DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Egregie et Catholice docet dari in Ecclesia thesaurum spiritualem, ex Christi et Sanctorum meritis, ac satisfactione constantem, quod etiam docuit in ultimis verbis d. 17. At thesaurum hunc, ultra haereticos inter Catholicos ausi sunt negare, licet ex alio capite, Mayron. et Durand. quos late impugnat Suarez citatus disp. 51. num. 1. Immerito autem asserit sententiam illorum juvari posse ex doctrina Scoti, negantis merita et satisfactiones fuisse infiniti valoris, nam si fuerunt, inquit, finita, nihil ex eis, quod reponentur in thesauro, superfuit post redemptionem generis humani, et post tot remissiones peccatorum et paenarum hominibus concessas. Attamen ipse Suarez inferius advertit, dicens, quod licet negaverit Scotus valorem meritorum Christi simpliciter et in entitate, esse infinitum, non tamen negat esse syncategorematice infinitum ex parte divinae acceptationis, quia potuerunt illa Christi opera acceptari a Deo ad majus et majus praemium, seu majorem et majorem remissionem peccatorum in infinitum. Quod certe expresse docuit ipse Scotus, in 3. d. 13. q. unic. n. 14. dicens: Deus potest acceptare bonum velle Christi et ejus passionem pro infinitis, et num. 7 : Ex circumstantia suppositi et de congrua ratione suppositi habuit quamdam rationem extrinsecam, quare Deus potuit acceptare illud in infinitum, scilicet extensive pro infinitis. Atqui in hoc sensu hic intelligendus est,cum dicit passim meritum Christi fuisse infinitum, nimirum inde-Scientem, abundantem,qui exhauriri non possit, neque pro tot quin pro pluribus applicari, ut ip3e habet inferius num. 18.

Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter eis pro omnibus laboribus recompensatum.

Dicendum, quod opera Christi et Martyrum dupliciter possunt considerari, scilicet inquantum meritoria et sunt reddita eis: vel inquantum satisfactoria, et sic cum per se non indigerent satisfactione omnino, vel saltem non tanta, derivari possunt ad alios reliquae partes hujus satisfactionis, ideo non valet. Possunt hujusmodi igitur opera satisfactoria quae Christo et Sanctis quasi superfluunt vel abundant, transferri ad membra Ecclesiae meritis indigentia, quae membra obligata sunt ad paenam pro peccatis, et hoc fit virtute alia dirigente. Haec autem virtus est Praelatorum auctoritas, quibus a Christo commissum est regimen et dispensatio thesaurorum spiritualium Ecclesiae; qua auctoritate possunt membris indigentibus Sanctorum merita applicare, ad satisfaciendum pro ipsis, et hoc est Indulgentias conferre. Patet igitur quod Praelati Ecclesiae possunt de thesauro Ecclesiae conferre Indui. gentias membris Ecclesiae, id est, existentibus in charitate; aliter non sunt membra potentia recipere influentiam aliorum, sicut nec mortuum membrum in corpore naturali recipit influentiam seu alimentum ab aliis.

Item, hoc patet sic : Unus fidelis in charitate existens potest pro alio in charitate existente satisfacere, quia potest in debito corporali vel temporali, multo fortius in debito Dei, cum Deus sit pronior ad miserendum quam homo; et tamen homo satisfacit homini pro alio temporaliter: ergo et merita Sanctorum pro aliis maxime apud Deum possunt satisfacere, maxime, quia intentio Sanctorum fuit, ut hujusmodi bona opera in Dei honorem, et totius Ecclesiae utilitatem redundarent, ut patet per verba Sanctorum in Legendis ; dicunt enim se sustinere pro re publica: ergo per eum, qui est bonorum Ecclesiae dispensator, hujusmodi merita possunt indigentibus, si sint in charitate, applicari.