CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad tertium, etc. Et primo adducit responsiones quorumdam, et secundo dat responsionem propriam. Prima responsio est Henrici in Summa, qui dicit, quod prima principia tantum possunt applicari ad conclusiones sensibiles. Tum, quia termini eorum sunt abstracti a sensibilibus, nam pro statu isto intellectus noster tantum determinatur ad sensibilia, vel ad inclusa virtualiter, vel essentialiter in eis, ut etiam vult Scotus infra d. 3. q. 3. Et sic Henricus diceret ad minorem, quod naturaliter cognoscimus prima principia, scilicet illa, quorum termini abstracti sunt a sensibilibus.
(b) Contra, etc. Hic arguit Doctor contra Henricum probando, quod prima principia etiam verificantur de insensibilibus, et patet in littera, sed pro quo instanti dicantur contradictoria in Deo, an pro instanti aeternitatis, vel temporis, vel naturae, vel originis ; vide quae notavi in 2. dist. 2. de mensura Angelorum, et videbis multa bona et ponderanda.
Dico tamen unum, quod si Henricus intelligat, quod per prima principia via naturali tantum possunt sciri conclusiones, sensibiles supple, quorum termini, vel sunt in se formaliter sensibiles : vel virtualiter, vel essentialiter continentur in sensibilibus, quod Henricus bene dicit ; nec in hoc Doctor reprehendit Henricum, quia et ipse Doctor expresse vult, quod pro statu isto tantum cognoscamus sensibilia, vel in se formaliter, vel quae continentur virtualiter, vel essentialiter in sensibilibus. Si vero Henricus intelligat, quod prima principia nullo modo possunt applicari insensibilibus, loquendo de intellectu nostro ex natura intellectus, hoc patet esse falsum, cum intellectus noster ex natura intellectus, possit naturaliter cognoscere multa insensibilia et immaterialia, ut subtiliter patet infra a Doctore distinct. 3. quaest. 3. et ibi diffuse glossavi. Si etiam loquatur de intellectu nostro pro statu isto, quod non possit applicare prima principia conclusionibus immaterialibus, quarum termini non habentur virtute sensibilium, id est nisi termini illi praecise habeantur virtute sensibilium, ita quod si illi termini, puta hujus conclusionis Deus est trinus et unus, cognoscerentur distincte, per revelationem tamen adjuti, adhuc conclusioni tali non possemus applicare primum principium, puta hoc, aut Deus est trinus et unus, aut non, quod dependet ab isto De quolibet, etc. tunc ratio Doctoris evidenter concludit contra Henricum, quia si Deus revelaret mihi distincte Deitatem et proprietates ipsius, statim possem applicare aliquod primum principium. De lege tamen communi, ut supra dixi, etiam loquendo de Theologia revelata, prima principia tantum possunt applicari conclusionibus, quarum termini habentur ex S2nsibilibus.
(c) Et quod dicitur, etc. Haec est responsio Praepositivi parte prima Summae, qui dicit, quod primum principium tantum potest applicari decem Generibus vel contentis in eis, quia communitas principii sumitur a communitate terminorum. Sed terminus primi principii, quod est ens (cum dicimus de quolibet ente dicitur esse vel non esse) quod tantum dividitur in decem Genera.
(d) Hoc nihil valet, etc. Haec tamen responsio debet exponi sicut responsio Henrici. Certum est enim quod via naturali non possumus applicare hujusmodi contradictoria Deo, cum non cognoscamus ipsum in se; bene sic possunt applicari dubitando de aliquo ente, an sit beatum, an non beatum, et isti termini abstrahuntur a sensibilibus.
(e) Alia datur responsio. Haec est responsio Gulielmi Varronis lib. 1. quaest. 5. qui dicit, quod ex majoribus solum non sequuntur conclusiones, sed cum minoribus adjunctis. Sed minores non sunt naturaliter manifestae, quae debent illis majoribus adjungi.
(f) Contra arguit Doctor : Minores sumendae sub primis principiis, praedicant
de sumptis sub terminos subjectos primorum principiorum, id est, quod subjicitur in majori, praedicatur in minori, ut haec : De quolibet ente verum est dicere quod est, vel non est. Sed omne animal est ens ; ergo de quolibet animali verum est dicere quod est, vel non est. Et sic patet, quod si primum principium sit notum naturaliter, quod etiam minores, quae subsumuntur, erunt notae naturaliter, cum notum sit, terminos primorum principiorum dici de quolibet, quia sunt communissimi.
