IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum tres personae possint assumere eamdem naturam numero ?
Alens. 3. part. quaest. 2. membr. 4. D. Thom. 3. part. quaest. art. 6. D Bonav. hic art. 1. quaest. 3. Albert. quaest. 1. artic. 10. Richardus art. I. quaest. 4. Aegidius quaest. 5 . Durandus q. 3. Paludan. q. 3. art. 2. Suarez 3. part. tom. i. disp. 13. sect. 2. Vasquez 3.part. disp. 29.
Circa secundum arguitur, quod sic. Haec natura antequam assumatur ab aliqua persona, est assumptibilis a quacumque divisimi agent igitur omnes simul in eodem instanti ad assumptionem ejus ; aut igitur assumetur ab omnibus, et habebitur propositum ; aut a nulla, quod est inconveniens, si agant ad assumptionem ejus inquantum possunt, quia est in perfecta obedientia earum aut ab aliqua una sola persona, quod est inconveniens, quia non est major ratio, quare ab hac magis sumitur quam ab illa, cum aequaliter quaelibet agat ad hoc.
Praeterea, ante assumptionem hujus naturae a Filio, ipsa fuit assumptibilis a Patre ; igitur et modo. Probatio consequentiae, quia prius fuit assumptibilis per hoc quod fuit in potentia obedientiali ad personam Patris ; sed illam non evacuat assumptio ad personam Filii, quia personalitas Filii non est ejusdem rationis cum personalitate Patris aut si esset ejusdem rationis, non tamen fuit eadem potentia obedientialis ad personalitatem Patris et
Filii, sicut nec personalitates ad quas sunt istae potentiae ; igitur per hoc, quod una reducit ad actum, non reducitur alia.
Praeterea, natura existens in Verbo habet inclinationem ad proprium suppositum, quia illa inclinatio sibi est naturalis ; ergo habet inclinationem ad quodcumque potens supplere vicem proprii suppositi ; tale est persona Patris ; igitur cum hoc, quod personatur a Filio, stat potentialitas ejus, ut personetur a Patre.
Praeterea, idem accidens potest esse in duobus subjectis ; ergo eadem natura in duobus suppositis. Consequentia probatur, quia habitudo accidentis ad subjectum est simillima isti dependentiae, ut dictum est in q. praeced. Probatio antecedentis, simul possunt esse corpus gloriosum, et non gloriosum ; igitur habent idem ubi, quod ubi est accidens locati. Quod autem sit idem ubi probatur, quia est idem locus, idem autem locus habet unam circumscriptionem activam ; igitur sibi correspondet una circumscriptio passiva, quae est ubi.
Contra, Anselmus, de Incarnatione Verbi, et secundo : Cur Deus homo, cap. 9. Plures personae eumdem hominem assumere omnino nequeunt.
Praeterea, multiplicato supposito creato multiplicatur natura ; ergo similiter et increato. Consequentia probatur, quia increatum supplet vicem suppositi creati ; igitur ita distinguit sicut creatum distingueret.
Praeterea, quod convenit alicui, ut distinguitur ab alio, non potest inesse alii. Incarnatio competit Filio, ut distinguitur a Patre ; ergo non potest competere Patri. Minor patet, quia convenit sibi secundum proprietatem ejus, secundum quan distinguitur a Patre.