorum conscientias purgans, et eorum mentem statuens propriam sedem.