(g) Ideo respondeo. Nunc Doctor dat responsionem propriam, concedendo majorem absolute et primam partem minoris, negando secundam partem minoris.
(h) Ad probationem dico. Responsio stat in hoc, quod ex quo terminus praedicatus in primo principio est communissimus, ideo virtute primi principii, de quolibet subjecto contento sub subjecto primi principii, verificantur praedicata communia dicta de subjecto primi principii, exempli gratia : De quolibet ente dicitur esse vel non esse ; sed animal est ens ; ergo de animali dicitur esse vel non esse. Non enim virtute talis principii potest concludi aliqua proprietas inferior praedicato primi principii, ut puta, quod sit sensibile vel vivens, et hujusmodi ; et quod tantum praedicata communia, dicta de subjecto primi principii, possint verificari de quolibet contento sub subjecto primi principii, ostendit ratione : Quia medium non potest esse propter quid respectu passionis, etc. sicut patet de risibilitate, quae demonstratur de homine per rationale, in quo virtualiter et adaequate includitur. Sed certum est quod in ratione subjecti principii communissimi, non includitur propter quid aliqua passio particularis, sed tantum communissima; sicut etiam in ratione animalis, non includitur risibilitas virtualiter, quia tunc per rationem animalis demonstraretur primo de animali, et deinde de omni inferiori ad animal, quod est impossibile. Sic in proposito, licet in subjecto primi principii communissimi includantur passiones communissima: et convertibiles cum ipso, non tamen includuntur passiones inferiorum, et sic patet quomodo secunda pars minoris est manifeste falsa.
(i) Secunda ratio Logica est, etc. Quare, videlicet per primum principium non possint demonstrari particularia praedicata de contentis sub subjecto primi principii, sed tantum demonstrantur communissima praedicata. Hoc patet per rationem Logicam, quia sub praedicato universalis affirmativae, non contingit descendere ad aliqua inferiora, quia descensus esset manifeste falsus. Exemplum : Omnis homo est animal, non potest descendi sub animali, ut descendendo sic, et haec sunt omnia animalia ; ergo omnis homo est hoc animal, committitur enim fallacia consequentis, a positione consequentis ad positionem antecedentis. Quidquid alii dicant, quod licet sub praedicato stante confuse tantum non liceat descendi copulative, nec disjunctive, sed forte disjunctim, ut sic descendendo : ergo omnis homo est hoc vel hoc, vel hoc animal, et sic de singulis, quod certe non est intelligibile. Teneo enim ad mentem Doctoris hic et infra dist. 21. quod non liceat descendere quovis modo. Si ergo sub praedicato primi principii non licet descendere, sequitur quod per primum principium tantum verificatur praedicatum communissimum de quolibet contento sub subjecto primi principii. (k) Contra istud objicitur, etc. Hic arguit probando, quod sub praedicato primi principii contingat descendere, quia bene sequitur, de quolibet, etc. Respondet Doctor quod ista propositio : De quolibet affirmatio vel negatio, valet istam, etc. scilicet de quolibet, videlicet ente, et cujuslibet, scilicet contradictionis, et sic sub utroque licet descendere, quia ista est vera : De quolibet ente cujuslibet contradictionis altera pars est vera et altera est falsa; igitur de hoc ente cujuslibet contradictionis altera pars est vera, altera est falsa. Licet ergo descendatur sub subjecto dupliciter, non tamen potest descendi sub praedicato, quia semper stat confuse tantum. Licet ergo sequatur ; ergo de hoc ente hujus contradictionis altera pars est vera et altera est falsa, non tamen sequitur: ergo ista pars est vera. Et sic patet responsio ad argumenta pro opinione Philosophorum.
(1) Ad argumenta principalia. Ad primum argumentum factum in principio quaestionis respondet Doctor. Primo adducendo responsionem Gulielmi Varronis lib. 1. q. 2. qui distinguit majorem, quando dicitur, quod potentia habens aliquod commune pro objecto naturali, naturaliter potest in quodlibet contentum sub illo. Dicit quod si intelligatur objectum naturale illud ad quod potentia naturaliter inclinatur, licet ex causis naturalibus non possit attingere ad illud, talis potentia potest in quodlibet contentum, id est habet naturalem inclinationem ad cognitionem cujuscumque contenti, et in hoc non reprehenditur a Doctore ; vel accipit objectum naturale illud quod potest attingi a potentia ex causis naturalibus, et sic negatur ista : quod habens aliquod commune pro objecto adaequato, potest ex puris causis naturalibus attingere, causando naturaliter cognitionem illius, quod possit naturaliter attingere ad quodlibet contentum, sive, quod ex puris naturalibus possit causare cognitionem cujuscumque contenti sub ratione propria. Et assignat rationem, quia stat quod intellectus possit naturaliter causare cognitionem alicujus objecti adaequati (ut puta entis inquantum ens, quod est adaequatum objectum intellectus) et quod tamen non possit causare cognitionem cujuscumque contenti.
