IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 22

Respondens autem eliphaz themanites dixit: numquid deo comparari potest homo etc.. Finitis sermonibus beati iob, eliphaz eius verba non ea intentione qua dicebantur accepit: primo namque quod iob dixerat ad ostendendum altitudinem materiae numquid contra hominem disputatio mea? eliphaz sic accepit dictum ac si contentiose cum deo disputare intenderet, unde eum praesumptionis arguit ex triplici consideratione. Primo namque aliquis provocatur ad disputandum vel contendendum cum aliquo quando videt eum comparabilem sibi in scientia veritatis, ut ex mutua collatione aliquid occultum indagetur; est autem valde praesumptuosum quod homo suam scientiam divinae audeat comparare, unde dicit numquid deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? quasi dicat non, eo quod dei scientia sit infinita. Secundo provocatur aliquis ad disputandum vel ratiocinandum cum aliquo propter aliqua quae ab eo accepit, ut fiat collatio datorum et acceptorum; est autem praesumptuosum quod homo putet bona quae facit esse deo utilia, unde et Psalmista dicit dixi domino: deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges, unde subdit quid prodest deo si iustus fueris, scilicet recta opera faciendo? aut quid ei conferes si immaculata fuerit vita tua, scilicet a peccatis abstinendo? tertio provocatur aliquis ad hoc quod iudicio contendat cum aliquo propter timorem superioris potestatis eum in iudicium vocantis, quod nefas est cogitare de deo, unde subdit numquid timens, scilicet aliquem iudicem, arguet te, scilicet accusando, et veniet tecum ad iudicium, quasi de pari citatus? deinde quia iob dixerat iniquas esse eorum sententias quibus dicebant domum eius perisse sicut tabernacula impiorum, intendit suam sententiam rectam esse cum subdit et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas? quasi dicat: deus te arguit poenas infligendo non propter timorem sed propter amorem iustitiae, ut puniat tua peccata; unde malitia potest referri ad peccata quibus alios laesit, iniquitas autem ad peccata quibus iustitiae opera praetermisit; unde malitiam dicit plurimam sed iniquitates infinitas, quia in pluribus peccat homo omittendo quam committendo.

Unde subiungit primo de nocumentis proximis illatis, quae quandoque per modum calumniae inferuntur sub praetextu iustitiae, unde subdit abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, scilicet necessaria, quia de fratribus tuis sine pignore confidere poteras; quandoque autem inferuntur nocumenta sine aliquo colore iustitiae, et quantum ad hoc subdit et nudos spoliasti vestibus, quod potest intelligi dupliciter: uno modo quia spoliando, nudos reliquisti nihil eis reservans; alio modo quia cum essent nudi, idest non sufficienter vestiti, illud modicum quod habebant eis subtraxisti. Subiungit autem de omissione bonorum operum dicens aquam lasso non dedisti, qui scilicet ea indigebat propter sitim ex labore viae ortam, quasi dicat: laborantibus et afflictis opem et solatium non tulisti; et esurienti subtraxisti panem, quasi dicat: indigenti non subvenisti. Et haec quidem dicta sunt quantum ad peccata quae commisit sicut privata persona.

Subiungit autem de peccatis pertinentibus ad principatum ipsius, inter quae primo ponit quod principatum non per iustitiam sed per violentiam obtinuit, unde dicit in fortitudine brachii tui possidebas terram, idest per potentiam tuam dominium terrae acquisivisti. Secundo ponit quod subditos suos non gubernabat per iustitiam sed per potentiam, secundum illud Sap. II 11 sit fortitudo nostra lex iniustitiae, unde subdit et potentissimus obtinebas eam, quasi dicat: per excellentiam potestatis subditis utebaris ad nutum. Tertio ponit iniqua iudicia, quia scilicet infirmis personis iustitiam non reddebat, unde subdit viduas dimisisti vacuas, scilicet dum non fecisti eis iustitiam de adversariis, secundum illud Is. I 23 causa viduae non ingreditur ad eos; et iterum, quod amplius est, infimas personas opprimebat, unde subdit et lacertos pupillorum comminuisti, quasi dicat: si quid virium in eis erat adnullasti, contra illud quod dicitur in Psalmo iudicare pupillo et humili.

