Postquam philosophus distinxit species causarum, hic distinguit diversos modos causarum, etiam secundum eandem speciem causae.
Et circa hoc duo facit: primo distinguit diversos modos causarum; secundo determinat quaedam consequentia ad distinctionem praedictam, ibi: differunt autem etc..
Circa primum duo facit: primo distinguit diversos modos causarum; secundo reducit eos ad certum numerum, ibi: sed tamen hae omnes etc..
Circa primum distinguit modos causarum secundum quatuor divisiones.
Dicit ergo primo quod multi numero sunt modi causarum: sed si reducantur capitulatim, sive in quadam summa, ad aliqua communia, inveniuntur pauciores. Vel capitales accipiuntur secundum combinationem: manifestum est enim quod pauciores sunt combinationes modorum quam modi.
Prima ergo divisio vel combinatio modorum est, quod in eadem specie causae dicitur una causa prior altera, ut intelligamus causam priorem universaliorem: ut sanitatis causa est medicus ut causa propria et posterior, artifex autem ut communior et prior; et hoc in specie causae efficientis. Et simile est in specie causae formalis: nam causa formalis diapason propria et posterior est proportio dupla; causa autem prior et communior est proportio numeralis, quae dicitur multiplicitas.
Et similiter ea quae continet unamquamque causam communitate sui ambitus, dicitur causa prior.
Advertendum est autem quod causa universalis et propria, vel prior et posterior, potest accipi aut secundum communitatem praedicationis, secundum exempla hic posita de medico et artifice; vel secundum communitatem causalitatis, ut si dicamus solem esse causam universalem calefactionis, ignem vero causam propriam: et haec duo sibi invicem correspondent.
Manifestum est enim quod quaelibet virtus extenditur ad aliqua secundum quod communicant in una ratione obiecti; et quanto ad plura extenditur, tanto oportet illam rationem esse communiorem: et cum virtus proportionetur obiecto secundum eius rationem, sequitur quod causa superior agat secundum formam magis universalem et minus contractam.
Et sic est considerare in ordine rerum: quia quanto aliqua sunt superiora in entibus, tanto habent formas minus contractas, et magis dominantes supra materiam, quae coarctat virtutem formae. Unde et id quod est prius in causando, invenitur esse prius quodammodo secundum rationem universalioris praedicationis; ut puta, si ignis est primum calefaciens, caelum non tantum est primum calefaciens, sed primum alterans.
Secundam divisionem ponit ibi: amplius autem secundum accidens etc..
Et dicit quod sicut causae per se dividuntur per causas priores et posteriores, vel communes et proprias, ita etiam et causae per accidens.
Est enim praeter causas per se, accipere causas per accidens, et genera horum; sicut causa statuae per accidens quidem est Polycletus, per se autem causa statuae est faciens statuam: Polycletus enim est causa statuae inquantum accidit ei esse statuam facientem.
Et etiam ea quae sua communitate continent Polycletum, sunt causa statuae per accidens, sicut et homo et animal.
Et iterum considerandum est quod in causis per accidens quaedam sunt propinquiores causis per se, et quaedam magis remotae.
Nam causa per accidens dicitur omne illud quod coniungitur causae per se, quod non est de ratione eius; hoc autem contingit esse vel propinquius rationi causae, vel remotius ab ea; et secundum hoc causae per accidens erunt vel propinquiores vel remotiores: sicut, si statuam facienti accidat esse album et musicum, musicum propinquius est, quia est in eodem subiecto et secundum idem, scilicet secundum animam, in qua est musica et ars statuae factiva; album autem inest secundum corpus. Sed subiectum propinquius se habet adhuc quam alia accidentia, sicut Polycletus quam album vel musicum: non enim coniunguntur haec statuam facienti nisi propter subiectum.
Tertiam divisionem ponit ibi: praeter autem omnes etc..
Et dicit quod praeter causas proprie dictas, idest per se, et per accidens, quaedam dicuntur causae in potentia, sicut potentes operari; quaedam vero sicut operantes in actu; sicut causa aedificandi domum potest dici vel aedificans in habitu vel aedificans in actu.
