LIBER DE HABITU VIRGINUM.

 0439A I. Disciplina custos spei, retinaculum fidei, dux 0441A Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a via recta, cum exarseri

 II. Quod si in Scripturis sanctis frequenter et ubique disciplina praecipitur, et fundamentum omne religionis ac fidei de observatione ac timore profi

 III. Nunc nobis ad virgines sermo est quarum quo sublimior gloria est, major et cura est. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentu

 IV. Neque enim inanis haec cautio est et vana formido quae ad salutis viam consulit, quae Dominica et vitalia praecepta custodit, ut quae se Christo d

 V. Quod si Christum continentia sequitur, et regno Dei virginitas destinatur, quid est illis cum terreno cultu et cum ornamentis, quibus dum hominibus

 VI. Paulus forti ac sublimi voce proclamat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, e

 VII. Sed sunt aliquae divites et facultatum ubertate locupletes, quae opes suas praeferant et se bonis suis 0446B uti debere contendant. Sciant primo

 VIII. Locupletem te dicis et divitem. Sed divitiis tuis Paulus occurrit, et ad cultum atque ornatum tuum justo fine moderandum sua voce praescribit: S

 IX. Locupletem te dicis et divitem. Sed non omne quod potest debet et fieri, nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia ultra honorem ac

 X. Locupletem te dicis et divitem. Sed jactare divitias suas virginem non decet, cum dicat Scriptura divina: Quid nobis profuit superbia, aut quid div

 XI. Locupletem te dicis et divitem, et utendum putas iis quae possidere te Deus voluit. Utere, sed ad res salutares utere, sed ad bonas artes utere

 XII. Ornamentorum ac vestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et impudicis feminis congruunt, et nullarum fere pretiosior cultus es

 0451A XIII. Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias, et filias Sion auro et argento ac veste corruptas increpat et objurgat perniciosis opibus afflu

 XIV. Neque enim Deus coccineas aut purpureas 0452B oves fecit, aut herbarum succis et conchyliis tingere et colorare Ianas docuit, nec distinctis auro

 XV. Et quidem isto in loco, pro timore quem nobis fides suggerit, pro dilectione quam fraternitas exigit, non virgines tantum aut viduas, sed et nupta

 XVI. Monentis Apostoli vox est: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi . Nam et pascha nostrum immolatus est Christus.

 XVII. Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies venerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa venientem remove

 XVIII. Et quoniam continentiae bonum quaerimus, perniciosa quaeque et infesta vitemus . Nec illa praetereo quae, dum negligentia in usum veniunt, cont

 XIX. Quid vero quae promiscuas balneas adeunt, quae oculis ad libidinem curiosis pudori ac pudicitiae corpora dicata prostituunt? quae cum viros atque

 XX. Sic ergo frequenter Ecclesia virgines suas plangit, sic ad infames earum ac detestabiles fabulas ingemiscit, sic flos virginum extinguitur, honor

 XXI. Audite itaque me , virgines, ut parentem audite, quaeso, vos timentem pariter ac monentem audite utilitatibus et commodis vestris fideliter con

 XXII. Servate , virgines, servate quod esse coepistis, servate quod eritis. Magna vos merces manet, praemium grande virtutis, munus maximum castitatis

 0463A XXXIII. Prima sententia crescere et generare praecepit, secunda continentiam suasit. Cum adhuc rudis mundus et inanis est , copiam foecunditate

 XXIV. Quae vos singula, o bonae virgines, observare, diligere, implere debetis quae Deo et Christo vacantes, ad Dominum, cui vos dicastis, et majore

23. The first decree commanded to increase and to multiply; the second enjoined continency. While the world is still rough and void, we are propagated by the fruitful begetting of numbers, and we increase to the enlargement of the human race.  Now, when the world is filled and the earth supplied, they who can receive continency, living after the manner of eunuchs, are made eunuchs unto the kingdom. Nor does the Lord command this, but He exhorts it; nor does He impose the yoke of necessity, since the free choice of the will is left. But when He says that in His Father’s house are many mansions, He points out the dwellings of the better habitation. Those better habitations you are seeking; cutting away the desires of the flesh, you obtain the reward of a greater grace in the heavenly home. All indeed who attain to the divine gift and inheritance by the sanctification of baptism, therein put off the old man by the grace of the saving laver, and, renewed by the Holy Spirit from the filth of the old contagion, are purged by a second nativity. But the greater holiness and truth of that repeated birth belongs to you, who have no longer any desires of the flesh and of the body. Only the things which belong to virtue and the Spirit have remained in you to glory. It is the apostle’s word whom the Lord called His chosen vessel, whom God sent to proclaim the heavenly command: “The first man,” says he, “is from the earth, of earth; the second man is from heaven. Such as is the earthy, such are they also who are earthy; and such as is the heavenly, such also are the heavenly.  As we have borne the image of him who is earthy, let us also bear the image of Him who is heavenly.”38    1 Cor. xv. 47. Virginity bears this image, integrity bears it, holiness bears it, and truth. Disciplines which are mindful of God bear it, retaining righteousness with religion, stedfast in faith, humble in fear, brave to all suffering, meek to sustain wrong, easy to show mercy, of one mind and one heart in fraternal peace.

0463A XXXIII. Prima sententia crescere et generare praecepit, secunda continentiam suasit. Cum adhuc rudis mundus et inanis est , copiam foecunditate generantes propagamur, et crescimus ad humani generis augmentum: cum jam refertus est orbis et mundus impletus, qui capere continentiam possunt, spadonum more viventes, castrantur ad regnum. Nec hoc jubet Dominus, sed hortatur; nec jugum necessitatis imponit, quando maneat voluntatis arbitrium liberum. Sed cum habitationes multas apud Patrem suum dicat (Joan. XIV, 2), melioris habitaculi hospitia demonstrat. Habitacula ista meliora vos petitis, carnis desideria castrantes, majoris gratiae praemium in coelestibus obtinetis. Omnes quidem qui ad divinum lavacrum Baptismi sanctificatione perveniunt, hominem illic 0463B veterem gratia lavacri salutaris exponunt, et innovati Spiritu sancto, a sordibus contagionis antiquae iterata nativitate purgantur. Sed nativitatis iteratae vobis major sanctitas et veritas competit, quibus desideria jam carnis et corporis nulla sunt. Sola in vobis quae sunt virtutis et spiritus ad gloriam remanserunt . Apostoli vox est, quem Dominus vas electionis suae dixit, quem ad promenda mandata coelestia Deus 0464A misit: Primus homo, inquit, de terrae limo, secundus homo de coelo . Qualis ille de limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49) Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et veritas; portant disciplinae Dei memores, justitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam injuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes.