DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.
PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.
SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.
PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.
PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:
PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO
PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.
DE SECUNDO MODO
MANDUCANDI SPIRITUALI TANTUM, QUO BONI MANDUCANT.
Venite, comedite, etc. Prov. IX, 5. Ut supra. Patres nostri omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt. I ad Corinth. I, 3.
Id est, omnes boni veteres in manna cibum invisibilem, scilicet Christum spiritualiter intellexerunt, crediderunt, gustaverunt, et ab aeterna morte per eum sanati sunt.
Secundus modus manducandi Christum est spiritualis tantum. Et isto modo omnes salvati ab initio manducaverunt, et salvandi manducant. Isti vero non manducant, et tamen manducant. Ambrosius : " Non manducans manet ducat, et manducans non manducat. " Quia scilicet non manducans sacramentaliter, aliquando manducat spiritualiter, et e converso. Eccle. VI, 2: Est vir, cui Deus dedit divitias, et substantiam, et honorem, etc.: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud, scilicet cum magno desiderio spiritualiter manducando.
Circa spiritualem manducationem tria sunt consideranda :
I. Differentia personarum sic manducantium. II. Ratio spiritualiter manducandi, III. Et effectus manducationis hujus.
I.
Prima triplex est, scilicet incipien- tium, proficientium, et perfectorum-Matth, XIV, 21 : Manducantium fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis. In parvulis signantur incipientes, in mulieribus proficientes, in viris perfecti.
Secundum circa idem considerandum, est ratio, qua dicuntur jam dicti spiritualiter manducare. Unde sciendum, quod primi, scilicet incipientes manducant spiritualiter, ratione fidei Salvatoris: secundi, ratione bonas conversationis : tertii, ratione devotas meditationis.
I. Primi, scilicet incipientes, manducant spiritualiter ratione fidei Salvatoris. Habacuc, ii 4 et ad Heb. x, 38 : Justus ex fide vivet, tamquam ex cibo spirituali. Augustinus : " Crede, et manducasti. " Credere enim in Christum, est credendo in eum ire, ipsi corde inhasrere, in ipso delectari, et per veram charitatem membris ejus incorporari.
II. Secundi, scilicet proficientes, manducant spiritualiter, ratione bonas conversationis. Joan. IV, 32 et 34 : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis... Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. Eccli. xv, 1 et 3 : Qui timet Deum, faciet bona, etc. Cibabit illum pane vitas.
Iste cibus bonas conversationis consistit ex tribus virtutibus, quasi ex tribus ferculis, i. Inncentia, 2. Pcenitentia, 3. et Misericordia.
1. De primo,Psal. CI, 5: Percussus sum ut fanum, et aruit cor meum : quia oblitus sum comedere panem meum, scilicet innocente, dum delectabar cibo malitias. Augustinus : " Panem de altari spiritua-" liter manducare, est innocentiam ad " altare portare, debitoribus peccata di-" mittere. "
2. De secundo, Psal. CXXVI, 2 : Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, scilicet poenitentias pro peccatis. Tob. II, 5 et 6 : Manducavit panem cum luctu et tremore, memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amosprophetam: Dies festi vestri, id est, gaudii in peccatis, convertentur in lamentationem et lucium. Psal. CI, 10 : Cinerem tamquam panem manducabam, cinerem scilicet poenitentiae.
3. De tertio, Prov. XI, 17 : Benefacit animae sus vir misericors, quia dum pauper ab eo corporaliter reficitur, ipse multo melius a Deo spiritualiter pascitur. Apoc.III, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso, scilicet in paupere : si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
II.
Tertii, scilicet perfecti,manducant spiritualiter, ratione devotas meditationis, et in hac manducatione tria erunt, quos in comestione corporali consistunt : 1. Appetitus, 2. Masticatio, 3. Delectatio. Primo enim debemus spiritualiter esurire Christum cibum nostrum intimo corde desiderando. Secundo, masticare magna discretione cogitationes discutiendo. Tertio, in eo delectari dulcedinem ejus eligendo, id est, debemus spiritualiter esurire, Christum ardentius desiderando.
I. Job, XXXI, 31: Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus ut saturemur ? quasi optabant et desiderabant saturari. Eccli. XXIV, 29 : Qui edunt me, adhuc esurient. Gregorius " In deliciis carnis appetitus placet, exec perientia displicet. Quia quo magis sen-" titur, quod earum saturitas mentem non " replet, sed cruciat : eo magis cognosci-" tur, quod fastidiatur. In spiritualibus " deliciis saturitas appetitum parit. Quia " quanto magis earum sapor percipitur, eo " amplius cognoscitur, quod avidius ame-" tur."Isa.XXVI, 8 : Domine,nomen tuum.et memoriale tuum in desiderio animat : Anima mea desideravit te in nocte, scilicet adversitatis. Psal. XXXVII, 10 : Domine, ante te omne desiderium meum : et genitus meus.
