Ultimo cum dicit, domini, ostendit auxilium divinum esse toti populo. Et primo quantum ad conservationem a malo; et ideo dicit, domini est salus. Et ideo oratio dirigi debet ad deum. Secundo quantum ad multiplicationem bonorum; et ideo dicit: super populum tuum benedictio tua, idest super populum, qui de te et in te sperat, et non in alio, benedictio tua.
Benedictio domini semper importat multiplicationem bonorum: Prov. 10: benedictio domini divites facit. Potest autem aliter legi Psalmus iste secundum Glossam, ut scilicet loquatur hoc totus christus, idest ecclesia et caput ejus inter procellas persecutionum constituta. Vel moraliter potest legi Psalmus iste in persona uniuscujusque fidelis, qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur. Et secundum hoc per David accipitur quilibet fidelis, per Absalon vitia et carnales concupiscentiae, sicut patet in Glossa.