Qualiter intellectus agens in anima est sicut lux et sicut ars, et ideo est perfectus agens perfectiones ?
His quasi per modum praelibationis excussis, oportet nos determinare qualiter intellectus agens, sicut lux sit ad materiam comparata : his enim duobus bene explanatis melius scietur modus perfectionis animae humanae.
Dicamus igitur cum dicitur quod intellectus agens est sicut lux, tria in ipsa attenduntur similitudine, quorum et primum est, quod sit primum agens esse intellectuale. Secundum est quod, est universaliter agens intellectuale. Tertium autem quod est incessanter agens esse intelligibile. Et unumquodque istorum quaedam alia sequuntur, quod qualiter sit verum, sic probatur. In omni enim, universo in quo sunt quaedam sicut acta tantum, quaedam autem sicut acta et agentia, necesse est esse unum primum quod est agens tantum. Esse autem intellectuale est in omnibus quae sunt intellectus et ratio eorum quae intelliguntur. Esse ergo intellectuale est in omnibus intelligibilibus, Omne autem intelligibile quod, intelligitur non nisi per formam suam, vel per seipsum, si forma est, intelligitur. Et constat quod hic intellectus sive intelligibile esse, ita est factum, quod ulterius non confert ad esse intelligibile praeter seipsum : hoc autem totum sub anima homiliis est per hoc quod ipsa est imago formae mundi, et non tantum forma materiae. Est autem in anima in via cognitionis multa accipere phantasmata et facta secundum sensum, ad quae reflectitur in his quae intelliguntur concepta cum materia, et secundum imaginationem reflectitur intellectus secundum ea quae intelliguntur mathematice et ad intellectum possibilem.
Oportet ergo quod in hoc ordine universi recurratur ad unum agens primum quod est primum agens esse intelligibile : non enim solum in universitatem omnium recurritur ad primum, sed in quolibet ordine uno necesse est esse primum in quo est status illius ordinis : et haec est causa, quod in libro de Anima diximus in ipsa anima esse duas differentias universaliter agentis quo est omnia facere, et universaliter possibilis quo est omnia fieri : et per istam rationis necessitatem arguuntur falsitates illorum qui in anima dicunt nullum esse intellectum agentem. Isti enim non consentiunt Philosophis qui licet dicant intelligentias quae sunt formae mundi, irradiare super intellectum animae humanae, non tamen negant in ipsis animabus esse intellectum agentem universitati suorum intellectualium proportionatum. Aliter enim homo non perfecte esset minor mundus, nec esset imago formae mundi: quae tamen inconveniontissima scit esse omnis qui recte philosophatur. Per hunc ergo mundum quo universitas corporalium habet unum primum agens in his quae faciunt et fiunt usque ad ultimum factum, quod est lux solis, super quam irradiat lux agentis primi intellectus : et nisi irradiaret super ipsum, lux solis non esset effectiva formarum, corporalium. Ita est in quolibet universo : oportet etiam ita in anima hominis esse secundum multitudinem et universitatem intellectualis esse quod fit in ipsa et in intellectu ipsius. Jam autem facile est ostendere, quod agens est in eo sicut lux : quia est universaliter agens : sicut enim lux in-
fluit universaliter super omnia quae sunt activa et passiva in materia, ita necesse est primum agens universaliter agendi formam et actum omnibus influere. In prima enim philosophia probavimus, quod omnis actus primi agentis per hoc universalis et finiens Bst : quia stat inter quoddam, primum et quoddam ultimum per omnia extendens media. Esse autem quod a primo per omnia media pertingit usque ad ultimum, universaliter agito Constat igitur primum agens in intellectualibus universaliter agere : aliter enim efficientia non starent.
Ex hoc patet, quod agens intellectus universaliter agit universalitatis ordine intelligibilium quae sibi subjungitur. Ex his etiam concluditur, quod incessanter agit : non. enim est primum agens nisi per hoc quod per essentiam agit, sicut lux per essentiam lucet : quod autem per essentiam agit aliquam actionem, semper agit eam et incessanter : intellectus agens semper incessanter agit. Et haec veteres Philosophi intenderunt, cum dixerunt quod sit simplex, et quod essentialiter agit, et quod indivisae sint intelligentiae in ipso, et quod omnes in ipso sunt sua substantia et vita ex lux sua. Ex hoc autem quod universaliter agit, sequitur ipsum esse formam omnium intelligibilium, quae tamen forma in unoquoque intellectu est secundum potestatem illius quod intellectuale esse participat, et non secundum potestatem primi agentis : et quod ipse est semen omnis intelligibilitatis, et quod, sub actu suo omne intelligibile movet animam.
Et ideo nulla est quaestio eorum qui. quierunt, quomodo formae rerum possunt agere in animam, cum anima nobilior et altior sit illis : et id quod est nobilius et altius, potius agere videatur in id quod. est sub ipso, quam quod recipiat ab ipso et patiatur. Et est quaestio imperitorum in naturalibus. Formae enim exteriorum non agunt nisi prout sunt intellectus quidam, et agunt sub lumine intelligentiae agentis quod est in ipsis, et sic agere possunt in possibilem intellectum. Patet etiam ex hoc quod cum inter omne agens et patiens debet esse communicatio, quae communicatio est inter agentem et formam et possibilem intellectum. Et quod ipsa forma stans universaliter in lumine universaliter agentis, est agens quod proprie habet inferre passionem intellectui possibili. Ex hoc autem quod est agens essentialiter et incessanter, consequuntur ipsum sua acta per hoc quod in ipsa necessaria et stantia et quoad hoc aeterna quod sunt immutabilia : hoc enim modo aeterna dicuntur quaecumque Philosophi aeterna vocant: et sic scientia est necessaria et aeterna quae est de hujusmodi formis.
Et hoc multi Stoicorum ignoraverunt : et ideo alias formas quam illas quae in rebus sunt posuerunt : hic autem intellectus agens comparatur arti, et est comparatio quae essentialiter convenit ei secundum quod praehabet in seipso omnia intellecta. Non autem hoc intelligitur de arte mechanica, quae diversa est a mente artificis, et est scientia quaedam operativa factorum cum ratione : sed intelligitur de arte naturali, quam omnis forma etiam corporea dicitur imitari : dicimus enim in Physicis in semine sive spiritu seminali esse animam ut artificem, quae omnia cum ratione certa et infallibiliter operatur : cum tamen haec ars non sit scientia quaedam ab ipsa substantia formativae virtutis : sed sicut ipsa prout in se formativa virtus habet omnium membrorum virtutes illas quibus operatur ad vitae potentias universali ratione et cum certa finis intentione et ratione formae. Et sicut est particulariter in semine, ita est universaliter in luce agentis intellectus respectu universitatis totius ordinis sibi subjectae materiae : ipsa enim lux sua scientia est, et sua ars est certa ratione omnia ad esse intelligentis producens, et omnia construere faciens in intellectu possibili. Ex his constat intellectum agentem esse perfectum, et supra perfectum perfectiones omnes habentem
et largientem omni ei quod secundum esse intellectuale perficitur.
Haec autem conjuncta his quae jam in anteriori hujus scientiae libro diximus, et his quae in tertio libro nostro de Anima dicta sunt, verum ostendunt intellectum agentem : omnia tamen haec plenissime intelliguntur ex scientia philosophiae primae : quia ista in veritate pura scientiae naturalis transcendunt.