II. Debemus spiritualiter masticare totum Christum, scilicet membra et caput, id est, nos ipsos, et Sanctos Dei, et Salvatorem mundi, discreta discussione cogitare nos ipsos dijudicando, Sanctorum vitam ad imitandum pertractando, et incarnationis beneficium devote mente ruminando.
1. Primo, perfecti masticant, seipsos diligenter se examinando. I ad Corinth. XI, 28 : Probet autem seipsum homo, et sic de corpore, vel de pane illo edat. Primo probet, id est, examinet, et purget seipsum totum, scilicet cor, linguam, manum, etc. Et sic postea edat. Job, xiii, 14 : Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ? ut scilicet spiritualiter masticem dijudicando peccata carnis et spiritus.
2. Secundo, perfecti masticant Sanctos mortuos, et beatos adhuc viventes, vitam eorum ad imitandam considerando. Matth. XXII, 4 : Ecce prandium meum paravi : tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias. Tauri Prophetas et Apostoli sunt, qui fortitudine fidei, quasi cornu Principibus mundi restiterunt, et ab eis passi, virtutum exempla nobis reliquerunt. Altilia ab alendo dicta, pinguia sunt volatilia, et significant Sanctos interna charitate saginatos, et contemplationis penna superna petentes. Occisa sunt, vel ab eo quod fuerunt per poenitentiam, vel per mortem carnis, jam in requie posita. Haec nobis sunt spiritualiter masticanda, id est, ad imitandum diligenter consideranda. Deut. XIV, 20 et 22 : Omne quod mundum est, comedite... Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo. Omne mundum, id est, honestis verbis, operibus, et moribus. Comedite, in corde po- nite ad imitandum. Quidquid morticinum est, id est, peccato contaminatum, ne vescamini ex eo, consentiendo, vel idem faciendo. Ad Philip. IV, 8 : De caetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica , quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinas, haec cogitate. Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite : et Deus pacis erit vobiscum.
3. Tertio, perfecti masticant spiritualiter carnem Christi, scilicet incarnationis ejus sacramenta et beneficia devote meditando. Joan VI, 55 : Qui manducat meam carnem,et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Qui manducat, vel spiritualiter bene masticat. Augustinus : " Hoc pertinet ad virtutem sacra-" menti, non ad visibile sacramentum. " Quasi diceret : Manducat intus, non forris : Qui manducat mente, non qui premit dente. Et hoc est, quod Apostolus (I ad Corinth x, 3 ) vigilanter dicit tantum de bonis. Omnes eamdem escam spiritualem munducaverunt. Sic manducavit et masticavit Christum Apostolus : unde I ad Tim. iii, 16 : Magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est, in carne, justificatum est in spiritu, id est, Christus justus ostensus est : quia de Spiritu sancto conceptus, apparuit Angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est mundo : ut tantum beneficium curent solvere Deo, assumptum est in gloria. Eccle. I, 5 et 6 : Oritur sol, et occidit, id est, Christus in sua nativitate oritur, et occidit in Passione, et ad locum suum revertitur, id est, ad sepulcrum terras, ibique reviviscens in Resurrectione, gyrat per meridiem, in Ascensione, et flectitur ad aquilonem : lustrans universa in circuitu in extremi judicii discussione.
III. Debemus in spirituali manducatione delectari interna dulcedine, quae elicitur de praedicti Christi masticatione. Isa.
LV 2 : Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra, id est, dulcedine spiritualis gratiae. Sap. viii, 16 et 18 : Intrans in domum meam, conquiescam cum Dei sapientia, id est, cum Christo, qui est sapida essentia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium : et in amicitia illius delectatio bona. Psalm, xxx, 20 : Quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine, quam abscondisti timentibus te. Idem, XXXIII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Cant. IV, 11 : Mel et lac sub lingua tua, id est, dulcedo spiritualis in meditatione cordis.
Haec dulcedo quasdam est praegustatio regni coelestis, valens Christiano contra tria mala, quae sunt in mundo. Ibi enim falsa est 1. Dulcedo in delectabilibus utendis, 2. Grandis amaritudo in adversis sustinendis, 3. Tristis imago in bonis faciendis.
1.De primo, Prov. IX, 17 : Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Sed haec falsa est dulcedo, quia animae perditio. Job, XXIV, 20 : Dulcedo illius vermes. Eccle. IX, 12 : Sicut pisces capiuntur hamo,... sic capiuntur homines tempore malo. Esca foris delectat, sed aculeus intus perforat. Job, XXI, 13 : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto adinferna descendunt.
