Quia dionysius fecerat mentionem de motibus mentium et animarum quae videntur immobiles, hic exponit quales sint motus ipsarum; et primo, quales sint motus angelicarum mentium; secundo, quales sint motus animarum rationalium; ibi: animae autem...p considerandum est autem quod, sicut dicit philosophus in III de anima, duplex est motus: unus qui est actus imperfecti, idest existentis in potentia et talis est motus rerum corporalium quae secundum hoc moveri dicuntur sive secundum substantiam sive secundum quantitatem sive secundum qualitatem sive secundum locum, inquantum exeunt de potentia in actum; alius autem est motus perfecti, secundum quod ipsa operatio existentis in actu, manens in ipso operante, motus dicitur, ut sentire, intelligere et velle.
Sic igitur accipiens motum, distinguit angelicarum mentium motum in tria ad similitudinem motus localis, qui est perfectior inter motus corporeos, scilicet in circularem, rectum et obliquum.
Est autem in motu circulari duo considerare: unum, scilicet, quod est uniformis; aliud vero, quod motus circularis est sine principio et fine. Intellectualis ergo operatio qua mentes angelicae deum contemplantur circulari motui comparatur, quia uniformiter se habent in dei contemplatione et ipse deus est sine principio et fine; et ideo dicit quod mentes angelicae, quae sunt divina participatione uniformes, dicuntur moveri circulariter intelligendo deum, inquantum moventur unite, idest uniformiter, per illuminationes ex pulchro procedentes et bono, quae sunt sine principio et sine termino.
De proprietate autem motus recti est quod inveniatur in eo principium et finis et quod sit in eo ordo et difformitas secundum propinquitatem ad principium et finem; unde motus rectus in eis dicitur, secundum quod intendunt ad providendum inferioribus: cuius quidem providentiae principium fit ab ipso Angelo providente, terminus autem est in eo ad quod ultimo providentia pertingit. Et in hoc motu, non invenitur uniformitas, quia propinquioribus perfectiva prius provident; et hoc est quod dicit quod in directum moventur per hoc quod procedunt ad providendum inferioribus: eorum enim providentia transit per omnia inferiora, ad modum cuiusdam rectae lineae.
De proprietate autem motus obliqui est quod sit medius inter circularem et rectum, habens aliquid de utroque; et hic motus convenit Angelis, inquantum regulariter moventur ad providendum inferioribus (quod ad motum rectum pertinet) ex ipsa contemplatione dei (quod pertinet ad motum circularem); et hoc est quod dicit, quod oblique moventur angelicae mentes per hoc quod, dum provident inferioribus, non egrediuntur ab uniformitate sui motus; quae quidem uniformitas vel identitas eis convenit ex hoc quod indesinenter circumeunt, quasi chorizantes, per uniformem contemplationem, circa causam totius identitatis, quae est pulchrum et bonum divinum.
Deinde, cum dicit: animae autem... Exponit motum animae; et primo, circularem eius motum; secundo, motum obliquum; ibi: oblique...; tertio, motum rectum; ibi: in directum...p est autem considerandum quod oportet aliter motum circularem animae quam Angeli exponere; cum enim motus Angeli et animae sit operatio eius, circularitas autem motus rationem uniformitatis exprimat, necesse est eo modo circularem motum Angelo et animae attribuere, inquantum competit eis uniformitas intellectualis operationis.
Angelus autem intelligit, non quidem accipiendo a rebus, sed accipiendo lumen a primo uno simplici, scilicet deo; unde maxime in operatione intellectuali Angeli attendendum est secundum quod ab ipso deo illuminatur, et ideo supra dixit quod divinae mentes moventur circulariter, illuminationibus pulchri et boni. Animae autem connaturale est quod intelligat accipiendo a rebus exterioribus quae sunt multiformes et divisae, unde in hac receptione non potest attendi circularitas motus eius, sed magis in hoc quod a rebus exterioribus revocatur: primo quidem, in seipsam conversa; secundo, elevata in considerationem angelicarum virtutum; tertio autem, usque ad ipsum deum.
