QUODLIBETA 1

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum ille qui est praebendatus in duabus ecclesiis, in die quo diversum officium fit in utraque ecclesia debeat utrumque officium dicere.

Ad primum sic proceditur: videtur quod aliquis in tali casu debeat utrumque officium dicere.

Argumentum 1

Onus enim debet respondere emolumento.

Ille ergo qui habet emolumentum praebendae in duabus ecclesiis, debet onus sufferre utriusque, ut scilicet utriusque ecclesiae officium dicat.

Argumentum 2

Praeterea, iustum esse videtur ut si habet maius emolumentum ab una ecclesia, in quo forte cantatur prolixius officium, quod etiam maius onus subeat prolixius officium dicendo. Non ergo ad eum pertinet electio; sed vel debet utrumque dicere, vel debet dicere officium ecclesiae in qua habet pinguius beneficium.

Sed Contra

Sed in contrarium inducebatur consuetudo.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod supposito quod aliquis licite sit praebendatus in duabus ecclesiis, scilicet ex dispensatione, considerandum est, quod ille qui in aliqua ecclesia praebendam accepit, duobus obligatur: scilicet deo, ut ei debitas laudes exsolvat pro eius beneficiis; et ecclesiae, de qua accipit sumptus.

Ea vero quae ad ecclesiam pertinent, subiacent dispensationi praelatorum ecclesiae: et ideo hoc debitum quod debet ecclesiae debet exsolvere secundum quod statutum est: vel per seipsum, si sit praebenda quae requirat residentiam; vel per vicarium, si hoc sufficiat secundum ecclesiae statutum ac consuetudinem.

Sed debitum quod debet deo, per seipsum debet exsolvere. Non refert autem quantum ad deum quibus Psalmis et hymnis deum laudet, ut puta, utrum dicat in vesperis: dixit dominus, vel, laudate, pueri, dominum, nisi quantum ad hoc quod homo debet sequi maiorum traditiones. Et quia laudes deo debet quasi unus homo, sufficit quod semel officium dicat secundum consuetudinem alicuius ecclesiarum quarum est clericus.

Sed de electione officii rationabiliter videtur quod debeat dicere officium illius ecclesiae in qua maiorem gradum habet, puta si in una sit decanus, et in alia simplex canonicus, debet dicere officium ecclesiae in qua est decanus.

Quod si in utraque ecclesia fuerit simplex canonicus, debet dicere officium dignioris ecclesiae, quamvis forte in minori ecclesia habet opulentiorem praebendam; quia temporalia nullius momenti sunt spiritualibus comparata.

Si vero ambae ecclesiae sunt aequalis dignitatis, potest eligere quodcumque officium magis voluerit, si fuerit ab utraque ecclesia absens; si autem fuerit in aliqua earum praesens, debet se conformare illis cum quibus conversatur.

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.