Et dicit, quod concessa minore in utroque sensu, scilicet ista : Sed intellectus habet ens inquantum ens pro objecto naturali, hanc concedit, quia et intellectus habet naturalem inclinationem ad ens inquantum ens, et ex puris naturalibus potest attingere ad cognitionem entis inquantum ens. Et in primo sensu concedit conclusionem, scilicet quod si intellectus naturaliter inclinatur ad ens inquantum ens, ergo naturaliter inclinatur ad quodcumque contentum sub ente. Sed in secundo sensu negat conclusionem sequi, scilicet quod si intellectus possit attingere ex puris naturalibus cognitionem entis inquantum ens, ergo ex puris naturalibus potest attingere ad cognitionem cujuscumque contenti sub ente. Negatur ista consequentia, et ratio negationis patuit supra. (m) Doctor contra decisionem hujus Doctoris arguit ibi : Contra hanc conclusionem arguo, quia destruit seipsam. Et primo declarat quid sit objectum adaequatum potentiae. Dicimus enim illud esse adaequatum objectum potentiae visivae, quod praedicatur de omni perceptibili a potentia visiva, et nihil potest percipi a potentia visiva, in quo non sit ratio illius objecti adaequati. Et quomodo haec adaequatio debeat intelligi, et secundum quam primiiatem, vel communitatis, vel virtuali talis, prolixe exposui infra d. 3. q. 3. vide ibi.
Deinde, dicit quod est impossibile aliquid esse objectum primum naturaliter alicujus potentiae, quin quodlibet contentum sub illo sit per se objectum naturaliter, quia si non, tunc non esset adaequatum naturaliter, sed excedens. Et nota bene hanc litteram, quia importat multas difficultates, quas declaravi infra, dist. 3. quaest. 3. vide ibi.
Ratio autem, etc. Fallit secundum fallaciam figurae dictionis, commutando hoc aliquid in quale quid.
Cum arguit, ens est naturaliter, etc. non sequitur. Licet enim ens in communi acceptum, dicatur unum de numero intelligibilium, quia sic possum concipere ens in se, unica intelleclione, sicut etiam substantiam in communi; non tamen sequitur, naturaliter possum cognoscere conceptum entis in communi, ergo naturaliter possum cognoscere ens, ut adaequatum objectum intellectus: non sequitur, quia, ut est adaequatum objectum intellectus, consideratur ut ratio ejus per se includitur in quolibet intelligibili. Et ideo si naturaliter possum in elligere ens inquantum ens, sub illa ratione qua includitur in quolibet per se intelligibili, sequitur de facto, quod naturaliter possum intelligere quodlibet intelligibile. Nec valet responsio Francisci in Prologo q. 1. quod possum intelligere quodlibet per se intelligibile sub ratione entis et non sub ratione propria, quia si cognosco ens inquantum ens esse objectum adaequatum naturale, hoc est, inquantum ratio entis continetur in quolibet per se intelligibili, certum est, quod naturaliter non possum cognoscere ipsum, ut sic adaequatum, quin naturaliter possim cognoscere quodlibet contentum sub ratione propria.
(n) Ad argumentum igitur est alia responsio realis. Hic Doctor dat responsionem propriam, negando minorem quod ens inquantum ens sit adaequatum objectum intellectus naturaliter nltingibile a causis naturalibus. Vult enim Doctor quod objectum adaequatum intellectus nostri pro statu isto naturaliter attingibile, sit quidditas rei sensibilis, accipiendo sensibile, vel in se formaliter, vel inclusum essentialiter vel virtualiter in sensibilibus, ut patet a Doctore infra, distinct. 3. quaest.4. Si vero loquamur de intellectu ex natura intellectus, adhuc oportet dicere, quod ens inquantum ens, ut est commune enti limitato et illimitato, non est adaequatum objectum naturaliter altingibile intellectus creati ex natura intellectus, ut patet a Doctore q. 14. Quolib. Quid ergo erit objectum adaequatum intellectus creati ex natura intellectus? Dico, ut dicit Doctor ubi supra, quod est ens limitatum. Deinde dicit, quod ens inquantum ens, ut etiam est commune enti limitato et illimitato est adaequatum objectum intellectus, etiam pro statu isto. Objectum dico naturale, intelligendo naturale, ad quod potentia naturaliter inclinatur.
