Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur:
" Numquam legistis, etc. "
Ad intellectum. Quasi dicat: Non studiose legistis : quia sicut dicitur, II ad Corinth. III, 15 Cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
" Quid fecerit David , " qui propheta fuit et rex : habens auctoritatem et inspirationem. I Reg. XXII, 14: Quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis inventus est. I Reg. XVI,12, et Act. xiii, 22 : Inveni virum secundum cor meam,qui faciet omnes voluntates meas: et ideo factum ejus non est calumniandum.
" Quando necessitatem habuit. "
Quae est causa solubilitatis legis. " Et esuriit ipse, " Et ne dicatur quod ipse hoc potuit facere solus, et inspiratus fuit, subjungit : " Et qui cum eo erant, " qui non erant prophetae : et ideo etiam sacerdos ibidem non quaesivit de dignitate David, sed de idoneitate puerorum, dicens : Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus , manducent. Quasi dicat: Mirum est quod hoc non ad intellectum legistis: et inducit scripturam historiae ubi hoc legitur dicens :
" Quomodo introivit in domum Dei, "
Hoc est, in atrium interius ubi erant excubiae sacerdotum ministrantium in tabernaculo : " sub Abiathar principe sacerdotum. " Alii Evangelistae dicunt, sub Abimelech : ad quod dicit Chrysostomus, quod binomius fuit iste. Hieronymus autem dicit quod pater fuit Abimelech quem interfecit Saul: filius autem Abiathar, qui tunc in facto praesens fuit cum patre, et nominatior fuit quam pater in agendis : et exsulavit cum David expulso : et ideo meruit hic nominari, quia postea regnante David, ministravit : et ideo nomen ejus inducitur celebre, quod sciatur quod ille nil fieri permisisset illicitum.
Et inducit factum, dicens :
" Et panes propositionis manducavit. "
De quibus, Exod. xxv, 30. Et intelligitur hoc factum fuisse in die sabbati, quia die sabbati auferebantur propositi, et alii ponebantur. " Quos, " secundum legem, " non licebat edere nisi sacerdotibus " majoribus et Levitis. Et ne putetur solus hoc fecisse, subjun-
" Et dedit eis, etc. "
Prius expositum est. Innuit autem rationem talem : Si propter necessitatem lex solvitur, constat legem esse solubilem : et sic male reprehenditis. I Machab. II,41, Fecit edictum Mathathias ut pugnarent in die sabbati.
" Et dicebat eis, etc. "
Secunda ratio est: quia ex quo sabbatum " propter hominem factum est, " et non e converso : ergo homo melior est sabbato : et sic conferens homini, praecipue in anima, propter sabbatum non est dimittendum. Et simile quid est de loco sancto, II Machab, v, 19 et 20 : Non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus elegit. Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum, postea autem fiet socius bonorum.
" Itaque dominos est, etc. "
Tertia ratio est. Et est sensus : Ex quo propter hominem factum est sabbatum, et homo melior est sabbato , tunc multo magis melior est homo Deus caput hominis sabbato : et sic est Dominus sabbati. Ad Galat. iii, 19 : Lex propter transgressiones posita est;... ordinata per Angelos in manu mediatoris. Ad Galat. III, 25 : Jam non sumus sub paedagogo, hoc est, sub lege.
Sic igitur ostensum est quoniam justitia non est ex lege, sed per Christum, qui est Dominus legis. Et hoc est quod intendit.
PAPUT III.
Postquam manum aridam curaverat, Pharisoeorum cedens machinationi seoedit, turbis undique ad ipsum confluentibus, quarum infirmos curat : duodecim a se electos (qui hic recensentur) mittit ad proedicandum, data ipsis potestate super infirmitates ac daemonia : Scribas blasphemantes ipsum in Beelzebub ejioere daemonia convincit falsitatis, dicens blasphemiam in Spiritum sanctum irremissibilem, et quae sint mater et fratres ejus.
1. Et introivit iterum in synagogam, et erat ibi homo habens manum aridam . 2. Et observabant eum si sabbatis
curaret, ut accusarent illum.
3. Et ait homini habenti manum ari- dam : Surge in medium. 4. Et dicit eis : Licet sabbatis bene
facere, an male? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant. 5. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caeitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi,
6. Exeuntes autem Pharisaei , statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
7. Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare, et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est
8. Et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna audientes quae faciebat, venerunt ad eum. 9. Et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum.
10. Multos enim sanabat, Ita ut Irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
11. Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei, et clamabant, dicentes :
12. Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
1 3. Et ascendens in montem , vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum.
14. Et fecit ut essent duodecim cum Illo, et ut mitteret eos praedi-
15. Et dedit illis potestatem curandi Infirmitates, et ejiciendi daemonia.
16. Et imposuit Simoni nomen Petrus :
17. Et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :
18. Et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum,
19. Et Judam Iscariotem, qui et tra- didit illum.
20. Et veniunt ad domum, et convenit Iterum turba, ita ut non possent neque panem mandu-
21. Et cum audissent sui, exierunt
Quoniam in furorem versus est. 22. Et Scribae qui ab Jerosolymis desoenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet , et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia.
23. Et convocatis eis, In parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?
24. Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
25. Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
26. Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
27. Nemo potest vasa fortis Ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.
28. Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata , et blasphemiae quibus blasphemaverint :
29. Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.
3o. Quoniam dicebant : Spiritum im-
mundum habet.
31. Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes, miserunt ad eum vocantes eum.
32. Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te.
33. Et respondens eis, ait: Quae est mater mea et fratres mei ?
34. Et circumspiciens eos qui in cir-
cuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei. 35. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et