Et pro his culpis subdit sibi poenas provenisse, unde subdit propterea circumdatus es laqueis, idest adversitatibus undique te opprimentibus ut evasionis locus non pateat postquam in eis incidisti; nec etiam ante potueras quia subito tibi supervenerunt, unde subdit et conturbat te formido subita, quia scilicet mala ei subito supervenerunt ex quibus poterat etiam alia timere. Causam autem quare subito ei supervenerint ostendit subdens et putabas te tenebras non visurum, idest non perventurum ad has dubitationes in quibus nescis quid facias, quod refertur ad laqueos; deinde quantum ad formidinem conturbantem subdit et impetu aquarum inundantium non oppressurum, quasi dicat: putabas quod numquam ad hoc pervenires quod opprimereris violentia et multitudine adversitatum desuper venientium, secundum illud I ad Thess. V 3 cum dixerint: pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus.

Quod autem pro peccatis non putet aliquis se poenas passurum, ad hoc pertinet quod non credit deum de rebus humanis providentiam habere; ad quod forte voluit retorquere quod iob dixerat numquid deum docebit quispiam scientiam? quod ad defectum scientiae divinae prave interpretatus est, et ideo videtur ei consequenter imponere quod iob dei providentiam neget. Est autem considerandum quod aliqui negant deum habere cognitionem et providentiam rerum humanarum propter altitudinem suae substantiae, cui proportionari dicunt suam scientiam ut nihil sciat nisi se ipsum, putantes quod scientia eius vilesceret si se ad inferiora extenderet, unde subdit an cogitas quod deus excelsior caelo sit, idest tota universitate creaturarum, et super stellarum verticem sublimetur, idest supra altissimam creaturarum? et huius cogitationis conclusionem subdit et dicis: quid enim novit dominus, scilicet de istis inferioribus rebus? non tamen huiusmodi homines rerum cognitionem deo totaliter subtrahunt, sed dicunt quod eas cognoscit in universali, puta cognoscendo naturam entis vel universales causas, unde subdit et quasi per caliginem iudicat: cognoscere enim aliquid solum in universali est cognoscere imperfecte, et ideo huiusmodi cognitionem vocat caliginosam, sicut contingit de eo quod a remotis videtur quasi caliginose, quia percipitur esse homo sed non quis homo sit. Et adhibet similitudinem ex his quae apud homines contingunt, apud quos qui in aliquo loco latet, sicut non videtur ab his qui extra locum sunt, ita nec eos videt: nubes latibulum eius nec nostra considerat, quasi dicat: sicut ipse latet nos quasi nubibus occultatus inquantum ea quae supra nubes sunt plene cognoscere non valemus, ita e converso ea quae ad nos pertinent quasi sub nubibus existentia ipse non videt, sicut Ez. IX 9 ex persona quorundam dicitur dereliquit dominus terram, dominus non videt. Ponebant enim quod quia ea quae in terris sunt multis defectibus et inordinationibus subiacent, divina providentia non reguntur, sed solum caelestia, quorum ordo indeficiens perseverat, unde sequitur et circa cardines caeli perambulat; dicitur autem cardo in quo volvitur Ostium, unde per hoc designat per dei providentiam caelum moveri, ex cuius motu sicut ex quodam Ostio providentia divina usque ad haec inferiora descendat: sicut enim dicunt quod deus cognoscit humana sed in universali, ita dicunt quod gubernat humana sed per universales causas quas per se gubernat; et forte ad hoc referre voluit quod supra dixerat iob qui excelsos iudicat.