(o) Confirmatur responsio, etc. Arguit hic a fortiori, si nulla potentia, maxime cognitiva, ex se sola non potest in aclum respectu alicujus objecti, non concurrente tali objecto vel aliquo supplente vicem, quid mirum, si in objectum mere supernaturale non possit ex causis mere naturalibus? Est ergo argumentum a magis ad minus negative, quia magis videtur quod ex se sola possit causare aclum cognitionis respectu albedinis (quia talis potentia est perfectior albedine, et ideo magis videtur continere illam virtualiter) quam quod possit cognoscere objectum mere supernaturale ex puris causis naturalibus, quia tunc sequeretur, quod imperfectius posset virtualiter continere perfectius, ut infra patebit distinct. 3. quaest. 1. Sed non potest in aclum respectu albedinis ex se sola ; ergo nec in objectum supernaturale ex causis mere naturalibus.
Sed occurrit hic aliqua difficultas, etc. Quia si ad ens inquantum ens, intellectus noster habet naturalem inclinationem, quaero, aut cognoscitur via naturali, aut supernaturali. Si via naturali, ergo naturaliter poterit concludi quod homo ordinatur ad perfectissimum ens sub ratione perfectissima, et sic poterit cognoscere via naturali ultimum finem sub ratione perfectissima Probatur consequentia ultima, quia si cognosco A sub illa ratione, qua ordinatur ad B, et hoc via naturali, naturaliter etiam possum cognoscere ipsum B, sub illa ratione qua est terminus talis relationis, qua potenlia ordinatur ad illud.
Dico primo, quod naturaliter non cognoscitur, quod aliqua potentia creata habeat naturalem inclinationem ad ens inquantum ens, ut objectum adaequatum, quia tunc non posset perfectissime quietari nisi in perfectissimo enle, ut supra dixi. Oporteret enim probare, quod intellectus creatus possit quietari in ente perfectissimo sub ratione perfectissima, quia appetitus naturalis non est ad impossibile, ut infra patebit, dist. 3. q. 3. et in 4. dist. 43.
Dico secundo, quod etiam posito quod sit notum naturaliter , quod intellectus creatus habeat naturalem inclinationem ad ens inquantum ens, et per consequens ad perfectissimum contentum sub ente, non tamen sequitur , quod possit attingere illud perfectissimum via naturali, ut patet. Et cum dicitur, quod cognoscens naturaliter A sub illa ratione, qua ordinatur ad B, cognoscit etiam naturaliter ipsum B, concedo, sed postea negatur quod via naturali cognoscatur, quod intellectus creatus sit ordinatus ad ultimum finem, ita quod cognoscatur sub illa ratione, qua ordinatur ad ultimum finem, quia talis relatio ordinis non potest cognosci, termino non praecognito, ut supra dixi. Licet ergo sit cognitum via naturali, quod intellectus creatus habeat naturalem inclinationem ad primum ens, non tamen est notum via naturali, quod sit ordinatum ad tale ens sub ratione ultimi quietativi, ita quod relatio illius ordinis naturaliter cognoscatur.
Dico ultima te, quod etsi via naturali notum sit intellectum creatum naturaliter inclinari ad quodcumque ens, et quod non possit quietari nisi in ente perfectissimo, non tamen est notum via naturali, quod tale ens sit sic vel sic quielativum, puta vel ut est terminus visionis inluitive, vel fruitionis et hujusmodi. Sed de ista maLeria in 4. dist. 49.
(p) Ad tertium dico, etc. Quamvis littera sit satis clara, lamen ipsam aliqualiter declaro. Cum dicit, quod veritati complexae alicui firmiter tenendae, intellectus possibilis est improportionatus , puta huic veritati : Deas est trinus et unus, sive cognilioni hujus veritatis, sequitur : Hoc est, etc. id est, non est proportionaliter mobile ad ea, quae ex phantasmatibus et ex lumine intellectus agentis non possunt cognosci: solum enim illa potest naturaliter cognoscere, quae virtute phantasmatum et virtute intellectus agentis cognosci possunt ut supra patuit, et magis patebit infra dist. 3. g. 1. et.3. Dicit ergo Doctor, licet intellectus possibilis sit potentia passiva proportionata, quia habet naturalem inclinationem ad cognitionem hujus veritatis : Deus est trinus et unus, non tamen est proportionata in ratione mobilis, respectu talium agentium, etc.
