LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De diversitate fructuum plantarum ex succo et componentibus et figuris proveniente.
Ea autem quae naturaliter faciunt fructuum diversitatem in plantis, sunt aut nutrimenta eorum, ut succus : aut componentia ipsos, ut caro et tecta et granum .
Succus enim fructibus insunt, et exprimuntur ab ipsis. Quidam sunt potabiles, ut succus uvarum et malorum granatorum et mororum et myrti : et quidam sunt unctuosi et pingues, ut succus olivarum, lauri et nucum et pinearum fructuum, qui fractus pintelli vocantur, et exprimitur ex eis oleum clarum sicut ex nucibus : et ipsi fructus nuces quaedam sunt. Quidam autem habent melleam dulcedinem, sicut dactyli et canna mellis et ficus : et quidam sunt calidi, sicut succus organici et sinapis : quidam vero valde amari,.sicut absinthii et fumiterrae et hyssopi et centaureae et celidionae et multarum aliarum plantarum, et praecipue colloquintidae quae prae omnibus amara esse videtur, etiam super amaritudinem fellis.
Ex componentibus autem diversificantur fructus : quoniam quidam componuntur ex carne et osse et grano, sicut pruna secundum omne genus suum : quidam autem ex carne et grano, sicut cucumeres : et quidam ex carne et osse, sicut dactyli : et quidam ex humore et grano duro, sicut malogranata : et quidam corticem habent extra et carnem intra, sicut muscata : et quaedam extra carnem et intus corticem cum grano, ut pruna et acatia et hujusmodi. Adhuc autem cum quibusdam fructibus statim formatur semen omni suo coagulo quo operiuntur semina, sicut in dactylo et amigdalo. Hujus autem cooperculum in quibusdam est vocatum siliqua, sicut in pisa et faba. In quibus vero est per modum telae, ideo vocatur tela, ut in tritico et siligine et hordeo et hujusmodi. In quibusdam autem vocatur casta, ut in glande et castanea. Et in quibusdam vocatur folliculus, sicut in mola. Et in quibusdam vocatur testa quando est durum terrestre, sicut in avellana. Adhuc autem plura istorum simul sunt in aliquo genere fructus, sicut in nucibus magnis est casta et testa et tela circa nucleum.
Fructus etiam diversitas est secundum usum animalium. Quidam enim sunt comestibiles, et quidam incomestibiles per accidens, quod est, quia ventosi vel abominabiles sunt comedenti eos : et quidam homines non possunt comedere eosdem, sicut quidam quem ego vidi, toties syncopizabat quoties mala odorabat : quae tamen boni saporis et valde esibilia fuerunt aliis. Similiter autem quaedam animalia comedunt quosdam fructus, et quaedam non possunt comedere eosdem, sicut passer jusquiamum comedit, qui homini nocet valde.
Amplius autem fructuum quidam cito maturantur, ut mora et cerasa : quidam aut tarde, sicut silvestres, aut omnes, aut ut in pluribus.
Adhuc autem et ipsae plantae videntur hac differre differentia : quia quaedam earum cito producunt folia et fructus : et quaedam valde tarde, ita quod earum quaedamhyemem consequuntur antequam maturescant. Colores autem fructuum et florum valde sunt diversi : aliqua enim planta cum totalitate est viridis, et quae-
dam declinat ad nigredinem, sicut mentha : quaedam ad rubedinem, sicut ruta major : et quaedam ad albedinem, sicut canuca.
Fructus etiam, sive silvestris, sive domesticus, est diversus in figura valde. Neque enim omnes fructus angulosi sunt, neque omnes recti, neque omnes rotundi, neque omnes pyramidales, neque omnes columnales sicut pomum cedrinum : sed quidam sunt rotundi, et quidam diversarum aliarum valde figurarum.