Numquid semitam saeculorum etc.. Quia eliphaz in verbis praemissis imposuisse videtur iob quod non crederet deum habere providentiam de rebus humanis, nunc consequenter videtur ei imponere huius infidelitatis effectum: solent enim illi qui deum res humanas curare non credunt, contempto dei timore, in omnibus sequi propriam voluntatem, unde dicit numquid semitam saeculorum custodire cupis? idest processum eorum qui nihil credunt nisi ista temporalia quae vident, et ex hoc procedunt ad iniustitiae opera, unde subdit quam calcaverunt viri iniqui; illi autem calcare aliquam viam dicuntur qui frequenter et sine aliqua dubitatione et ex proposito viam terunt: sic autem illi qui non credunt divinam providentiam, frequenter et secure et ex proposito iniustitiae opera agunt; quod non contingit illis qui divinam providentiam credunt, quamvis quandoque ex infirmitate ad iniustitiam declinent.

Et ne hoc impune fecisse videantur, subdit qui sublati sunt ante tempus suum, idest qui mortui sunt nondum completo naturali spatio vitae, et causam assignat subdens et fluvius subvertit fundamentum eorum; est autem uniuscuiusque hominis fundamentum id cui principaliter spes eius innititur: tales autem non in deo spem suam ponunt sed in solis temporalibus rebus, quae corrumpuntur ipso cursu mutabilitatis rerum quem fluvium nominat.

Quae autem sit praedicta semita exponit subdens qui dicebant deo: recede a nobis, scilicet contemnentes ipsum et spiritualia bona eius quantum ad affectum; sed quantum ad intellectum incredulitatem eorum describit subdens et quasi nihil possit facere omnipotens, aestimabant eum, quia scilicet si ad eum non pertinet cura rerum humanarum nihil bene vel male homini facere potest, quod contrariatur omnipotentis rationi; et ad exaggerandum culpam subicit de eorum ingratitudine dicens cum ille implesset domos eorum bonis, scilicet temporalibus quae a deo dantur hominibus; et ad eorum assertionem improbandam subdit quorum sententia procul sit a me.

Et ne videretur quod simul cum impiis etiam iusti subverterentur, hoc excludit subdens videbunt iusti et laetabuntur, per quod datur intelligi quod ipsi non subvertentur sed in laetitia erunt; et ne videretur quod ex hoc ipso a iustitia deficerent quod de subversione aliorum gauderent, subdit et innocens subsannabit eos, quasi dicat: salva innocentia, eos poterunt subsannare de hoc quod contra suam opinionem subvertuntur: in hoc enim iusti congaudent divinae iustitiae; et videtur hoc proprie respondere ad id quod iob dixerat post mea, si videbitur, verba ridete, quasi conquerens se derideri ab eis.

Et ne aliquis dubitaret fundamentum impiorum a fluvio esse subversum, hoc quasi manifestum sub interrogatione proponit dicens nonne succisa est erectio eorum? videbantur enim per prosperitatem terrenam vel etiam per propriam elationem ad modum arboris erigi in sublime; sed sicut arboris erectio per succisionem subito impeditur, ita etiam et eorum elevatio per eorum subtractionem subito cessat.

Contingit autem quandoque quod arbor succisa in altius quidem crescere non potest, sed tamen adhuc eius remanet longitudo; si tamen ignis apponatur, nullum vestigium praeteritae altitudinis restat: ita etiam si mortuo vel deiecto homine peccatore, per ignem adversitatis etiam filii eius pereant et divitiae diripiantur, nihil residuum videbitur de altitudine praeterita remanere, unde sequitur et reliquias eorum devoravit ignis, idest ardor tribulationis, secundum illud Iac. I 11 exortus est sol cum ardore et arefecit fenum; dicuntur autem reliquiae hominis vel filii vel quaecumque aliae res eius post eum remanentes.

Quia igitur huiusmodi subversionem impiis accidere dixerat ex hoc quod contra deum nitebantur, ut similia iob evitare posset, subdit acquiesce ergo ei et habeto pacem, quasi dicat: propter hoc perturbatus es quia contra eum contendere voluisti; et per hoc, scilicet per pacem qua ei reconciliaberis, habebis fructus optimos, quasi dicat: quicquid optimum esse potest, quasi fructum huius pacis consequeris.

