DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria sine gravamine gravida.
Tertia Mariae praerogativa secundum beatum Bernardum, quod sine gravamine gravida.
Haec autem praerogativa demonstratur in hoc, sicut dicit beatus Bernardus, quod in ipso suae conceptionis initio, quando caeterae mulieres miserabilius affliguntur, Maria tota alacritate conscendit in montana cum festinatione , ut Elisabeth ministraret, quam ab Angelo audierat concepisse, et notabiliter dicitur cum festinatione, id est, non lento gradu, sicut mos est aliquo onere.granatorum.
Ostenditur etiam per hoc quod ascendit in Bethlehem, imminente jam partu, portans in utero pretiosissimum illud depositum, portans illud onus leve, por-
tans a quo portabatur infantem, portans in quantum scilicet erat homo, a quo portabatur in quantum erat Deus, sub quo curvantur qui portant orbem : et qui portat omnia verbo virtutis suae . Et ita patet, quod corpus quod Christus assumpsit de Virgine, aut fuit sine pondere, aut corpus a quo portabatur, et postea similiter undas maris, quo pondus corporis sustinere possent, sua potentia solidius confirmavit.