TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.
Est autem adhuc inquirendum utrum simile simili cognoscatur, quia hoc dixerunt illi qui animam cognitivam omnium diffiniendam esse censuerunt. Videbatur enim hoc omnibus fere Antiquis : quoniam, ut inquiunt, aut anima aliquid simile apud se habet unde rem cognoscat, aut non habet. Si autem habet aliquid simile apud se, tunc habetur propositum, quod simili quod habet apud se cognoscit quidquid cognoscit. Si autem apud.se simile rei cognitae non habet cognitiva, ergo rem se cognoscere nescit: quia non habet aliquid ad quod cognitionem rei examinet. Cum enim quaerit rem et invenit, scit se invenisse. Aliquid autem est principium apud se, quod regit eam in inquirendo, quia aliter per incerta quaereret : et hoc non est verum : oportet igitur quod principio aliquo formali regatur in inquirendo : et haec est aliqua rei similitudo : oportet igitur quod similitudo sit apud animam ex qua cognoscat anima. Adhuc autem cum invenit rem, et scit quod haec est res quam invenit post inquisitionem, aliquid iterum habet quod certificat eam esse rem quam invenit, quia aliter quaereret in infinitum. Constat autem quod hoc iterum est aliqua rerum similitudo : et ideo oportet in anima esse similitudines rerum : et ita cognoscit simile simili. Adhuc autem nihil appetit et quaerit nisi quod est sibi simile : et nihil movetur ad aliquid, ut dicit Boetius, nisi per quod est simile illi. Nec enim un- quam materia vel potentia materialis movetur ad aliquam formam cujus apud se non habet aliquam similitudinem. Est autem cognitiva potentia naturalis et mota ad rerum species quodammodo : oportet igitur ipsam cum eis habere similitudinem. Adhuc autem agens semper est nobilius anima. Videtur igitur quod nulla rerum exteriorum ei imprimat suam speciem nec ad cognoscere perficit ipsam : cum autem cognoscat, oportet quod per assimilationem cognoscat : oportet igitur ut apud se rerum habeat similitudines, et non acquirat ab extra.
Omnes autem dictae rationes Platonis sunt et Augustini et Boetii Platonicorum, qui dixerunt Platonis musam in hoc verum personare, quod dicebat quod quisque discit,immemor recordatur : et quod omnium scientia et cognitio est naturaliter apud animam, sed occupata sensibus et gravata carne, haud potest mox redire ad se ut statuat oculum considerationis in seipsa, et videat ea quae habet apud seipsam : per studium autem elevatur supra molem carnis et per speciem rei extra, vel per auditum excitatur ad videndum hoc quod in se habet : et per hoc venit in reminiscentiam eorum quae habet apud se. Et hujus dicunt esse simile in eo qui longo tempore est oblitus rei alicujus, et subito occurrit ei simile simili : tunc enim ad usum illius venit in memoriam prius obliti : et ita dicunt fieri de omni rerum scientia. Hujus autem signum est, quod dicunt in pueris, qui primo res non distinguunt, omnem virum vocantes patrem, et omnem foeminam matrem. : postea autem excitati per visum et auditum frequenter, discernunt ex seipsis unum ab alio, quando ad se redire possunt. Menon autem Pythagoricus et universaliter omnes Platonici, et multi Stoicorum istam opinionem semper defenderunt. Haec igitur fuit ratio qua Antiqui inducti sunt ad hoc quod dixerunt simile simili cognosci, et in hoc omnes convenerunt. Causas autem hujus volentes assignare diversas in vias diver-
terunt : et alii quidem causam hujus assignantes animam ex elementis esse dixerunt : eo quod putabant species omnium esse species elementorum sic vel aliter commixtorum, et mixtum nullam omnino habere speciem praeter eam quae est elementarium specierum congregatio quaedam. Alii autem dixerunt animam esse imaginem separatarum intelligentiarum, et esse plenam formis et rationibus rerum, et sub illis formis habere rerum scientiam : neque exigebatur secundum eos ad scientiam, nisi quod habitae formae in anima ad res determinarentur. Et alii dixerunt, quod anima est materia prima in qua sunt omnes formae per aliquem modum latentes tamen : sed cum additur super potentiam animae lux intelligentiae agentis, tunc videt eas in se. Materiae autem corporali, eo quod non additur talis resplendentia lucis supra eam, non potest eas in se videre. Et iste fuit Anaxagoras et quidam alii.
Sed haec omnia melius infra determinabuntur, quando de intellectu possibili et agente habebitur tractatus : sed quantum hic sufficit, sciendum est quod in materia sunt omnes formae per inchoationem, et non per coadunatum habitum, quarum illa potentia susceptibilis est : et ideo potestate illa habituali imperfecta omnes habet, et actu distincto et determinato nullam habet omnino : et haec est causa quod quaerit perfici, quia imperfectum aliquid habens unde ordinetur ad perfectionem,illud quaerit. Sed id quod nullum habet se in se habitualiter ordinans ad. perfectionem, nullam omnino quaerit perfectionem: quia non habet unde percipiat eam : potentia enim nata fieri aliquid, non fit illud nisi per privationem, quia subjicitur motui ad illud : et quia jam inchoatum est in ipsa potentia quae perficitur, ideo scit se invenisse quod quaerit, quando videt illud in se reduci ad actum determinatum et distinctum, et agens in illa reductione est species cognita a rebus extra accepta : per illud etiam habet similitudinem incom- pictam ad illud ad quod movetur quando quaerit. Si enim haberet similitudinem completam, jam non quaereret ulterius, sed quiesceret in similitudine illa : et sic intelligitur id quod Philosophi dixerunt, quod non movetur aliquid ad aliquid, nisi per hoc quod est simile illi. Quid autem sit faciens pueros distinctam rerum habere cognitionem, determinavimus in principio Physicorum nostrorum. Per dicta ergo satis patet qualiter falsum est scientiam rerum esse apud nos et rerum omnium similitudines, et ostensa est erroris causa Antiquorum . ''Relinquitur autem determinare utrum posssibilitas materiae eadem sit cum possibilitate cognoscentis animae, eo quod utraque est potentia omnia et actu nihil : sed non potest determinari nisi prius sciatur possibilis intellectus : et ideo usque illuc differatur.