Hoc est ergo quod dicit, quod motus circularis animae est secundum quod ab exterioribus intrat ad seipsam et ibi uniformiter convolvitur, sicut in quodam circulo, secundum suas intellectuales virtutes; quae quidem convolutio dirigit virtutem animae, ut non erret: manifestum est enim quod anima, discurrendo de uno ad aliud sicut de effectu in causam vel de uno simili ad aliud vel de contrario in contrarium, ratiocinatur multipliciter; sed omnis ista ratiocinatio diiudicatur per resolutionem in prima principia, in quibus non contingit errare, ex quibus anima contra errorem defenditur, quia ipsa prima principia simplici intellectu absque discursu cognoscuntur et ideo eorum consideratio, propter sui uniformitatem, circularis convolutio nominatur.
Per hanc ergo convolutionem, primo congregatur ad seipsam, considerans id quod in natura sua habet ut cognoscat; deinde, sic uniformis facta, unitur per huiusmodi convolutionem, unitis virtutibus, scilicet angelicis, inquantum per similitudinem huius uniformis apprehensionis, uniformitatem Angelorum aliquo modo considerat; et ulterius per istam convolutionem, manuducitur ad pulchrum et bonum, idest deum, quod est super omnia existentia et est maxime unum et idem et est sine principio et interminabile, quae pertinent ad rationem circuli, ut dictum est; et ideo circularitas motus animae, completur in hoc quod ad deum manuducit.
Deinde, cum dicit: oblique autem... Describit motum obliquum animarum, qui etiam aliter accipitur in anima et in Angelis. In Angeli enim operatione, nulla est difformitas, secundum quod ipse intelligit; sed, secundum quod providet inferioribus, eius provisio per diversa variatur; et ideo motus obliquus, qui compositus est ex recto et circulari, habens in se aliquid uniformitatis et difformitatis, in Angelis attenditur unus, secundum quod sic provident inferioribus quod tamen manent in uniformi consideratione dei; sed anima in sua naturali cognitione difformitatem habet, inquantum nata est non cognoscere nisi discurrendo per diversa; uniformitas autem in ipsa est, secundum quod subditur uniformi principio, a quo accipit. Sic ergo motus obliquus ex uniformitate et difformitate compositus, in anima attenditur secundum quod uniformes dei illuminationes recipit non uniformiter, sed differenter secundum suum modum. Hoc est ergo quod dicit, quod anima movetur oblique inquantum illuminatur divinis cognitionibus secundum suam proprietatem non quidem intellectualiter et singulariter, idest simpliciter sicut Angeli, sed rationabiliter et diffuse, idest discursive et diffundendo se per diversa; et hoc exponit subdens: sicut operationibus commixtis, quodam enim modo se commiscet rebus, inquantum se ad diversa cognoscenda diffundit; et transitivis, quod refertur ad hoc quod dixit rationabiliter: est enim proprium rationis transire sive discurrere ab uno in aliud.
Deinde, cum dicit: in directum autem... Exponit rectum motum animae, qui de sui ratione habet difformitatem.
Difformitas autem in operatione Angeli attendebatur secundum provisionem inferiorum, sed in anima secundum apprehensionem variam et multiformem diversorum, ex quibus cognitiones simplicium et uniformium capit. Dicit ergo quod in directum movetur anima, quando non ingreditur ad seipsam ita quod quadam singulari, idest simplici intellectualitate operetur, quia hoc pertinet ad circularem motum ipsius ut dictum est, sed quando progreditur ad res exteriores, quae sunt circa ipsam, a quibus sicut a quibusdam signis variis et multiplicibus elevatur ad contemplandum res simplices et unitas.
Patet autem haec sufficientia et distinctio horum motuum animae, quia anima vel a sui uniformitate progreditur in superiora magis uniformia et sic est motus circularis ipsius totus uniformis; vel ex influentia uniformis illuminationis accipit cognitionem variam et multiformem et sic est motus obliquus eius; vel e converso ex multiformibus et variis in simplicem cognitionem proficit et sic est motus eius rectus.