IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum ad fallaciam compositionis requiratur quod sensus compositus sit falsus
Videtur quod sic, nam locus Sophisticus non est sino sua causa apparentiae, et non existentiae, nam ex his duobus integratur locus Sophisticus: sed causa non existentiae in compositione est falsitas sensus compositi ; ergo, etc. Forte aliquis interimeret minorem dicendo, quod causa non existentiae est diversitas orationis compositae ad divisam, et hoc patet per Aristotelem in 1. Elench. cap. Aut ergo sic dividentes, qui dicit, quod compositio, et divisio in ignorantiam Elenchi reducuntur, quia non est eadem oratio composita, et divisa.
Contra. Illud non est sufficiens causa non existentiae hujus fallaciae, quod adjunctum suae causae apparentiae, non potest in proprium effectum istius fallaciae ; sed diversitas orationis compositae ad divisam annexa causae apparentiae hujus fallaciae, non potest in proprium effectum ; ergo, etc. Probatio assumpti, quia proprius effectus fallaciae est fallere : nullus autem fallitur nisi credendo falsum esse verum. Sed si quandoque respondens credat sensum divisum esse idem cum sensu composito, non credit falsum esse verum,ut patet in exemplo isto, Video hominem magnum baculum tenentem.
Item, ratio eorum quae sunt ad finem a fine sumitur : sed locus Sophisticus ordinatur ad metam, sed ad metam non dicitur nisi per propositionem falsam ; ergo, etc.
Item, recta solutio est manifestatio falsi, et propter quid accidit falsum : si ergo divisio sit solutio compositionis, quia ubi fallit compositio, solvit divisio, necesse est quod sensus compositus in compositione sit falsus.
Ad oppositum. Ex falso contingente concesso a respondente, cum aliqua propositione vera, de sensu composito, sequitur inconveniens,quod non sequitur cum eadem propositione vera in sensu diviso : sed hoc erit per aliquem locum Sophisticum,et non nisi per compositionem ; ergo, etc.
Item, si dicatur, Video hominem magnum baculum tenentem, haec potest esse vera in utroque sensu, et est distinguenda secundum compositionem, et divisionem. Item haec, Caecus videt hominem pulchrum librum tenentem, in utroque sensu est falsa.
Ad quaestionem dicendum, quod compositio potest dupliciter considerari, aut in se, et absolute, aut prout pertinet ad finem Sophisticae. Si primo modo consideratur, non est necesse in compositione sensum compositum esse falsum, quia ad potentialem multiplicitatem non requiritur, nisi quod materialia sub diverso modo proferendi diversa significent. Quod autem illa materialia sint vera, vel falsa, vel in alio sensu vera, et alio falsa, hoc accidit potentiali multiplicitati. Si consideratur secundo modo, sic necesse est sensum compositum in compositione esse falsum. Nam opponens sophistice,intendit respondentem ducere ad metam, sed hoc non facit, nisi faciat ipsum opinari falsum esse verum, propter similitudinem falsi ad verum. Et propter hoc Aristoteles determinans de locis Sophisticis, prout ducunt ad metam, omnes orationes quas ponit in compositione, fallunt in isto sensu. Et omnes orationes, quas ponit in divisione, sunt falsae in isto sensu. Primae rationes ostendunt, quod prout compositio ducit ad metam, necesse est sensum compositum esse falsum.
Ad illud primum in oppositum dicendum, quod quandoque oratio vera in sensu composito, est incompossibilis alicui contingenti falso. Et eadem oratio in sensu diviso vera, eidem falso contingenti non est incompossibilis. Et tunc ex propositione vera in sensu compositionis, cum isto contingenti falso, sequitur inconveniens, propter incompossibilitatem inter ea, quod tamen falsum non sequitur cum oratione vera in sensu diviso : unde forte fallacia compositionis non accidit propter illationem illius falsi. Sed tantum ista incompossibilitas est causa illius falsi. Intelligendum est quod eadem compositio, prout est fallens, dicitur fallacia compositionis ; ut est solvens, dicitur sensus compositionis. Et similiter est de divisione.