Qualiter autem ei acquiescere debeat, ostendit subdens suscipe ex ore illius legem, quasi dicat: non aestimes quod res humanae divina providentia non regantur, quin immo secundum legem regiminis eius tuam vitam disponas. Et quia quidam legem divini regiminis profitentur sed tamen eam opere non sequuntur, ideo subdit et pone sermones eius in corde tuo, ut scilicet mandata eius mediteris et ea servare disponas. Qualiter autem per hoc fructus optimos habiturus sit, ostendit subdens si reversus fueris ad omnipotentem, ut scilicet eius omnipotentiam credas et ei te subicias, aedificaberis, quasi dicat: domus tuae prosperitas quae destructa est reparabitur.

Quomodo autem ad deum perfecte reverti debeat, ostendit subdens et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo, et est subintelligendum si, ut littera sic legatur: si longe facias iniquitatem a tabernaculo tuo, dabit, scilicet deus, pro terra silicem et pro silice torrentes aureos, ut hoc quod dicit longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo sit expositivum eius quod dixerat si reversus fueris ad omnipotentem.

Et non dicit: si longe feceris iniquitatem a te, sed a tabernaculo tuo, volens innuere quod adversitas ei acciderat non solum pro peccato personae suae sed etiam pro peccato suae familiae.

Quod vero dicit dabit pro terra silicem refertur ad hoc quod dixit aedificaberis, ut scilicet detur intelligi quod restauratio sit futura, sed ad aliquid maius, ut scilicet pro amissis maiora reddat: silex enim pretiosior est quam gleba terrae et aurum quam silex.

Quae sint autem ista bona quae ei restituenda promittit enumerat consequenter, primo ponens securitatem ex dei protectione cum subdit eritque omnipotens contra hostes tuos, ne scilicet iterato possint subripere quae tibi restituentur a deo; secundo ponit divitiarum abundantiam cum dicit et argentum coacervabitur tibi: nomine enim argenti omnes divitiae significantur quia ex argento pecunia fieri solet. Et ne videatur solum corporalia bona promittere subiungit de spiritualibus bonis, inter quae primum ponit ut homo deum diligat et delectetur in eo, unde sequitur tunc super omnipotentem deliciis afflues, idest quando pacem cum eo habebis in eo delectaberis; et quia unusquisque libenter respicit id in quo delectatur subdit et elevabis ad deum faciem tuam, idest mentem tuam ut ipsum frequenter contempleris; et ex hoc fiduciam accipies recurrendi ad ipsum, unde subdit rogabis eum; et hoc non sine fructu, sequitur enim et exaudiet te; solent autem exauditi a deo vota implere quae postulando promiserunt, unde subdit et vota tua reddes, quasi in signum exauditionis. Deinde promittit prosperum propositi successum cum subdit decernes rem, idest ordinabis per tuam providentiam qualiter aliquid sit futurum, et veniet tibi, idest dispositio tua non frustrabitur; et ne dubites quid sit decernendum, hoc etiam tibi manifestabitur, unde subdit et in viis tuis splendebit lumen, idest clare apparebit tibi per quas vias procedere debeas.

Rationem autem harum promissionum ostendit subdens qui enim humiliatus fuerit, scilicet deo se subiciendo per affectum, erit in gloria, quam scilicet consequetur a deo; et qui inclinaverit oculos suos, ne scilicet per intellectum aliquid superbum et stultum contra deum sentiat, ipse salvabitur, a malis scilicet liberatus et in bonis stabilitus. Non solum autem requiritur ad salutem interior humilitas affectus et intellectus sed etiam exterior puritas operum, unde subdit salvabitur innocens; et quo merito salvetur ostendit subdens salvabitur autem munditia manuum suarum, idest innocentia operum suorum. Et est considerandum quod hic eliphaz non solum promittit iob, si convertatur, bona temporalia quae possunt esse bonis et malis communia, sicut supra fecerat, sed etiam bona spiritualia quae sunt propria bonorum, sed tamen solum in hac vita.