In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Ego sum Alpha et Omega. " Et exponit, scilicet, " principium et finis. " Isa. xli, 4 : Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. " Principium, " a quo sunt omnia creata, " et finis " ad quem omnia sunt ordinata. , Hic quaeritur, Quare litteris se Christus comparat? Item, Quare istis? Item, Quare tantum vocalibus, et non aliis? Item, Quare Graecis, et non Latinis, vel Hebraeis ?
Responsio. Litteris se comparat, quia ipse est sapientia quae litteratos facit. 1 ad Corinth. 1, 24 : Praedicamus... Christum Dei sapientiam. Item, Alpha interpretatur petitio, et ideo huic litterae se comparat, ut sic doceat quod ab ipso petenda est sapientia. Jacobi, I, 5 : Si quis vestrum indiget sapientia, etc. Item, vocalibus, quia ipse venit vocare nos ad regnum. Quia vero per duo nos maxime vocat, scilicet, per considerationem principii vitae nostrae, et per memoriam finis : ideo comparat se duabus istis litteris quae sunt extremae et finales. Item, Graecis, non Hebraeis : quia ad litteram sapientia a incepit a Graecis. Item, ut sciremus quod scientia divinarum Scripturarum non solum est a Deo, sed etiam scientia Philosophorum. Eccli. I, 1 : Omnis sapientia a Domino Deo est, etc.
" Dicit Dominus, " qui debet timeri,
" Deus, " qui omnia cognoscit. " Qui est, " vere scilicet, et habet immutabilitatem : " et qui erat, " ab aeterno ante omnem creationem : " et qui venturus est, " scilicet ad judicandum omnem hominem : " Omnipotens, " cui non potest resisti per potentiam. Et bene conjungit ista duo, venturus est Omnipotens : quia nondum ostendit suam potentiam, sed in futuro ostendet eam. Psal. IX, 17 : Cognoscetur Dominus judicia faciens, etc. Bernardus : " Qui nunc ignoratur, injurias patiens. "
" Ego Joannes, frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu.
Fui in spiritu in dominica die. "
Supra posuit prooemium et salutationem, hic ponit narrationem.
Et dividitur haec pars in duas. In prima ponuntur quae commendabilem reddunt visionem. Secundo, subdit visionis narrationem, ibi, v. 13 : " Et conversus vidi, etc. "
In prima parte dicuntur tria : quia primo commendat opus suum. Secundo, narrat quid audivit, ibi, v. 10 : " Et audivi post me. " Tertio, quod ad intelligentiam auditorum se convertit, ibi, v. 12 : " Et conversus sum. "
Item, Quatuor sunt quae opus commendabile faciunt. Primum est persona sancta. Secundum, est locus idoneus, ibi, " In insula, quae appellatur Patmos. " Tertium, causa, ibi, " Propter verbum Dei. " Quartum, temporis opportunitas, ibi, v. 10 : " Fui in spiritu in dominica die. "
Item, Quia liber iste est de visionibus . quibus non est credendum de facili: ideo pro commendatione personae, primo ponit quod est auctoritatis, ibi, " Ego Joannes, " quia Het quod praedixit, pa- tet : quia Joannes interpretatur in quo est gratia Dei. Secundo, quod est humilitatis, ibi, " Frater vester. " Tertio, quod est charitatis, ibi, " Particeps in tribulatione. " Quarto, quod est perfectionis, ibi, " Et patientia. "