Quod vero vigesimo tertio ponitur, filius procedit ut verbum, et ars qua potest pater omnia producere; spiritus sanctus ut amor, quo amor vult ea producere, multiplicem habet intellectum. Potest enim intelligi, quod pater filio potest, et spiritu sancto velit; et sic falsum est, ut obiiciens impugnat.
Potest etiam intelligi, quod pater possit producere filio et velit producere spiritu sancto; et sic verum est: nam pater omnia producit per filium et spiritum sanctum; et quod facit, manifestum est quod potest et vult. Potest ergo et vult omnia producere per filium.