Glossa. Quia humana prosperitas praecipue in honoribus potentatuum et in abundantia divitiarum consistere videtur, post deiectionem potentium et exaltationem humilium de divitum exinanitione et pauperum repletione mentionem facit, dicens esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Basilius super Psal..
Disponit quidem nos praesens verbum etiam quoad sensibilia, edocens rerum mundanarum incertitudinem. Caduca siquidem sunt haec, sicut unda quae ab impetu ventorum hinc inde diffunditur.
Intellectualiter autem sumendo, esuriebat genus humanum, exceptis Iudaeis: hos namque ditaverat legis traditio, et sanctorum dogmata prophetarum. Quia vero non humiliter haeserunt verbo humanato, dimissi sunt inanes, nihil deferentes, non fidem, non scientiam: et spe bonorum privati sunt, et a terrena ierusalem et a vita futura exclusi. Quos vero de gentibus fames et sitis contriverat, cum haesissent domino, repleti sunt spiritualibus bonis. Glossa. Qui etiam aeterna toto studio quasi esurientes desiderant, saturabuntur, cum christus apparuerit in gloria; sed qui terrenis gaudent, in fine totius beatitudinis inanes dimittentur.