(q) Cum autem arguis, igitur fit proportionatus per aliquid aliud, id est si non est proportionatus huic cognitioni: Deus est trinus et unus, fit proportionatus per aliquid aliud, concedo quod fit proportionatus per aliud in ratione moventis, quia per movens supernaturale revelans, supple hanc cognitionem sive hanc veritatem, assentil illi veritati. Et per aliud in ratione formae, id est, intellectus possibilis fit proportionatus tali veritati in ratione formae, quia per istum assensum, etc.
Nam primo intellectus possibilis recipit supernaturaliter hanc cognitionem, qua cognoscit Deum esse trinum et unum. Revelare enim hanc veritatem alicui intellectui, est causare in illo notitiam illius veritatis, ut patebit a Doctore in 2. distinct. 9. Deinde supernaturaliter causatur assensus in intellectu quo assentit huic veritati, et alius est actus quo cognosco hanc veritatem, et alius quo assentio illi veritati. Licet enim aliquis possit naturaliter habere cognitionem de ista propositione : Deus est trinus et unus, non potest tamen firmiter assentire illi ut simpliciter verae, nam tam infidelis quam fidelis cum disputant de ista, uterque cognoscit illam , id est cognoscit quid importatur per illam, sed fidelis assentit, infidelis vero non. Et loquitur hic Doctor de primo simpliciter assensu, quia ego possum assentire illi, adhibendo fidem dictis Sanctorum, sed non facta revelatione alicui primo, nemo firmiter posset assenlire. Dicit ergo Doctor quod fit proportionatus illi veritati per aliud in ratione formae, quia per istum assensum factum in ipso.
(r) Cum ultra de illo alio quaeris, etc. dico quod supernaturale, id est agens proporliouans effective intellectum tali veritati in ratione mobilis, est supernaturale, quia sola voluntas divina causans cognitionem et assensum illius veritatis, et similiter assensus quo assentit illi veritati est supernaturalis.
(s) Cum infers, ergo intellectus est improportionatus ad illud, et per aliud proportionatur, id est si agens proportionans effeclive sit supernaturale: ergo intellectus erit improportionatus illi, et per consequens proportionatur per aliquid aliud, puta per aliud agens, et tunc quaero de illo ut prius, et sic fiet processus in infinitum. Similiter si forma sive assensus est supernaturalis, ergo intellectus possibilis erit sibi improportionatus, et tunc fiet proportionatus per aliquid aliud, et sic in infinitum. Dicit Doctor quod intellectus possibilis ex se est in potentia obedientiali ad agens supernaturale, et ita sufficienter proportionatus illi ad hoc ut ab ipso moveatur, id est quaecumque potentia receptiva est in potentia obedientiali ad primum agens, respectu cujuscumque receptibilis in eo. Et quia intellectus possibilis est in potentia receptiva cujuscumque cognitionis et cujuscumque assensus, ideo cum sit in potentia obedientiali ad primum agens, poterit immediate moveri ab illo respectu cujuscumque cognitionis et cujuscumque assensus.
(t) Similiter si ex se est capax illius, etc. Hoc dicit, quia intellectus possibilis, etsi sit in potentia obedientiali ad primum agens, non tamen est in potentia obedientiali respectu eorum quorum non est capax, sed tantum respectu eorum, quorum est capax. Et quia est capax talis assensus, et naturaliter capax (id est, habet naturalem inclinationem ad recipiendum illud,) ideo respectu talis assensus est mere in potentia obedientiali ad primum agens; et sic non requiritur aliquid aliud medium proportionans intellectum possibilem tali agenti.
(u) Statur igitur in secundo, non in primo. Quia veritas ista, etc. id est, veritas illa supernaturaliter causata non potest sufficienter movere intellectum possibilem, causando in eo assensum quo formaliter assentiat illi veritati. Sed agens supernaturale est sufficienter indinativum intellectus ad istam veritatem, quia solum agens supernaturale potest immediate causare assensum quo intellectus formaliter proportionatur tali veritati, ita quod non oportet intellectum per aliud proportionari tali agenti, cum sit in perfecta potentia obedientiali ad illud. Nec oportet proportionari per aliud formae, (id est assensui) ab ipso impressae, (vel impresso) quia agens supernaturale est sufficiens ad immediate causandum talem assensum. Sequitur, sicut oportet ipsum, supple intellectum possibilem, proportionari tali objecto, puta huic veritati, Deus est trinus et unus; per aliud, duplici modo praedicto, id est per aliud in ratione agentis, et per aliud in ratione formae, ut supra expositum.