Et sicut distinguuntur causae modis praedictis, similiter distinguuntur ea quorum sunt causae. Est enim aliquid causatum posterius et magis proprium, et aliquid quod est prius et magis commune: sicut si dicatur quod aliquid est causa huius statuae vel statuae in communi; et adhuc communius si dicatur causa imaginis. Et similiter si dicatur aliquid causa motiva huius aeris, vel aeris in universali, vel materiae.
Et ita etiam potest dici in effectibus per accidens, et quod aliquid sit communius, et aliquid minus commune. Et dicitur effectus per accidens, quod coniungitur effectui per se et est praeter rationem eius: sicut per se effectus coqui est cibus delectabilis, per accidens autem cibus sanativus; medici autem e converso.
Quartam divisionem ponit ibi: amplius autem complexae etc..
Et dicit quod quandoque complexe accipiuntur causae per se cum causis per accidens; ut si non dicamus causam statuae Polycletum, qui est causa per accidens, neque facientem statuam, qui est causa per se, sed Polycletum statuam facientem.
Deinde cum dicit: sed tamen hae omnes etc., reducit praedictos modos ad certum numerum.
Et dicit quod praedicti modi certo numero sunt sex; sed quilibet eorum dupliciter dicitur.
Sex autem modi sunt isti: singulare et genus, quod supra dixit prius et posterius; accidens et genus accidentis; simplex et complexum.
Et quodlibet horum dividitur per potentiam et actum: et sic fiunt omnes modi duodecim. Distinguit autem omnes modos per potentiam et actum, quia quod est in potentia, non simpliciter est.
Deinde cum dicit: differunt autem etc., determinat tria consequentia ad praedictam distinctionem modorum.
Primum est, quod inter causas in actu et causas in potentia est ista differentia, quod causae operantes in actu simul sunt et non sunt cum eis quorum causae sunt in actu; ita tamen quod accipiantur causae singulares, idest propriae; sicut hic medicans simul est et non est cum hoc qui fit sanus, et hic aedificans cum hoc quod aedificatur. Si vero non acciperentur causae propriae, licet acciperentur in actu, non esset verum quod dicitur.
Non enim aedificans est et non est simul cum hoc quod aedificatur: potest enim esse quod est aedificans in actu, sed tamen hoc aedificium non aedificatur, sed aliud. Sed si accipiamus aedificantem hoc aedificium, et hoc aedificium secundum quod est in aedificari, necesse est quod posito uno ponatur et alterum, et remoto uno removeatur et alterum.
Hoc autem non accidit semper in causis quae sunt in potentia: non enim simul corrumpitur domus et homo qui aedificavit ipsam.
Unde habetur quod sicut agentia inferiora, quae sunt causa rerum quantum ad suum fieri, oportet simul esse cum iis quae fiunt quandiu fiunt; ita agens divinum, quod est causa existendi in actu, simul est cum esse rei in actu. Unde subtracta divina actione a rebus, res in nihilum deciderent, sicut remota praesentia solis lumen in aere deficeret.
Secundum ponit ibi: oportet autem semper etc.; dicens quod in naturalibus oportet semper supremam causam uniuscuiusque requirere, sicut contingit in artificialibus.
Ut si quaeramus quare homo aedificat, respondetur, quia est aedificator; et similiter si quaeramus quare est aedificator, respondetur, quia habet artem aedificativam: et hic statur, quia haec est prima causa in hoc ordine. Et ideo oportet in rebus naturalibus procedere usque ad causam supremam.
Et hoc ideo est, quia effectus nescitur nisi sciatur causa; unde si alicuius effectus causa sit etiam alterius causae effectus, sciri non poterit nisi causa eius sciatur; et sic quousque perveniatur ad primam causam.
Tertium ponit ibi: amplius autem aliae etc.. Et est, quod causis debent proportionaliter respondere effectus, ita quod generalibus causis generales effectus reddantur, et singularibus singulares; puta, si dicatur quod statuae causa est statuam faciens, et huius statuae hic statuam faciens. Et similiter causis in potentia respondent effectus in potentia, et causis in actu effectus in actu.
Et ultimo epilogando concludit quod sufficienter determinatum est de speciebus et modis causarum.