2. De secundo, Psal. CIII, 25 : Hoc maremagnum, et spatiosum manibus. Quia scilicet in hoc mundo magna est et multa amaritudo. Jerem. IX, 15 : Cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. Job, XIV, 1 : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Psal. XXXIII, 20 : Multas tribulationes justorum.
3. De tertio, Matth. XIX, 21 et 22, dixit Dominus cuidam diviti: Vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo : et veni, sequere me: qui contristatus in verbo, abiit tristis. I Reg. xxv 8, 11, dixerunt pueri David ad
Nabal : Quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David. Qui respondit : Tollam panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum, et dabo viris quos nescio unde sint ? Gen. IV, 3 et 5 : Factum est post multos dies ut offerret Cain de fructibus terroe munera Domino... et non respexit Dominus ad eum, nec ad munera ejus. Hujus causa fuit, quod male obtulit, scilicet de tristi corde, et facie.
Contra hoec valet spiritualis dulcedo : quia, 1. Falsam mundi dulcedinem facit lnsipidam, 2. Grandem amaritudinem facit dulcem, 3. Tristem imaginem reddit jucundam.
l.De primo, Prov.XXVII, 7 : Anima saturata calcabit favum. Gregorius : " Gu-" stato spiritu, desipit omnis caro. " Ad Philip.III, 7 et 8 : Quoe mihi fuerunt lucra, hoec arbitratus sum propter Christum detrimenta, propter quem omnia arbitror ut stercora. De Augustino dicitur, " Displicebat ei quidquid agebat in soeculo proe dulcedine Dei. "
2. De secundo, Deut. XXXIII, 19 : Inundationem maris quasi lac sugent, id est, boni repleti dulcedine spirituali, vincunt amaritudinem mundi. IV Reg. II, 21, 22, Eliseus misit sal in aquas amaras, quas in dulces versas sunt : sic Christus sapore spirituali sanat amaritudinem mundi. Hinc Stephano lapides torrentis dulces fuere : et multis sanctis ardentes prunas, candentes teste, visas sunt suaves tanquam rosas. Hinc multi boni gaudent in tribulatione.
3. De tertio, Dan. I, 15 : Post dies decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores proe omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. Vultus eorum quos panis satiavit, qui de coelo descendit, dicit Glossa, apparuerunt meliores, " decore scilicet et hilaritate ad benefa-" ciendum. " Prov. xv, 13 : Cor gaudens exhilarat faciem. II ad Corinth. IX, 7 : Hilarem datorem diligit Deus.
III.
Tertium circa spiritualem manducationem notandum, est effectus hujus manducationis, et hic est triplex, scilicet,
1. Peccatorum remissio, 2. Ab oeterna morte salvatio, 3. Vera corpus Christi ad salutem oeternam participatio : etiamsi casu decedatur sine sacramento.
1. De primo, Panem nostrum quotidianum, id est, cihum spiritualem, da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Matth. VI, 11 et 12. Ambrosius : " Qui " manducant spiritualiter, virtutem carnis " et sanguinis Christi dicuntur sumere, et " vere manducare : quia ipsam corporis " Christi efficientiam quotidie sumunt, " id est, remissionem peccatorum .
2. De secundo, Joan. VI, 50 : Hic est panis de casto descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, scilicet spiritualiter, non moriatur, scilicet morte aeterna. Augustinus super Apostolum, I ad Corinth. x, 3 : Patres nostri eamdem escam spiritalem manducaverunt, " quam et nos "corporalem, non alteram, idest, man-
" na, quod significat Christum : et idem " credentibus effecit. Alii vero qui non cre-" diderunt,manducaverunt,et mortui sunt " aeternaliter:quod non Moyses et aliiboni. " Quare ? quia cibum invisibilem spiritua-" liter intellexerunt, spiritualiter esurie-" runt, spiritualiter gustaverunt : ut spiri-" tualiter sanarentur, scilicet ab aeterna et morte. " Similiter et nos spiritualiter manducando, ab aeterna morte liberamur.. 3. De tertio super illud I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus, dicit Augustinus : " Nulli du-" bium est, tunc quemque corporis san-" guinisque Dominici participem fieri, " quando membrum Christi efficitur : nec " alienari ab illius panis calicisque con-" sortio etiamsi antequam illum panem " edat, de hoc saeculo in unitate corporis " Christi constitutus abscedat : quia illius " sacramenti beneficio non privatur, " quando in illo hoc quod sacramentum " significat, invenitur. " Invenitur autem hoc quod sacramentum significat, quando membrum Christi efficitur : et hoc efficitur, quando credendo et amando, spiritualiter manducat : quia sic in corpus Christi vere convertitur, ut cum pso aeternaliter vivat. Amen.